Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

13

<< Nr. 12 | Index | Nr. 14 >> 

Apologeticus Archeteles

22./23. August 1522
Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 1 (Berlin: Schwetschke, 1905) (Corpus Reformatorum 88)


Jump to page 256 257 258 259 260 261 262 263 264 265 266 267 268 269 270 271 272 273 274 275 276 277 278 279 280 281 282 283 284 285 286 287 288 289 290 291 292 293 294 295 296 297 298 299 300 301 302 303 304 305 306 307 308 309 310 311 312 313 314 315 316 317 318 319 320 321 322 323 324 325 326 327




--256--

Apologeticus Archeteles adpellatus, quo respondetur
paraenesi a reverendissimo domino Constantiensi (quorundam
procaci factione ad id persuaso) ad senatum prępositurę Tigurinę,
quem "capitulum" vocant, missę.
Reverendissimo in Christo patri ac domino Hugoni de
Hohenlandemberg, episcopo Constantiensi, Huldrichus
Zuinglius, ecclesię Tigurinę apud pręposituram euangelista,
salutem.
Quod, amplissime praesul, iterum celsitudinem tuam tot negociorum
molibus obrutam scriptis turbo, non arbitror fraudi futurum,
quod sciam me coram eo agere, cui ante omnia placeat, si Christi
nomen quam amplissime propagetur, cuius certe negocium ut non est
ex hominibus, ita per homines irritum fieri nullo pacto potest. Cum
vero annis iam ferme sex cum talento fidei nostrę commisso pro
virili negociati simus, ne veniente domino et lucrum exigente sudariolum
eo ocioso soloque involutum cum pavore pudoreque proferrem
iners, ecce tandem apud celsitudinem tuam deferor ovilis dominici
populator esse, non custos aut pastor. Quę res, ut par erat, movit,
ut supra quam opus esset splendidam trium doctorum legationem ad
nos Tigurum mitteres, quibus doctrinę nostrę, quę non nostra sed dei
est, rationem ita apud senatum reddidimus, ut nemini non satisfactum
esse potuerit, modo rem iudicio, non adfectu expenderet. Quam ubi
in summa tranquillitate, cui unice semper studuimus, positam esse
rati sumus, coepit quorundam impatientia frendere, non tam quod
mali quicquam experti essent quam quod non vicissent, trucidassent,
ac omnia solo ęquassent, occasionemque tumultuandi quęrere, donec
prętextu nos clam et per insidias lacessendi exogitato sui consilii te
autorem facerent, ac invidiam suam tui nominis periculo solarentur,

--257--

immemores, consultorem, veteribus etiam, sacram rem existimatam
esse, quo videlicet ea minus quisquam abuteretur. Importunis enim
clamoribus et suggestionibus huc tandem te pertraxerunt, ut paręnesim
ab omni tum eruditione tum modestia alienissimam ad senatum
canonicorum nostrorum, quem "capitulum" vocamus, mitteres. Ita
enim ariolamur potius quam definiamus, his potissimum causis inducti,
primum quod ipse nihil tale potes; id quod in hanc partem capies,
quod non quicquam posses etiam si tale quid posses, imo plus potuisses,
si vel Germanica lingua tuam mentem exposuisses; deinde
quod nihil non pacatum cogitas; hęc autem tumulti minarumque tam
plena est et turgida, ut etiam parere possit si oporteat, quin peperit
iam eum, quem cernis celsitudini tuę dicatum libellum "Archetelem"
hoc auspicio adpellatum, quod masculus sit ac omni controversię, quę
illis mecum est finem ut speramus impositurus, ut post hanc primam
perpetuo saltem libello congressionem finem ipsi quoque bellandi contendendique
faciant; sitque vere principium et finis universae simultatis,
quę, deum testor, mihi cum illis nulla est, adeoque nulla, ut nihil
magis mirer, quam quid causę illos huc impulerit, ut ubi tumulti nihil
erat, illo mitterent, quod haud secus atque έ̓ριδος pomum contentionem
facturum sperarent ac dissidium. Libere enim dicam quod sentio:
Tota oratione pacis verbum intonant, prophetas eos imitati, quos
Hieremias taxat [Jer. 6. 14]: quod crebro iterarent: Pax, pax et non
erat pax, cum nihil opus esset. Tiguri enim, quod ad doctrinam
Christi adtinet, tam pacata sunt omnia quam usquam gentium, tam
vulgo docti sunt etiam idiotę euangelium, ut nolint ullam pręter hoc
recipere doctrinam. Quod isto clarius accipies exemplo: Cum hactenus
fratrum mendicantium audacia quidquid in buccam venisset pro suggestu
effutivisset, vetuit eos senatus quicquam prędicare, quod non ex
sacrarum literarum utriusque testamenti fontibus hausissent. Unde

