Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 720

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

720

<< Nr. 719 | Index | Nr. 721 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Blarer, Ambrosius

Ort: Zürich
Datierung: 4 V 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 451-467




--451--

Gratiam et pacem a domino.
Equidem sollicitudinem tuam comprobo, carissime Ambrosi,
quam in epistola tua sic video, ut etiam ipse sentire nonnullam eius
partem videar mihi. Verumtamen ut libere disserendum est de tantis
quęstionibus, ne uspiam pro veritate recipiatur mendacium, ita caute
quoque agendum est, ne, dum maxime ab aliqua inaudita sententia
abhorremus, quarum multę isto sęculo temere proferuntur, in errorem
aliquem deteriorem coniiciamur. Ipsa ergo παῤῥησία qum mihi cum
aliorum tum meo ipsius iudicio vehementer sit propicia, cautio tamen
adeo tenuis est, ut ipsam vix in re tam ardua in consilium advocare
ausim. Ea tamen cum tibi (verbo absit invidia) abunde exuberet
etiam, sic partiri negocium istud tecum constitui, ut ego liberrime tibi,
quę in hac causa liquido nobis videantur, adperiam, tu vero, quę
multiiuge tentem ac moliar, tua gravitate ac diligentia, imo maturitate
et iudicio ponderes et instar laboriosę apis, quę mellis et cerę conductura
facturę senseris, in alveum deferas et favum inde compingas.
Scito igitur, carissime frater, sententiam istam nobis ex Luteri
paradoxis natam esse, de quibus Erasmus aliquando, cum adhuc

--452--

epistolis inter nos ageremus, ad hunc ferme admonuit modum: "Visurus
es, Zuingli, quid aliquando paradoxa ista paritura sint, quę tu tantopere
defendis ex causa Lutero scribi." In hanc sententiam Erasmus.
Nihil, mi frater, hic adfectui dabimus propter eucharistię
dissensionem, sed ea tantum ἀφθόνως proferimus, quę et nos aliquando
passi sumus, ut, si quibus possint esse usui, citra periculum cauti aliorum
periculo reddantur. Simultas enim, quam Erasmus erga nos
exercet, si modo exercet, hinc nata est, quod Luterum omnibus
contra illum viribus defendi, et in primis epistola quadam prolixa, qua
senem acrius accepi. Nunc autem, cum ipse experiar non pauca
prudenter esse ab Erasmo cauta et pręmonita, sero nimis oculos
recipio, cum alterum importunius defendo tandemque alium offendo
quam putaram, in testimonium scilicet stulticię, alterum autem imprudens
prudentem hostem eius causa facio, qui minus conciliari et
amicus fieri potest quam is, apud quem patronum eius egi. Paradoxum
autem est, quod ferme omnes Lutero propinante hausimus:
"regnum Christi non est externum." Antequam enim epistolam tuam
acceperim, aliam quoque legi hominis plane non impii, necque indocti,
verumtamen impensius aliquamdiu Lutero addicti et eius mentem
atque scientiam nunc in dubium vocantis, qui nos quoque de eadem
quęstione percunctatus est. Quam etsi brevioribus, his tamen, quę
nunc dicemus, simillimis expedivimus.
Regnum Christi non esse externum, isto maxime illius dicto
firmant: "regnum meum non est hinc" [Joh. 18. 36]; aliis quoque: negavit
se his, qui aut regem facere cupiebant, aut iudicem [Joh. 6. 15;
Luc. 12. 14] - non considerantes interim, qua occasione, quo loco
ista dixerit; interim vero negligunt, quę ęque sunt ab illo tum dicta
tum facta. Cum ergo dicunt: "Christianus magistratus non debet
imperare ista, quę offendere conscientias adhuc infirmas possunt
[1. Cor. 8. 12], regnum enim Christi non est externum", plane audio

