Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 747

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

747

<< Nr. 746 | Index | Nr. 748 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 6 VIII (1528)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 525-526




--525--

Gratia Christi tecum.
Tametsi, frater charissime, de tua vigilantia et maturatione in apologiis
nostris ędendis nihil dubitamus, sunt tamen hic quidam morę
impatientiores. Quibus ut morem geramus, curabis, ut Christophorus
aliquot exemplaria quamprimum huc mittat. Est hic Matthias Limperger,
suffraganei nostri nepos, homo candidus. Is ostendit, quam
male audiamus et in Hassia et in Saxonia. Non miror. Admittunt
libenter tales prophetę tam inanes rumores. Aliis sanctam Τριάδα
negamus, aliis Christum ψιλὸν hominem docemus, unde nimirum
᾿Αλλοίωσιν tam inique interpretantur. Bona spes est, si libelli nostri
venundarentur publice, adversarios nostros propediem piscibus fore magis
mutos. Itaque prudenter egisti, quod libellos principibus consecrasti.

--526--

Erit et hoc in rem, ut quam fideliter reddantur. Ex Buceri literis
accipio, tandem catabaptistarum fallacem spiritum Capitoni innotescere,
ut quotidie eis minus fidat, sed nec Cellario tantum tribuat, quantum
olim. Nihil habet dissidii cum Bucero, nec ab eo turba timenda est;
tametsi παιδοβάπτισμα abolitum velit et alia quędam Cellarii in
Hoseam infarserit, nihilominus sinceritatem fidei probe contra eos
tuetur; antesignanos et capita factionum eiiciendos censet, libertatem in
externis, qua licet baptizare infantes, fortiter asserit. Nihil ultra exigimus
ab illo. At fortasse ipse super ea re tibi copiosius.
Aliquanti hic catabaptistę, viri ac mulieres, in carcere tenentur.
Fieri potest, ut quidam de vita periclitentur.
Habeo hic vas quoddam et nonnihil pecuniarum, quę sunt Pauli
Rasdorfii; ea cum proximo vectore transmittam.
Bene te ac fratres valere opto.
Salutem asscribi iussere uxor et minister meus. Sit et tua salva.
Basilee 6. Augusti 1528.
Ioannes Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, charissimo suo fratri.