--258--

adparet illis videri discordiam, ubi unanimiter unoque ore iuxta Pauli
verbum nomen dei glorificatur. Quanquam spe sua falsi sunt: nihil
enim audita paręnesi aliud actum est, quam facies nostra verecundia
ruboreque perfusa, dum huius farinę homines in capituli consessu
oculos in me procacius torquent, ut cuius caput peti gauderent; quod
eis minime invidebamus dummodo tela quibus petebamur non essent
fortiora atque erant. Ita enim quidquid hic consarcinatum est, ieiunio
et rusticitate squalet, ut nesciam consultiusne foret omnia contempsisse
an refellisse, nisi sacrarum literarum iniuria, quam ei isti ingerunt, ad
auxilium nos elicuisset. Nam quotiescunque vel in manus eas sumunt,
ita torquent, ut dolorem silentio dissimulare nequeant, excepto uno et
altero loco; quoties rhetoricantur ita ineptiunt, ut dedita opera putes
risum voluisse movere. Taceo solęcismos et barbarismos, ad quos
aures nostrę hoc est ecclesiasticorum iam occalluerunt. Proinde, humanissime
pręsul, si eos hic videas paulo liberius acceptos esse, non
est quod mireris: audacia enim sua et inscicia id commeruerunt.
Postulat idem munus quod obimus, nempe ut contradicentes revincamus,
et more fidelis Abrahami, qui ut Loth captum ab hostibus audivit,
regum etiam cęde liberavit [1. Mos. 14. 13ff.], sacras literas iniquius

--259--

tortas adseramus, opima eo facinore spolia summo illi Melchi%;cedec
haud dubie reposituri. Nam tametsi totum hoc quicquid est ad
mandata tua respondere videatur, nolumus tamen quod ulla ratione
in hanc partem capiatur. Nomen enim tuum intactum et illibatum
ubique iubemus esse, quod compertum ferme habeamus, ut sicubi de
dogmatis Christi sermo fiat, optime de his sentias, ac dissensiones,
quę forte inter verbi dei pręcones hac tempestate nascuntur, iubeas
eos, qui tibi a consiliis sunt, cum summa opportunitate componere;
quod quam probe faciant ipsi viderint. Rumor tamen est quosdam
ex eis non omnia ex tua sententia facere, sed ex animi sui morbis.
Id quod in hac paręnesi nemo non factum videt, in qua nomini nostro
in eum tantum usum parcitur, quo respondendi occasio amputetur,
cum tamen interim molestissimis suspitionibus undique petamur ac
tantum non obruamur. Quanto dexterius erat, per tuam ęquitatem
oro, si quid a pietate alienum docueram, ut isti videri volunt, aperto
mecum Marte congredi et nominatim ostendere scripturę autoritate,
ubi et quid peccatum esset? nunc cum tam atrocibus querimoniis
omnia implent, quid aliud quam universam doctrinam Christi quam
tanto sudore prędicavimus in dubium ac suspitionem vocant? satisfactionem
nullam recepturi: eam enim si audire unquam statuissent,
non se sepiarum ritu in atrorem suum abdidissent, quem tamen eius
auxilio, cuius res agitur, ita colavimus, depuravimus, perspicuumque
reddidimus, ut eorum mentes omnibus pateant, nomina tantum desiderentur,
quę, si ex insidiis, ut cęperunt, nocere pergant, prodere
quoque usus coget. Malo tamen cum quiete permittant me meę fidei
commissis ovibus coeleste pabulum adponere, saginare, caritatis igne
concremare, quam ut strophis et contumeliis ad vindicandum a literarum
suavissimo provocent ocio. Non equidem invidebimus eis, si
genium suum rixis amęnare iuvet, ut quibuscum opportunum erit perpetuo
si lubet contendant, modo nos minime adoriantur, altercandi
saltem animo; admonendi autem disputandique copia omnibus horis
eis facta, modo sacram ancoram sacras literas esse sinant, quibus
fidem non habere perfidissimum ac impiissimum fuerit, et cominus
nobiscum manus conferant: quod si secus fecerint, licebit et nobis
πρὸς κρῆτα κρητίζειν. Hęc autem, optime pręsul, si quis arrogantiora
dixerit, eum obsecramus, ut ea secum reputet, quae ipsi nobiscum
reputavimus tam diu, donec spiritus ille divinus id confirmaverit, quod
in nobis operatus est. Hęc videlicet. Quum videmus humanum genus