--453--

illos loqui de his externis, quę cum conscientia observavimus, qualia
sunt ieiunia, delectus ciborum, locorum, temporum, dierumque custodię
et similia; sed non considerant Christum ipsum (quem enim
potiorem adducam, aut priorem?) offendiculum quorundam nihil in his
curavisse. Nam alioqui coëgisset discipulos suos ad ieiunandum; neque
enim parva offensio erat nata, qum ieiunantibus Pharisęis et
discipulis Ioannis non ieiunarent ipsi [Matth. 9. 14]; sed posthabuit
importunam superstitiosorum hominum cavillationem potius quam cautionem
libertati filiorum dei [Röm. 8. 21]. "Sed num non erat externum
ieiunare, aut non ieiunare?" Externum erat plane. "Sed non pręcepit
Christus ieiunium", inquiunt: "unde locus iste pro nobis facit."
Quibus sic occurrimus: Prophetarum discipulos receptum erat ieiunare;
cum ergo Christus suos ieiunio non macerat, nonne contra publicum
morem facit? nonne conscientias offendit? Cur autem, si Luteri paradoxum
sacrosanctum manet, Christus suos cum tanta offensione
omnium adseruit? Sabbato decerpebant spicas, et manibus fricatas
mandebant cum omnium querimonia violari sabbatum discipuli [Marc.
3. 23ff.]. At quotos putamus tunc fuisse, qui non offenderentur, si iis
compares, qui adhuc legem mordicus retinebant? Qui lavandi traditionem
adeo commodam, civilem et honestam, ut etiamnum impietatis
suspicionem incurrat, qui manibus illotis mensę accedat, adeo observabant,
ut discipulos eius perduellionis insimularent, dum hoc negligerent,
cur confutavit Christus [Marc. 7. 2]? Cur simul ciborum delectum,
istis plane sacrosanctum, Christus confutat, qui dixerat, se legem ut
impleret venisse [Matth. 5. 17]? An istud nullius est ponderis, in
conscientiis legi addictis: "Quod intrat per os hominis, non potest
eum inquinare [Matth. 15. 11]?" Maximi est plane; nam perinde
lex de ciborum delectu atque traditio de mundificandis manibus hoc
verbo concidit. Sed dicent: "Christus non pręcepit, ut discipuli
ederent illotis manibus, aut ut ederent promiscue interdictos et permissos
cibos, sed liberum reliquit." Recte sane; nam hoc non volumus,
puta quod mandaverit edere illotis manibus, sed huc tendimus,
ut ostendamus ista duo: illotis edere et quidvis edere liberum fecisse
Christum, non habita ratione legis aut traditionis neque etiam offensionis
eorum, quibus coram ista disserebat. Et si Christi regnum ita
non est externum, ut isti intelligunt, cur tuetur discipulos contra legem?
Cur iterum vetat Christus, ne secum ad iter euangelii zonam, calceos,

--454--

vestem, aut commeatum vehant [Marc. 6. 8f.]? An enim ista externa
non sunt? Aut verbi dei pręcones esse nunquam potuissent Abraham,
Isaac, Iaacob, David, Salomon, Ezekias, Josias, ditissimi ac
potentissimi homines? Cur ergo ab his interdicitur apostolis? Non est
enim, ut decorum alleges aut tenuitatem, quod aut sic decuerit aut
vis verbi magis perspecta sit, cum autoribus contemptis in tantum
modum creverit; non enim crevit fides apostolorum prędicatione, sed
spiritus, intus trahentis et illustrantis, vi. Ea autem vis dari potuit
opulentissimo quoque ac ditissimo, Cręsis scilicet et Crassis prędicantibus.
"At", inquiunt, "omnino ad hunc modum placuit altissimo;
nam et Paulus [Phil. 4. 15ff.] parsimoniam istam esse servatam perhibet,
ut omnis victoria, laus et gloria verbi esset, non humanarum
virium." Iterum non est inepte responsum; sed nos huc solum properamus,
ut probemus Christi regnum etiam esse externum; peram
enim non gestavisse nec duas tunicas, externus omnino adparatus fuit.
Vult ergo Christus, etiam in externis modum teneri, eumque imperat;
non est igitur eius regnum non etiam externum.
Verumtamen videbuntur ista tibi alieniora ad hanc quęstionem
quam proposuisti, puta, num possit magistratus pręcipere quę infirmorum
conscientias feriant, et non potius permittere debeat quemque in suo
sensu abundare [Röm. 14. 5]. Sed non sunt aliena, cum nobiscum videbis
semierrorem istum, ex paradoxo Luteri ortum, pervestigatis originalibus
veris expendi. Accedemus igitur nunc propius: Circumcisionem ita
venerabantur ecclesię primitię, ut infęliciter secum agi putarent, si ab
ea excluderentur. Et quantum ex Tranquilli Domitiano colligere
possum, vulgare fuit, fratres, qui Christo nomen dederant, circumcidi,
quos tamen ipse circumsectos, nimirum ex περιτετμημένοις, adpellat.
Cum vero Paulus et Barnabas paulo clarius et interius quam vulgo
discipuli viderent, quorsum tenderet symboli tam anxia et constans,
ne dicam contumax observantia, puta, cum ad operum ac cerimoniarum
fiduciam, tum ad legis obligationem errori sese opponunt; confligitur
apud Antiochiam de ea re, tam acriter, tantisque studiis, ut
communibus tandem votis integram causam ad apostolorum et ecclesię,

