Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 790

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

790

<< Nr. 789 | Index | >> 

Absender: Cornarius, Janus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 28 XII 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 628




--628--

S. d.
Ex nundinis Basiliensibus scripsi tibi, doctissime vir, gratias
agens pro amico consilio ac fraterna adeo consolatione, quam literis tuis
transscripseras, nimirum de loco apud Veldcircenses adsequendo, a
quibus aiebas medicum desyderari. Incluseram autem tuis literis alias,
quas petebam a te obnixe, quo curares Veldcircium deferri. Erant
enim inscriptę cuidam isthic, ut puto, civi Hieronymo Bappo, cuius
ante decem plus minus annos mutua cognitio mihi contigit Vuittembergę.
A quo veteris consuetudinis gratia petebam, ut me in eo loco
consequendo iuvaret. Post id tempus autem, quum tu nihil responderis,
datis etiam soepius ad Oecolampadium literis, dubito tibi literas meas
redditas esse, et quanquam redditas tibi quidam, cui commisseram deferendas,
adfirmarit, dubito tamen adhuc, anne tuis illę inclusę alterę
Bappo a te sint ad Veldcirtium transmissę. Nam non puto, si
accępit, tam inoffitiosum esse, ut tam diu me dubio ac suspenso falsa
spe animo sineret fluctuare. Foeceris ergo gratissimam et commodissimam
rem mihi, optime ac doctissime Zuingli, si me ea animi sollicitudine
quantotyus liberaveris, quod te per eum rogo ac obtestor, ex
quo pendemus omnes, ne segnius pręstes, si potes vel cum isto nuntio;
me enim habebis vicissim tuum, et quidem totum.
Vale.
Basileę V. Calendas Januarias anno M.D.XXviiii.
Janus Cornarius, Zuiccaviensis, medicus etc.
Et literarum et linguarum omnium doctissimo theologo domino
Ulricho Zuinglio, apud Turegium ecclesiastę, amico ac domino suo
plurimum observando. - Zurch.