--260--

per omnem vitę cursum de foelicitate post indipiscenda, anxium ac
sollicitum esse, non tam naturę diligentia quam cupiditate vitę, cuius
spiraculum iam inde ab exordio creationis faciei nostrę inspiravit opifex
deus, nec tamen passim obvium esse quanam ratione possit ea
inveniri. Ad philosophos enim si convertatur, tanta inter eos est de
foelicitate dissensio, ut neminem non illorum pigeat. Si vero ad
Christianos, multo plus apud quosdam eorum invenit perplexitatis
et errorum, quam apud gentiles, aliis per humanas traditiones et
huius mundi elementa ad eam contendentibus, hoc est suo et humano
sensu, aliis sola dei clementia pollicitationibusque nixis, utrisque tamen,
omnibus (quod dicitur) unguiculis, ut sua opinio recipiatur laborantibus.
In isto inquam bivio positus quo me vertam? ad hominesne? Si dicas:
ad homines, inquam: excipiam; ad eosne qui olim recente adhuc
Christianismo sapientes habiti sunt, an ad eos qui paulo ante hanc
nostram tempestatem desipuerunt potius quam sapuerunt? Hic sudabit
adversarius ac obmutescet haud secus ac Iudęorum principes a
Christo interrogati: baptismus Ioannis undenam esset [Matth. 21. 25ff.];
ac si vehementius premas, concedet ad veteres, ut quibus tum ob
vetustatem tum vitę sanctimoniam plus tribuat. Cum autem hic quoque
addas: Et apud istos nonnihil invenire licet ab euangelicis apostolicisque
literis alienum, aut dissonum. Utris igitur censes accedendum?
respondebit, ni stipes sit aut belua: quod iis quę sunt spiritu
dei dictante prodita. Ea enim, quę sunt humana sapientia etiam
splendidissime fucata et adornata, fallere possint; quę vero divina,
minime. Hic fidei nervus requiritur, quo, si quis careat, labascet,
languebit, concidet. Haec inquam, optime pręsul, dum ipse mecum
assidue verso deumque precor, ut exitum ambigenti monstret: Quin
fatue inquit hoc cogitas: Veritas domini manet in ęternum [Psalm
119. 90], eique veritati adhereas; et: Coelum et terra transibunt, verba
vero mea non transibunt [Matth. 24. 35]; humana abolebuntur, divina
immutabilia sunt; et: Frustra colunt me docentes doctrinas et pręcepta
hominum [Matth. 15. 9], quasi deum parere nostris consiliis oporteat,
ut si quid ipsi invenerimus, quod prima facie pulchrum, honestum vel
etiam sanctum esse adpareat, protinus ei placiturum sit; ac non potius
hoc agendum, ut toto semper pectore ab illo pendeamus, non a nostris
placitis aut inventis, more inertium servorum, qui et multis vapulabunt,
dum neglecta domini voluntate suam faciunt. Unde cunctis posthabitis
huc tandem veni, ut nulla re, nullo sermone tam fiderem
atque eo qui ex ore domini prodiit. Cumque miseri mortales tam sui