--455--

quę Ierosolymis erat, atque ad legatorum quos miserant cognitionem
reiicerent [Gal. 2. 11 ff.]. Qui cum omnibus, tum isto maxime perpenso,
quod sola gratia salus contingit, in hunc pronunciant modum: "Ab idolothyto
Christi discipuli abstinento, ęque a scortatione, suffocatum et
sanguinem non edunto" [Act. 15. 20]. Quid hic credimus esse passos
sive iudaizantes, cum eis circumcisio recideretur, sive νεοφύτους ex
gentibus, quibus a sanguine interdicitur, et strangulato cum lepore tum
turdo?, pręsertim cum, quod ad illos pertinet, comperiantur circumcisionem
post latam legem nihilo minus propagavisse quam antea.
Quo adparet, non tantum vehementer offensos esse abrogatione circumsectionis,
sed ita mordicus tenuisse, ut iniquum putaverint antiquari.
Cur ergo secundum istos non parsum est eis? Cur non remissus
est quisque ad conscientiam suam iudicem? Cur vetuere fratres,
quod fas non erat vetare? Quod autem ad istos, hoc est gentiles,
adtinet, legem de suffocato et sanguine videamus nunquam esse aut
sanccitam aut receptam. Hinc enim leges sancciuntur, si servantur.
Paulus [Col. 2. 21] autem ubinam epistolarum suarum non taxat istos,
qui dicunt: "Ne tangas, ne contrectes, etc.?" Adparet ergo cum non
mediocri offensione pręceptum esse, ne liceret strangulatum aut sanguinem
edere.
Nunc ad me redeo: Si Christianus magistratus nihil potest rerum
istarum externarum, quę ad eam religionem pertinent, aut iubere aut
vetare, multo minus possunt apostoli et ecclesię, quibus ab imperando
interdictum est, iubere et vetare. Cum ergo e diverso apostoli cum
ecclesia et circumcisionem relegaverint et legem de suffocato et sanguine
tulerint, quę ad imperium videntur maxime pertinere, multo magis licet
ei magistratui, qui in hoc ἐξουσία ὑπερέχουσα est [Röm. 13. 1], ut externa
recte et corrigat et temperet, dum Christianus est, cum ecclesię
consensu (nolo enim quicquam citra ecclesię consensum intelligi) de
externis istis, quę aut servata oportet aut neglecta, statuere. Quodsi
scioli isti occlament, apostolis cum ecclesia etiam licere statuere,
magistratui vero cum ecclesia non etiam, eis hoc modo respondebimus:
πρεσβυτέρους non recte ab eis intelligi in scripturis pro iis tantum,
qui verbo pręsunt, accipi, cum et pro senioribus, hoc est: senatoribus
et decurionibus καὶ βουλευτῶν accipiantur. Act. 15. [Act. 15. 6] sic
legimus: συνήχθησαν δὲ οἱ ἀπόστολοι, καὶ οἱ πρεσβύτεροι, ἰδεῖν περὶ
τοῦ λόγου τούτου. Hic videmus seniores pro consultoribus et senatoribus

--456--

accipi, quos Gręci a consulendo βουλευτάς, Latini ab ętate
et gravitate senatores adpellant. Non quod existimem fratres tunc
temporis senatum instituisse, qui rerum aut potiretur aut vi cogeret
ad fidei confessionem, sed qui in medium consuleret, si quid paulo
impeditius obvenisset. Satis enim constat eos, qui hoc loci sunt
presbyteri adpellati, non fuisse verbi ministros, sed viros ętate, prudentia
et fide venerabiles, qui digerendis et agendis rebus id erant
ecclesię, quod senatus est urbi. Eodem loci eodem modo habemus:
τότε ἔδοξε τοῖς ἀποστόλοις καὶ τοῖς πρεσβυτέροις σὺν ὅλῃ τῇ ἐκκλησίᾳ
[Act. 15. 22] etc., et paulo post: οἱ ἀπόστολοι, καὶ οἱ πρεσβύτεροι καὶ
οἱ ἀδελφοί. En nobis utrobique primum apostolos, secundo seniores
sive presbyteros, postremo plebem Christianorum, fratres sive ecclesiam.
Non quod putem presbyteros nusquam aliter quam pro senioribus
non etiam pro verbi ministris accipi, sed in loco pro senioribus et
pro episcopis aut verbi ministris. Si vero quis vel hoc desideret, ut
et apud Hebręos probem πρεσβυτέρους pro senioribus accipi, hic
Matthęum legat 26. [Matth. 26. 57]: τότε συνήχθησαν οἱ ἀρχιερεῖς,
καὶ οἰ γραμματεῖς καὶ οἱ πρεσβύτεροι τοῦ λαοῦ. Videmus hic πρεσβυτέρους
τοῦ λαοῦ pro senatu -, seniores enim transtulit Erasmus cum
antiquo interprete -, qualiscunque tandem esset tum populo, poni.
Perinde, imo evidentius est, quod Marcus scribit 14. [Marc. 14. 43]:
καὶ μετ̓ αὐτοῦ ὄχλος πολὺς μετὰ μαχαιρῶν καὶ ξύλων παρὰ τῶν
ἀρχιερέων καὶ τῶν γραμματέων καὶ τῶν πρεσβυτέρων. In Actis
vero multi loci sunt, in quibus πρεσβύτεροι pro senioribus, non pro
episcopis aut prophetis accipiuntur. Adde, quod alicubi scripturarum
novi testamenti γερουσία, quę vox Gręcis omnino senatorium ordinem
significat, uni sive apostolo sive euangelistę ponitur, alteri vero de
eadem re loquenti πρεσβύτεροι. Loci nunc non occurrunt; qum autem
incidero, per epistolam indicabo.
Statuerunt ergo apostoli, seniores et ecclesia tota de circumcisionis
antiquatione deque sanguinis et suffocati interdicto. Quid ergo vetat,
quominus Constantiensis senatus, Christianus quidem ille, censeat,
populus autem iubeat etiam in re, quę ad religionem pertinet, dummodo
externa est et, quicquid statuitur, ad verbi divini pręscriptum
expenditur, etiamsi non pauci offendantur? Nunquam enim cum ulla
uspiam ecclesia tam bene actum est, ut in ea prorsus nemo obstrepere

