Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 483

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

483

<< Nr. 482 | Index | Nr. 484 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: (Baden)
Datierung: 18 V (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 600




--600--

S.
Bono animo et vos sitis fratres! Auxilium praestolabimur a domino.
Is suos non derelinquet [Ps. 37. 28].
In primo congressu omnibus viribus urgebo, ut ad idoneum
locum convenire possimus; spero autem et Scaphusam, si cetera
constent secura, non displicituram. Ante prandium non vocabimur.
In templo aiunt esse apparatum sellarum. Berchtoldus nondum
venit, neque Hesso Abzellensis. Adversarii autem multi. Deo
laus. Legi epistolam ad Berchtoldum, et placuit. Nihil omittemus
eorum, quae iubes, si disputandum. Sed ob unam causam vitabimus
disputationem, si fieri potest, ne, si bene cederet, id nobis damnosum
fiat, quod non adsitis. Utinam esset aliqua via, qua huc adduci
possetis, sed nullo modo velim vos periclitari
Valete.
18. Maii.
Vester Oecolampadius.
Τῷ %ψολορ=μαροον%Ζουιγλίῳ [!] τῷ σοτάτῳ.