--261--

quam dei obliti conarentur sua pro divinis venditare, cępi mecum
quęrere, num nam ratio aliqua inveniri possit, qua, utrum humana an
divina pręstantiora essent, deprehenderetur; pręsertim, quum non
paucos viderem omnibus nervis a simplicibus exigere, ut sua prę divinis
acciperentur, etiamsi dissona essent, etiamsi contraria, quęrentique id
in mentem venit: omnia in luce clarescent, ea scilicet quę dicit: Ego
sum lux mundi [Joh. 8. 12], quę et illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum. Ac rursus illud: Nolite omni spiritui credere, sed
probate spiritus, an ex deo sint [1. Joh. 4. 1]. Et dum lapidem inquiro,
non invenio alium, quam lapidem offensionis et petram scandali
[1. Petr. 2. 7], ad quam offendunt, quotquot Pharisęorum more irritum
faciunt pręceptum dei propter traditionem suam. His itaque in
hunc modum comparatis, cępi omnem doctrinam ad hunc lapidem
explorare, et si vidissem lapidem eundem reddere colorem vel potius
doctrinam ferre posse lapidis claritatem, recepi eam; sin minus, reieci.
Tandemque factum est, ut prima statim delibatione sentiscerem, si
quid impositum esset et admixtum, nullaque iam vi, nullis minis adigi
potui, ut humanis - quantumvis turgerent aut magnifica videri cuperent
- ęquam atque divinis fidem haberem. Quin si qui sua quędam
divinis minime conformia imo contraria recipi pręciperent, oggannivi
hoc apostolicum: Deo magis obedire oportet quam hominibus [Act. 5. 29],
donec ii, qui de suis optime sentiunt, de iis, quę Christi sunt nihil
aut parum, de nobis pessime sentiant; id quod certissimo inditio nobis
est, deo istuc esse quam gratissimum, mihi vero saluberrimum. Ve
enim vobis, inquit, cum benedixerint vobis omnes homines [Luc. 6. 26],
et beati eritis, cum vos oderint homines, exprobraverint et eiecerint
nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis, et nomina
vestra scripta sunt in coelis [Luc. 6. 22, 10. 20]. Quamobrem si quando
ęmuli nos apud celsitudinem tuam deferant, quod humanas traditiones
vel parum curem vel contemnam, scias hinc fieri, quod diversas esse
exploraverim et contrarias divinis, nec veriturum, quid nihi faciat
homo. Nam si nomen explodat, certus sum clarum futurum apud
deum; nec enim dei nomen clarius unquam sanctificabitur, quam si
nomen nostrum apud homines pessime audiat; et si corpus occidat,
animam perpetuę vitę restituet. Ad hunc thesaurum, puta ad certitudinem
verbi dei, dirigendum est cor nostrum. Hunc enim non vetustas,
non tinea in nihilum redigere potest; titulos, apices, imagines, aurum,
vestes, epulas, currus, mulas potest. Viden quid me coëgerit istorum
exanguem paręnesim refellere? hoc nimirum quod videam luce clarius

--262--

adparere ex ipsa oratione, quę Christo etiam teste certissimus cordis
est nuncius, quid de divinis sentiant, quid de humanis; ac dum quiescere
non possunt nec herbescentem Christum adolescere permittere
volunt, vulgo verba eorum cognoscantur, quo commodius caveri possint.
Quos ne ipse quidem damno, sed dominus per E%;cechieleminquiens
[Ez. 13. 3ff.]: Ve prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum
et nihil vident. Quasi vulpes in deserto prophetę tui Israel erant.
Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo
Israël, ut staretis in pręlio in die domini. Vident vana et divinant
mendacium, dicentes: Ait dominus; cum dominus non miserit eos, et
perseveraverunt confirmare sermonem. Nunquid non visionem cassam
vidistis, et divinationem mendacem locuti estis? Et dicitis: Ait dominus,
cum ego non sim locutus, et cetera quę cap. 13. scripta sunt.
Ex quibus quidem verbis quis non videt hoc hominum genus tangi,
quod ore dicit: domine, domine, et templum domini, templum domini
[Jer. 7. 4]; corde autem ad hoc respicit [Matth. 23. 16ff.]: si quis per
templum peieraverit, reus non est, sed si per aurum templi; et ad
istud: sie quis per aram peieraverit, nihil est, sed si per hostiam arę
impositam, hic pręvaricator est, cum tamen interea videri etiam velint
divinę legis, euangelii nominisque divini esse propugnatores. Quamobrem
celsitudini tuę abstinendum est ab illorum tum consiliis tum
congressibus, ni summo velis ludibrio exponi. Non dicam hic quam
inciviliter tractaverint paucis ante diebus viros quosdam pios ac veros
Christi pręcones, tametsi eam importunitatem ipse non mandaveras;
vulgo tamen id nescitur, crediturque omnia tua autoritate fieri et imperio,
quod non parva te labe posset aliquando respergere, inscium
etiam. Res enim ista non imperio peragenda est, sed literarum sacrarum
patrocinio. Nam quanto magis imperio premes, tanto te reddes
odiosiorem cunctis. Scripturam sacram ducem ac magistram esse
oportet, si quis recte usus sit, impunem esse oportet, etiamsi doctorculis
istis maxime displiceat. Alioqui tristia nimis aliquando nobis
evenient: sacrarum enim literarum eruditio non solum in labiis hodie