--457--

streperet, cum verbo, tum eius ministris, quamvis sit modus in rebus.
Circumsecuit Paulus Thimotheum [Act. 16. 3], quia citra turbam
servare non quibat; aucto tandem credentium numero, compelli nullo
pacto potuit, ut Titum [Gal. 2. 3] circumcisione cruentaret, quia tumultum
nullum oriri posse videbat. At indubie plurimi erant, qui ad
circumcidendum hunc urgerent, ut et plurimi fuerunt, qui cum eo
Timotheum difficulter circumcidi patiebantur. Offensi sunt igitur circumcisi
multi, cum Titus non circumcideretur; offensi sunt iterum
multi, cum Timotheus recutiretur. Spectat ergo occasionem spiritus
ille, qui docet alterum circumcidi, alterum servari debere, etiamsi interim
fieri nequeat, quin contraria sint circumcidi et non circumcidi.
Attamen utrumque suo loco admisit etiam coelestis providentia, nulla
eorum, qui pauciores erant, habita ratione, dummodo pax vel tam difficili
ratione constaret. Num enim non recte sentiebat Paulus, abhorrens
a circumcisione Timothei? Cur ergo non relinquebat eum
suę conscientię, et Timotheum ei dabat irrecutitum? Et contra, qui
circumcisionis sanguinem sitiebant, cur non eorum sententię permittebat
istos, quos libuisset circumcidi, sed aliquid ferendum imposuit iis, qui
recte cum Paulo sentiebant, circumcidi non oportere, ut pax tenacius
coalesceret? Quanto magis, ea salva, aboleri aut immutari debent ista,
quę ex diametro et cum dei verbo et piis conscientiis pugnant? Nunquam
quicquam etiam in rebus quottidianis recte facies, si tunc tandem
facturus sis, cum nemo offenditur.
"Verum enimvero, senatus Constantiensis non est ecclesia", dicerent
isti. Scio non esse ecclesiam, de qua nos loquimur, citra consensum
ecclesię totius, quę apud vos est. Sed curiata comitia habetis
apud vos (ea sunt, quibus singulę curię, hoc est: zunftę rogantur), quę
si consulantur, iam non est cur alium ecclesię consensum desideretis.
Fieri etiam posset, ut ecclesię consensu causa aliqua etiam difficillima
in paucos aut in unum aliquem, reiiceretur. Non enim tota ecclesia,
quę Antiochię erat, Ierosolyma concedebat ad ventilandum circumcisionis
negocium, sed paucis Paulis et Barnabis concredebat [Act.
15. 2]. Ierosolymis autem communis quidem causa cognoscebatur,
sed privata ex Antiochia relegatione. Curiatis itaque apud vos comitiis
habitis, hoc enim modo nemo de ecclesia vestra manet inconsultus
cum verbi ministris, cur non liceat senatui vestro vel imagines, quę

--458--

ad cultum perstant, vel missam, intolerabilem stoliditatem, abolendas
esse censere? Num enim non iam censuerunt apostoli, seniores et
fratres omnes, aut ecclesia universa?
Christus, funibus temere cum correptis, tum in flagrum compactis,
violentia magna expulit vendentes, ementes et trapezitas e templo,
quod isthic non liceret huiusmodi commerciis uti [Joh. 2. 14ff.]. Sed cur,
secundum istos, rem externam curavit, imo imperium exercuit? Non
reiicimus allegoriam Origenis: eum hoc facto avariciam sacerdotum
et pecuinas hostias eliminavisse; sed interim quod fecit, visum non
fuit aut inane paradigma, quo solummodo aliud docetur quam fiat.
Vere enim atque cum verbere ac vi pellendo et eorum, qui tum
peccabant, audaciam corripuit, et nostram cum stultitiam, tum curiosam
magis quam piam solertiam erudivit. Christo licuit vim inferre
iis, qui fraudem fecerant; nobis non liceat ista exportare, quibus fraus
fiat? Avulsisset saltem cathedras columbarum et perticas e templo
extulisset; iam viderentur suo quodam iure catabaptizantes isti arguti
esse, cum dicerent, magistratui in externa nihil licere, quod conscientias
possit offendere. Sed cum et argentum κολυβιστῶν effundit et
ementes ac vendentes mordaci verbere pellit, iam indubie vim quoque
in consilium vocandam esse docet, dum res postulat; quamvis caute
velim hic vim intelligi, non quatenus est cum violentia et iniuria coniuncta,
sed cum prudentia, magnanimitate et misericordia, quę quid
aliud est quam magistratus ęquus et pius? Tolle a magistratu religionem,
tyrannis est, non magistratus. Cato uterque, Camillus et
Scipio, nisi religiosi, nunquam fuissent magnanimi. Non continebatur

