Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 733

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

733

<< Nr. 732 | Index | Nr. 734 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 3 (?) VII (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 494-495




--494--

Gratia et pax Christi. Mi Huldrice
Ne sit tibi molestum, quod apologiam meam cum hoc nuncio non
acceperis. Multa enim sunt, quae impedierunt, et res ipsa intricatior,
quam putabam. Pręterea curę mihi est, ut, quantum ille insanit, tantum
ego dissimulem ac placidus sim. Chunradus, minister meus,
describere incepit; absolvetur intra quatriduum, ut opinor. Mox curabo
per ministrum eundem isthuc portari. Bucerus dialogo suo nos,
opinor, praeveniet. Inhortatus enim sum eum, ne occultet. In Capitone
nostro aliquid desidero. Catabaptistę enim multum hic gloriantur,
quod ipsis faveat, quandoquidem aliquanto benignius eos tractat; tametsi

--495--

non dubitem, quod nondum assentiatur eis, velim tamen et per te admoneri
ipsum; at nolim, quod me prodas; nam et ego monui, et adhuc
constat rumor. Fortasse hoc Cellario debebimus. Nuper ultra centum
in vicino agro congregati fuere, e quibus aliqui captivi pertracti sunt
huc in carcerem, qui antea virgis hinc et isthinc eiecti. Sciunt, quo
malo hic laboremus, et machinantur nimirum, vel nescii, quippiam.
Aiunt enim et pestilentem Cautzium non deesse illis. Nos vigilabimus,
quantum dominus dederit. Sed quid, si hypocritis tales debentur
prophetę?
Vale.
3. [?] Iulii. Basileę 1528.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, dilecto fratri.