--263--

sacerdotum habentur, sed in universę tantum non plębis. Unde nihil
agendum, quod imperium potius quam rationem aut divinam mentem
redoleat; nihilo plus enim efficeretur quam Paulus efficeret quum
contra stimulum calcitraret. Maius enim est (ut interim divinam
maiestatem taceam) euangelii studium quam quod unius vel alterius
divexatione sopiri possit aut extingui. Et si quorundam iniquitate
aliquamdiu opprimeretur, maius tandem erumpens daret incendium.
Cautum igitur te esse oportet et catum, ac a domino petere, ut vias
tuas dirigat; ac, ut tandem finiam, boni consulere si rei quiddam decedat,
modo Christo accedat. Sic enim gentem Landembergiam
clarissimam reddes animamque tuam deo gratissimam. Id faxit deus
optimus maximus. Amen.
Totum quod hic agitur te per Christum oro susque deque feras.
Dissimulari enim amplius nec potuit nec debuit, quod invidiam suam
quidam contra Christum eiusque doctrinam tua potestate armarent.
Captavi diu an aliquis ex universa diocesi esset in arenam illos provocaturus,
ne perpetuo erecto collo incederent; ac ubi nemo visus
est, ipse prodii, utinam g#+e%)ykair%?vw, et ut in Christi gloriam cedat, qui
celsitudinem tuam diu servet incolumem, quam nos quoque valere
optamus.
Ex Tiguro XXII. die augusti, anno MDXXII.
Huldrichus Zuinglius, ecclesię Tigurinę apud pręposituram
euangelista, tuus ex omni parte.
[Paraenesis a reverendissimo domino Constantiensi
episcopo ad senatum praepositurae missa.]
Hugo dei et apostolice sedis gracia episcopus Constantiensis
venerabilis et honorabilis nobis in Christo sincere dilectis preposito
et capitulo ecclesię collegiatę prepositurę sanctorum Felicis et
Regulę Turicenensis nostrę diocesis, salutem et sinceram in
domino charitatem.
1. Accepimus iamdudum, charissimi, per universam fere Germaniam
quosdam esse, qui diu [!] noctuque clamant populum

--264--

Christianum plus ęquo hactenus gravibus et onerosis constitutionibus,
observantiis et cęremoniis ab ecclesię pręsidibus oppressum, unde tales
totis viribus conantur reiectis et abolitis ceremoniis
2. hoc aureo sęculo (ita enim aiunt), quo euangelium demum
illucescere mortalibus incipiat, communem populum ad
3. euangelicam libertatem reducere. Cum autem ex agro dominico
(quas
4. %;ci%;caniam apellant) humanas constitutiones evellere nituntur
huiusmodi, heu cernimus ob oculis [!] simul et triticum eradicari.
Nonne enim ex illo ortę sunt contentiones odiosę et res tota exemplo
muliercularum iniuriis peragitur? Nonne unusquisque iam dicit:
5. Ego sum Pauli, ego Cephe, ego vero Apollo? Nonne
denique accidit, quod evenire solet inter oves, dum cęca nocte
6. prędator lupus irruerit, fugiunt, pars haec fauces lupi nescia
incurrit, hęc in oppositum parietem impingit, pars hęc incerto vagatur
attonita? Non aliter spiritu quodam vertiginis hodie agitatur coetus
ecclesię, pars palpat veluti in tenebris ignorans quo petat, pars ambulat
in circuitu, pars sistit expectans lucem veritatis certam de tenebris
splendescere, pars neque scit neque novit quicquam agere; nihilominus
ipsa et agentes utrinque ridens subsannat et diiudicat. Alios
quidem ad hoc faciendum rapiunt et transversos agunt passiones varię,
pessimę consiliatrices, ira,
7. odium, invidia, ambitio et similes, adeo ut pro personis persequendis
sincerus amor pacis, et serenissima veritatis amicicia deserantur
aut impugnentur, quo facinore quid execrabilius cogitari
potest? Quosdam vero videre est qui tanta
8. animositate suis aut cęptis aut consultis adherent, ut nullis
ad oppositum vel rationibus, vel piis persuasionibus flecti possint.
Malunt omnia secum ruere, omnia frangi vel turbari, quam pedem
retroflectere a via sua etiam invia. Irascuntur denique tales odio
immortali contra omnes, quos vel vident vel audiunt non modo adversari
sibi, sed non plenis vocibus et totis assentire sententiis. Quod
quantam afferat reipublicę Christianę labefactionem, quantam perniciem,
iudicet Christianus quilibet. Qua enim ratione fieri potest,
ut in tam contrariis tamque
9. diversis iudiciis concordia possit restitui? cum nunquam per
contentiones pax aut quesita aut
10. inventa. Cui enim sententię interim cessurus est simplex
populus? quam amplexabitur? quam probabit? quid aget? quo se