--459--

tum religio intra Palęstinę terminos, quia spiritus iste coelestis
non solam Palęstinam vel creaverat vel fovebat, sed mundum universum.
Pietatem ergo etiam apud istos aluit, quos elegit ubiubi
essent.
Sed ad rem redeo. Tam abest ergo, ut Christianus magistratus
nihil differat ab ethnico, ut, si Christianus non sit pius, ethnico deterior
sit, et ethnicus, si piam mentem domi foveat, Christianus sit,
etiamsi Christum ignoret. Romanis scribit Paulus [Röm. 2. 28f.],
non esse Iudęum, cuius pręputium incisura reductum sit, sed cuius
pectus pręsectum est vanis cum cupiditatibus, tum spebus. Et Cornelius
deum colebat orationibus et eleemosynis: centurio, Car,
miles, sanguinarius, et, quod simul omnia continet, Romanus [Act.
10. 1ff.]. Nunc autem, si impium magistratum a domino Paulus esse
tradit [Röm. 13. 1], pius a cacodęmone esse dicetur? Aut impio magistratui
parendum esse censebimus, dum in externis aliquid pręcipit,
pio autem minus? Impio magistratui debemus honorem, sed pio num
non ampliorem? Ubi ergo manent domestici fidei, quibus ut iuxta
apostolum primus honor in auxiliando, sic domesticis magistratibus
primus honor in deferendo debetur. Non imprudentes et indoctę tantummodo
voces sunt, Christianum magistratum nihil antecellere ethnicum,
sed impię ac seditiosę. Pii ergo atque prudentes, qui rerum
summae pręsunt, nonnullum exemplar sive imperandi sive cohibendi in
Christo habent; cum ille sabbato, omnibus offensis, iubet, ut a paralysi
consolidatus grabatum suis ipse humeris domum baiulet [Matth.
9. 6], cum asino inscenso urbem invehitur, rex salutatur [Matth. 21. 7ff.],
quo non lędebantur modo summates viri, verum etiam rumpebantur,
cum, ut iam dictum est, lucriones templo eliminat, cum ne vas quidem
per templum aut supellectilem perferri patitur [Joh. 2. 14ff.]. Et
ille quidem regno externo tum inautoratus non erat, se quoque teste,
Ioan. 3. [Joh. 3. 17]: "Non misit deus filium suum in mundum, ut
iudicet mundum", et cetera. Sed his a se peractis ea vice, qua non venerat,
ut sibi serviretur, sed omnibus ipse serviret [Matth. 20. 28], exemplum

--460--

nobis reliquit, licere et quorundam cohibere audaciam ac violentiam,
et quorundam pressorum et adflictorum erumnam levare. Neque
id allegoriis et pictis tantum παραδείγμασι, id est exemplaribus, sed rebus
vere, potenter et intrepide, sed simul pie, moderate et sancte gestis. Isti
enim, de quibus paulo ante, cum pellendi essent quidam, non pellerent,
ad vim tandem convertitur. Sic ubi quosdam videmus, quorum nunquam
non sunt multi, qui temere obstrepunt, imo audacter et ἀλόγως, hoc
est: violenter, quos verbi moderamen huc non adigit, ut aut faciant
aut obmittant, quod longe maior ecclesię pars faciendum aut posthabendum
externo et interno verbo docta censet, flagro monendi sunt.
Hic perpetuo moneo, me loqui de his externis tantum, quę mesa esse non
possunt, qualia omnes putant esse idolorum cultum et missę puppas.
Censeat ergo senatus cum apostolis, populus autem iubeat in externis,
quę media non sunt, et valeant, qui propter ista tumultuantur et
Luteri verbo, Christi regnum non esse externum, aut non recte
intellecto aut latius extenso, quam vel Luterus ipse senserit vel
irrefragabilis veritas dictet, abutuntur. Quodsi Luterus putat, magistratui
nihil in ea licere, quę conscientias possunt offendere, cur
principi et suo et Saxonum autor est, ut in eucharistię diversitate
cogat fateri ad concepta suę sententię verba? Cur aqua et igni
interdicit libris Oecolampadii et nostris? Anne, quod maior
fidelium pars diversum sentiat? Non ergo esset opus principis imperio;
sed causę metuit, necubi liquido omnibus pateat, pelluceat hominis
error. Hinc Norici violentia et artes; hinc epistolę pavidulę, quę

--461--

lucis radios metuunt. Si putat, cur non liceat eodem iure Romano
pontifici execrare ac devovere quę aut odit aut metuit, quo sibi? Est
ergo in nostra Luterus sententia. Cum itaque Christus a nobis
stet, Paulus et Luterus, quo se vertent Luterani, cum de facto,
ut isti aiunt, videant autorem suum, etiamsi non nobiscum sentire, sed
re ipsa hoc agere quod nos sentire dicimur, tametsi non sentiamus?
Sed nasum operiamus, vel uno saltem digito, et quod verum ac indubitatum
est, brevibus hoc etiam loco confiteamur. De eucharistia
sententia non de his externis est, quę isti propter infirmos toleranda
esse censent, sed ex his, citra quę perinde non potest pura et inconcussa
fidei Christianę sententia doceri, atque si de capite ecclesię non
recte sentiatur. Ecclesię Christi ipse caput est, ecclesię Christi
caput pontifex Romanus est: an ista duo diversa sunt? Morte
Christi sola delentur peccata, esu corporis Christi corporeo delentur
peccata: an non et ista ęque distant? Non est igitur eucharistię
negocium inter externa detrudendum, sed his accensendum, quę
et fidem internam vere docent, et quę isti obstant, detruncant et repurgant.
Nullis ergo mortalium licet istis vi vel imperio obstare, quę
et ad puram fidei discussionem et cognitionem pertinent, nisi tam
adperte aliqui essent convicti et resipiscere nollent, ut nullis non piis
pateret esse impios. Nunc autem, cum vera sententia in diem magis
ac magis adolescat, inter eos quoque, qui maxime adparent esse pii,
iam violentia est et audacia, imperio premere velle, quę omnium est
potentissima veritas.
Verum enimvero, ut argutis ferme omnibus magis esse placet quam
piis, ad ultima convertuntur adversarii pręsidia, et ea plane misera,
puta ad calumnias. Quid enim muliebrius esse potest, quam malicia
et blasphemiis retinere instare, quod potentia iustae causae non possis?
Aiunt ergo: Nihilo meliores esse sive respublicas sive populos, qui
imagines et missam missas faciunt imperio, cum tamen simul fidei
hostibus occasio detur diversas leges ferendi, quibus latis non iam
contenditur, sed belligeratur. Faciunt isti nae intellegendo, ut nihil
intelligant. Quasi vero bonitas Christiani hominis aliunde ęstimetur,