--265--

vertet? potissimum dum spreta omni euangelica mansuetudine et
charitate doctos
11. videt et indoctos vicissim se dire impetere et misere lacerare,
ut quilibet sibi proximum, in hac materia non consentientem, extra
navem ecclesię tanquam errantem et hereticum
12. deiicere contendat;
13. dum etiam audiat ex adverso voces extra omnem Christianam
pietatem cum iniuria, contumelia et opprobrio plenas, quibus alter
alterum incessit et insectatur, et demum sequatur qua sua voluptas
quenque trahit, vel sua passio rapit.
14. Hęc mala cum videat fidelis minister, cui obtigit in tam
infausta tempestate, in tanta malorum mole, esse dispensatorem, unicam
scilicet Christi sponsam, non in una parte, sed intus et extra
undique vulneratam atque letali vulnere sauciatam, quibus non doloribus
premitur? quibus non anxietatibus urgetur? cum interim, quid
agendum sit, nesciat. Si enim loquitur, ut amor sponsę maternique
doloris necessitas invitat, timendę sunt rixę et contentiones, imo et
sęvi morsus odiorum et infamię, quibus non ab altera partium sed
ab utraque lacerandum se obiicit.
15. Si vero mavult sequi consilium propheticum Amos [Amos 5. 13]:
Vir prudens, inquit, in illo tempore tacebit, quia dies mali sunt; et
quod E%;cechielis[Ezech. 9. 4] visio habet lugere et gemere super cunctis abominationibus,
quę fiunt; vel cum regio propheta requiescere in solitudine,
dum est contradictio in civitate [Ps. 55. 10]:
16. obsistit euangelica veritas: Bonus pastor animam suam dat
pro ovibus suis; mercenarius autem et qui non est pastor, cuius non
sunt oves proprię, videt lupum venientem et fugit [Joh. 10. 11f.]. Cum
itaque et nos ex his ministris sumus, qui in haec periculosa
17. tempora inciderimus, et assidue videamus augeri mala, turbari
pacem, et
18. scandala multplicari in ovili domini
19. cum insertione novorum errorum, non minus periculosorum
quam fuerint priores, et pax interim, quam magno desyderio diu expectavimus,
non veniat, sed turbatio.
20. Compellit nos %;celus domus dei [cf. Ps. 69. 10, Joh. 2. 17], cui
in parte vigil et custos ordinati sumus, zelus fidei quam in baptismo
tuendam iuravimus, %;celus, pręsentis schismatis, in quo anxie laborat
sanctissima mater nostra, ne amplius dissimulemus aut tardemus, sed
importune et opportune laboremus, ut unitatem, a domino et per
apostolos nobis successoribus traditam, quantum possumus obtinere

--266--

curemus, et palabundas et errantes oves, quas quorundam pervicax
factio et heretica tentatio a matre secernit, in ecclesiam colligamus.
21. Quapropter vos fratres cohortamur atque secundum domini
et euangelii eius magisterium rogamus: vigilate contra diaboli insidias,
et pro vestra imo totius dominici gregis salute, contra hanc mortiferam
fallaciam diligentius excubate.
22. Instauratur enim vetus contra ecclesię unitatem impugnatio,
renovantur sacrilegę solitis insidiis denuo machinationes. Nonne hic
apparet veterum factio hereticorum? nonne maledicta plantatio, quam
non plantavit pater coelestis, hoc indicat? quibus hi olim fomentis,
captiosis dolis, quibus hortamentis simplices a medela vulneris sui
avocaverint scilicet, ne cum suis episcopis et sacerdotibus concordarent,
ne ecclesiasticam disciplinam cum fide et quiete iuxta pręcepta dominica
continerent, ne professionis Christianę gloriam, quae in
obedientia et concordia fundatur, incorrupta et immaculata conversatione
servarent. Eadem nunc ratio, eadem rursus eversio per quosdam
ad ruinam salutis inducitur, ut amplius non rogetur deus, nec
qui negavit Christum, eundem quem negaverat deprecetur, ut post
culpam criminis tollatur et poenitentia. Ne per episcopos et sacerdotes
domino satis fiat, sed relictis domini sacerdotibus contra
23. euangelicam disciplinam nova traditio sacrilegę institutionis
exurgat.
24. Et ne nulla obmittant diaboli machinamenta, ad simplicium
perniciem, quod intermissis precibus et orationibus, quibus dominus,
si quid monstrosum et foedum est in ecclesia, longa et continua
satisfactione placandus est, ęgros et sautios
25. ad capienda fortia consilia, exitiosam scilicet temeritatem,
mendatio captiosę pacis invitant. Quod heu tempora nostra plane
indicant, quibus obedientię, paci et tranquillitati nullus est locus,
seditioni autem, contentioni et persecutioni omnia exacerbata videntur.
Hinc rursus admonemus dilectissimi, ne pernitiosis iis vocibus temere
credatis, ne fallacibus morbis consensum fallacię commodetis, ne pro
remedio venenum, mortem pro salute sumatis.
26. Neque enim vos sapientia illorum, qua ubique se spiritum
domini habere predicant, aut fallat auctoritas.
27. Adulterinis enim doctrinis ecclesiae pudicitiam rumpere et
veritatem euangelicam violare conantur.
28. Clamat et dicit dominus: Nolite audire sermones pseudoprophetarum,
quoniam visiones cordis eorum frustrantur eos; loquuntur,
sed non ab ore domini [Jer. 23 16]: Pax erit vobis.

--267--

29. Pacem nunc afferunt, qui ipsi non habent pacem; libertatem
promittunt, cum sint servi corruptionis; in ecclesia lapsos et multis
oneribus gravatos reducere et alleviare pollicentur, qui de ecclesia
recesserunt; ad lucem reducere conantur vos, qui ambulant in tenebris
errorum; et
30. cibum euangelicum omnibus ministrare spondent, qui exitiali
fame cruciantur. A via domini, quam didicistis a cunabulis, nemo
vos errare faciat; nemo vos Christianos ab euangelio, ab ecclesiastica
disciplina
31. et piis antiquorum traditionibus rapiat! nemo vos filios ecclesię
32. de ecclesia tollat! Pereant sibi soli qui perire voluerint;
extra ecclesiam soli remaneant, qui de ecclesia recesserunt; soli cum
episcopis non sint, qui contra episcopos rebellarunt.
33. Acquiescite consiliis nostris, qui pro vobis domino rationem
dare cogimur et parati sumus, et ab ecclesia, quam hactenus credidistis,
ab eiusque sacerdotibus non recedatis, cum scriptum sit:
34. Homo, quicunque fuerit in superbia, ut non audiat sacerdotem
aut iudicem, quicunque fuerit in diebus illis, moriatur homo ille! [Deut. 18. 19]
35. Volumus nihilominus, imo hortamur, ut prędicetur euangelium,
sciatur et servetur; modo a grege et unitate ecclesiastica,
36. sine qua euangelium esse non potest, neminem separet.
Unus est Christus et una est ecclesia, et
37. cathedra una super petram voce domini fundata. Aliud
altare constitui ac novum sacerdotium fieri preter unum altare et
unum sacerdotium non potest.
38. Quisquis alibi collegerit, spargit;
39. adulterum est, impium et sacrilegum quodcunque humano
favore instituitur, ut ecclesię dispositio violetur.
40. Maiorum traditiones, observantias et ceremonias non ita
repente deiicere et hostiliter impugnare ratio dictat, nec suadet naturalis
pietas, qua maioribus nostris merito affecti esse debemus. Neque
enim hic audiendos esse consentio,
41. qui ob id solum ceremoniis et patrum institutis repugnant, quod
dicant esse inventiones hominum, non ex spiritu dei, sed somniis et minus
sinceris animis, in onus et gravamen, Christiano populo imposita;
42. quasi non possit idem fingi in traditionibus apostolorum et
generalium conciliorum.
43. Cessent ergo huiusmodi contumelię; abeant sinistrę de bonis
patribus,