--462--

quam ab operibus; quę tamen quantacunque sint, hominem bonum non
faciunt, sed si bonus est, opera bona facit. Quod autem homo bonus
sit intus et in cute, nemo pręter deum videt. Quicquid ergo nos de
bonitate mortalium pronunciamus, ex specie, non re ipsa, quę nos profundissime
latet, pronunciamus. Specie tenus autem quis non bona
dicat esse, munerariam legem esse latam Tiguri quidem olim
(video enim Luteranos istos et catabaptizantes non absque industria
Tigurum vellicare), Bernę autem nunc promulgari, aurum, argentum,
gemmas, vestem, tum sericam tum sumptuosam aut poni aut
divenditam in pauperes expendi, blasphemias, periuria, compotationes,
ludos amputari, adulteria, scortationes, ganeas claudi, petulantiam
chorearum, tam diurnarum quam nocturnarum temperari, imo nocturnarum
interdici, arceri pontificem, ad inferos pontem ac viam
munientem, et eius asseclas, impios doctores, relegari missam, tolli
statuas, quę ad cultum prostant, eliminari cerimonias seductrices, et,
quod omnium est et elegantissimum et optimum, veritatem intrepide,
sed sancte, luculenter, sed verecunde, fideliter, sed non procaciter
predicari, atque hęc omnia, non tam imperantibus apostolis et
senioribus, quam postulante populo? Si hic referire liberet earum
urbium statum atque gentium, in quibus Coricęi isti nihilo imprudentius
omnium inoffensum consensum expectant, quam is, qui ad
littus adsidens fluctus omnis usque ad finem enumerare tentabat, non
deesset materia, et illa etiam uberrima. Apud Saxonas hactenus alius
imagines exportavit, alius importavit, alius avertit, alius invertit, alius
subvertit. Norici missant, sed Germanice, multis irridentibus.

--463--

Basileę Christus prędicatur, prędicatur et questus, prędicatur pro
missa et contra missam. Hinc apud omnes transitur ad partes et
studia; magistratus autem, qui iuri dicundo ex ęquo et bono incumbere
debebat, tractus et ipse in partes, per contumaciam ex adfectu
pronunciat. Perit interim publica iusticia, perit sollicitudo ista sancta
pro fratribus, et vires universę, quas in vineam domini effundere debuimus.
Sed hęc satis tibi sint, fidelius omnia tecum reputanti. Quod
autem hostibus euangelii veluti materia prębeatur impia imperandi,
dum inter Christianos pia imperantur, argute magis atque ex dolore
ἡττίας obiicitur, quam vere. An enim ignoramus reges, pontifices et
imperatores ad decreta et interdicta confugisse, priusquam ulla tum
gens tum urbs pronunciaret, idola efferri debere? An adeo velociter
excidunt fulmina Romana? Sed scripturę virtute agamus. Interdicebant
recutiti pene, mente vero retusi Iudęi, ne quisquam nunciaret
in nomine Christi, longe antea quam de mutilando pręputio
constituerent Christiani. At ob istam pervicaciam non sunt cunctati
apostoli, quominus a circumcisione avellerent. Da, ut nulla neque
gens hodie sit ausa quicquam antiquare, quo, quęso, loco res essent?
An non ignobilis ista nobilitas, tanquam postliminii iure omnia retulisset,
quę elata et iure elata sunt? Si quis mihi dicat, deum et suos et
sua fuisse defensurum, respondeo: Quasi vero, qui cum senioribus et
tota concione servant aut perdunt ad verbi dei pręscriptum, extra divinam
nam providentiam ἐν οὐτοπίᾳ quadam degant! Breviter: imperiti
rerum, historiarum autem indocti videntur, qui tam imprudenter contendunt.
Hactenus et scripturis et exemplis novi testamenti solummodo
velitati sumus, quod adversarii, ut ex te audio, vetus non recipiant in

--464--

hoc argumento. Quos ego -; sed pręstat cohibere motus. "Si
Ezekiam, Iehu, Iosiam, Heliam et alios hac in re audiamus,
aiunt, audiemus et Mosen, adulteros lapidibus obrui pręcipientem
[5. Mos. 22. 22]." Par ratio scilicet. Cerimonię non in novo, verumetiam
in veteri testamento a prophetis malę audierunt; unde non est,
ut de his, ut abolite sint, disseramus. Sed iudicialia exemplis tum
Christi, tum apostolorum esse abolita, nemo ignorat. Christus
noluit sententiam in adulteram ferre [Joh. 8. 1 ff.] neque animadvertere
in discipulos iuxta legem, quod sabbato spicas decerptas fricarent
[Matth. 12. 1 ff.]. Paralyticum autem lecti baiulatione legi obnoxium
autoritate magis quam imperio defendit [Marc. 2. 9]. Apostoli permittunt
ea connubia, quę more et ritu gentilium contracta fuerant, indissociata
etc. [1. Cor. 7. 12 ff.]. Porro religiosa, puta quę duobus istis
pręceptis, amoris dei et proximi, examinantur, ubi quisquam repulit?
An non Christus Davidem ipsum cum sociis sacratum panem edentem
pro defensione suorum citat, quos alioqui sacros, quod sacrum tractavissent,
esse oportuisset [Marc. 2. 25 f.]. Qua autem ratione id fecit?
Charitatis perpensione, quod ista hoc requireret. Apostoli ex lege
hauserunt interdictum de suffocato et sanguine. Sequetur ergo secundum
istos lapidatio adulterorum? Sequetur indubie, si usus postulabit,
si charitas dictabit, si apostoli, senatus, et populus Christianus
censeant. Si non censebunt, nemo tenebitur; nam non censebunt,
nisi charitas moneat et religio. Sic imagines tollent cum Ezekia
[2. Kön. 18. 4] Tigurum, Berna, Constantia, sed tum, qum
charitas iubet, non ficta illa, quę dicit se infirmis parcere et deum
reliquosque filios dei negligit, sed ea, quę nusquam cessat [1. Cor.
13. 8], οὐκ ἐκπίπτει, deo placere et illius religionem fovere, ea,
quę dicit: "deo magis erit mos gerendus quam hominibus [Act.
5. 29]", ea, quę tam perspicua est, ut videat quid quando possit obtinere,
ea, quę scit, quantum debeat infirmis et quantum perfidis ac
deploratis. Cur ergo magistratus noster ex religionis communis debito
non debeat nobis, quod Iosias debuit et pręstitit etiam Iudęis? excepto

--465--

modo, nisi usus quoque eum postulet. Sic me intelligito: Cur non
debebit magistratus Christianus imagines tollere, maxime dum videt
publicum ecclesię suę consensum accedere, et missam, etiamsi non
debeat istud, ut sacerdotes simul contrucidet, cum videlicet citra tam
crudele factum consilium obtineri possit? Sin minus, iam nihil cunctabimur
exempla etiam durissima sequi, dummmodo spiritus illa
πληροφορία sic adest, ut heroibus istis adfuit. Ego enim, ut interim
hoc dicam, video episcopos non cessaturos esse a suis artibus et turbis
concinnandis, donec aliquem inveniant Heliam, qui mucrones in
eos pluat. At interim, dum charitas iubet bona spe illis parcere, parcendum
erit. Cum contra eadem charitas monet, interficiendos esse
propter salutem reliqui corporis, iam consultius est, oculum cęcum
erui, quam totum corpus perire [Matth. 5. 29]. Charitas ergo ipsa
sciet, quid facto sit opus, quid neglecto, non hercle compulsa ulla
litera; non enim sumus sub lege, sed sub gratia [Röm. 6. 14]; sed
quę nihil timet divina sequi exempla, cum ad eum locum ventum est,
ut aut adversarius tollendus sit, si modo convictus erit erroris aut
doli, et tam abest ut resipiscere velit, ut etiam contumaciter negocium
facessat, aut religionis periculum ac damnum subeundum. Religionis
dico, non nostrum. Si enim nobis mactatis ipsa nihilo minus religio
nostris manet integra, prębendum est iugulum Caiaphis etiam et
Annis; si vero Ezekiis, Heliis, et Iosiis defendentibus servari potest,
cur non pręstarent? Sin istis solis tranquillus status servari et
omnium tum consensu tum opera potest, iam nemo cessabit. Negabit
se Paulus Titum circumsecturum, quicquid iudaizantes inclament
[Gal. 2. 3]. Exemplum hic desiderant adversarii; dedimus flagrum,
quo Christus foeneratores pepulit [Joh. 2. 15]. Quod si minus
recipiunt, hoc saltem discant, Christum per omnem vitam prophetę
et episcopi personam tulisse, non regis aut magistratus; noluit ergo
quicquam ἄτοπον, id est: absurdum et indecorum huic personę gerere.
Pro iudice autem aut rege cum se nunquam vendiderit, saltem qui
hac priore vice humilis adparuerat, una et altera vice ostendit, quid
magistratui liceat, imo quid prophetę quoque, dum usus postulat et
malum alias est immedicabile. Cum ergo iterum adversarii dicunt:
"Sic ergo compellemus quosdam ad fidem?" Minime; sed pios tuebimur
ab his, qui vim, ut primum dabitur, ingerent, id quod cum primis ęqui
et iusti iudicis officium est. Sermo nobis est de externis, tum rebus,
tum professionibus. Quot enim vides hodie, qui metu aut pontificia
externa sustinent aut cum piis professione ficta consentiunt, quorum

--466--

indubie fides alia atque alia est? Summa igitur summarum, ut finiam
non iam epistolam, sed librum ferme, etiamsi formula sit epistolaris,
charitate autore utemur veteribus et novis exemplis ad componendum
externa ista tam indubie, quam Christus ipse est usus.
Est tamen interim istorum hominum zelus non iniquis modis obiurgandus.
Videtur enim facile ex fide talium hominum, quo animo
tam procaciter erroneam opinionem defendant. Quod si hac gratia
inveniantur facere, ne magistratus sibi paulatim nimium permittat,
zelum laudabo, sed errorem corrigam. Si corrigi nolint, Luteranos
et catabaptistas esse sinam, sed constantissime impugnabo. Ego enim
virum Christianum id arbitror esse ecclesię, quod bonum civem urbi.
Quocirca, ut iste nihil patitur pullulascere, quod urbem perdere aliquando
possit, etiamsi ad quędam ingenue connivet, sed talia, quę
statum publicum non possunt pessundare, ita ille quędam, etiam
nocentissima, aliquandiu tolerabit, at non diutius, quam, ut primum
liceat, eliminet. Quędam nunquam admittet, quędam, quę non sunt
mortifera, sed per infirmitatem inemendabilia, neque ecclesię statum
possunt invertere, nunquam non castigabit, sed simul nunquam non
tolerabit. Ex primis sunt missa et imagines ac similia; tolerantur enim
ea, donec omnium animi videant (omnes intelligo evidenter maiorem
et saniorem partem), quid de eis sentiendum. Sic circumcisionem ferebant
apostoli, sed data occasione deiecerunt [Act. 15. 1 ff.]. Ex secundis sunt
impia omnia et reditus ad vomitum [2. Petr. 2. 22] et receptio sive missę
sive imaginum, quę et abolitę fuerant et iure videbantur aboleri. Ex ultimis
sunt, quę Christus docet [Matth. 13. 30] esse permittenda, ut crescant
cum bonis; non ut eodem iure augescant, sed quod ferri possint; qualia
sunt levia ista, quę non pręcipit adurenda esse cauterio, sed 70 gies septies
indulgenda [Matth. 18. 22]. Decerpit ille noster ex omnibus, quę audit,
videt, legit, intelligit, quibus et publicam pacem custodiat et omnem imbecillitatem
adiuvet; non hercle quod legem ferre possint philosophi, dum
nobis placita sua propinant, aut cogere historici, sed quod charitas,
quę domi flagrat, quicquid egregie videt vel etiamnum fieri aut olim
factum esse, instar flammę corripit et suum facit; imo se debere videt
et deo et proximo, quod optimus quisque semper pręstitit, etiamsi
Antinous sit, non Abraham, Ulysses, non David, Melcyades,
non Moses, Thrasibulus, non Ezekias, quem in exemplum sibi

--467--

proponit, quamvis diversimode; quod enim alteri ex istis vel amore
glorię vel rerum aviditate fecerunt, hoc noster faciet amore dei et
proximi; id quod vere est capillum et ungues pręscindere. Responsationem
istam non accipimus, qua contentiosus diceret: "Equidem scio
omnia esse probanda, et optima eligenda [1. Thess. 5. 21]; at nondum
coactus sum scripturis, quod magistratus debeat externa, dummodo possit,
autoritate sua abolere." Cur enim cum contentiosis contenderemus?
Porro, qui nondum vident amantem dei et proximi omnia utrique debere,
quorum ei est facultas, imo plura, nisi imbecillitas excusaret, cur non
potius contentiosos censeam quam pios? Ligant ergo nos non Ezekias
et Helias, sed alligat nos par charitas, atque idem spiritus ad eorum
exemplum imitandum, dum religio, usus, et pax postulant.
Hęc, mi Ambrosi, cum non iam fuse, verum etiam confuse,
veluti parrhesię nostrę materiem prudentibus iudiciis vestris temere
contraxissem, exploranda et seligenda. Venit ad nos Thomas germanus
tuus, atque paucis abeuntem allocutus visus est mihi quid
huius sententię resipere. Tu ergo cave ipsum hoc meo scripto patiaris
offendi, si modo posset offendi; audio enim eum teneriter observare
Luterum, qui utinam de se ipse tam recte sentiret atque nos! At
hoc erat in fatis. Furatus sum ipse mihi aliquot horas, quas necessario
partim post mensam ocio, partim vero negocio succidi. Tu vero ęquo
et bono in consilium vocatis (quid enim pietatis admoneam, cum nemo
ęqui bonique cognitionem iustam sine pietate possit habere?) qualiacunque
sunt, expende cum Zuiccio et quę supervacanea vel iniqua
videbuntur, rescindite.
Vale.
Tiguri 4. die Maii M·D·XXVIII.
Huldricus Zuinglius vester.