--268--

44. quos vita pariter et doctrina commendat, suspitiones, quales
nec minimus illorum de se vellet habere. Invitet etiam ad ceremonias
ecclesię, ad
45. tempus saltem servandas, communis utilitas. Sic enim periret
omnis ordo
46. politicus, si ea quę sunt communi
47. assensu conclusa, aut
saltem accepta, quilibet pro capitis sui motu vel inculpare
vel ad
49. novam censuram revocare contenderet. Ubi enim fuit unquam
tam concors sententia, quę on carpi possit, aliis amore aliis
ignorantia, aliis sola contrariandi protervia aut pruritu novas res
moliendi actis? Aequum est iccirco legibusque et consuetudine
sancitum, ut in ore
50. maioris partis stet omne communitatis iudicium; in iis
saltem, quae
51. divinę legi non repugnant, sicut est in proposito. Alioqui si
cuilibet liberum esset obniti, nihilo plus ageretur, quam si inter
52. naucleros eiusdem navis odiosum continuaretur iurgium, illis
velum tendere, istis relaxare, aliis in dexteram, aliis in sinistram
conantibus. Deliberatione enim maioris partis exceptata, nonne consultius
est ei opem ferre vel saltem pertinaciter non adversari et ita
portum
53. qualemcunque attingere, quam sub dubia spe melioris portus
confundere omnia certissima seditione? Denique quid verisimilius est,
decipi vel
54. unum, vel universos? Quid probabilius, falli paucorum conscientias
vel omnium? Esto, illis appareant vel forte
55. sint saniora
56. consilia: nihilominus ad communitatem, cuius sunt parva pars,
ambulantem sine animę iactura in opposita sententia, quid prodest
57. tractus iste pertinax aliorsum? quid parturit quam contentiones,
scandala et disturbia? Esto etiam, quod erraverit universitas
aut instituendo aut acceptando ritum hucusque servatum, et ut est
humana ignorantia et infirmitas, aliqua se religioni Christianę immiscuerint
euangelio et sacrę scripturę non admodum conformia: hoc
tamen exigit Christiana pietas, qua omnibus omnia debemus, in
ędificationem magis

--269--

58. condescendere pie errantibus, saltem modicum, quam omnia
tam evidenti turbationi et seditioni exponere. Quippe ad hunc intellectum
enunciatum est: Communis
59. error facit ius. Quemadmodum ergo beatissimus papa
noster fęlicis memorię Leo decimus, et serenissimus Romanorum
imperator Carolus quintus, nuper
60. huiusmodi nova dogmata damnaverunt, et damnata publicis
mandatis declaraverunt, tanquam illa quae sint contra ecclesiasticam
dispositionem, contra euangelicam legem, institutionis euangelicę unitatem:
ita vos, quos nobiscum spiritus sanctus posuit
61. regere ecclesiam Christi, quam acquisivit
62. sanguine suo, cohortamur per eam quam quilibet Christianus
de immaculatę sponsę suę ecclesię foeda scissione compassionem gerit,
ut hec dogmata postponantur, abiiciantur interim, non prędicentur,
disputentur aut doceantur vel publice vel occulte, nihil etiam
63. alteretur, immutetur aut innovetur circa ecclesię ritum;
64. donec illi, quorum interest, de ecclesieę negocio conveniant et
collatis consiliis cum disciplina pariter et misericordia temperatam
figant sententiam, et scripturam
65. conferant inter se, et sic omnes in domo domini ambulemus
uno animo, uno passu, una via, donec occurrat nobis pax vera in eo,
qui fecit utraque unum in Christo Iesu domino nostro. Petimus
denique, ut interim assidue per vos vobisque commissos domino fundantur
pręces, quibus
66. iusta satisfactione placetur et commissorum delictorum, quibus
hęc demeruimus, crimina abluantur. Rogate, quę ad pacem sunt
Hierusalem, ut benigne faciat dominus in bona voluntate Syon, ut
ędificentur muri Hierusalem [Ps. 51. 20]! Hęc, inquam, sunt, venerabiles
ac honorabiles nobis in Christo charissimi, quae in huius
saeculi tumultu
67. ad vos paterno affectu moti perscribere decrevimus, vos per
viscera misericordię domini nostri Iesu Christi rogantes, ut in unitate
sanctę

--270--

68. matris ecclesię et superiorum obedientia maneatis, neque
ritus ecclesiasticos a maioribus nostris introductos tam cito abiiciatis.
Id quod de vobis indubie speramus et nobis firmiter pollicemur. Deus
optimus maximus
69. ecclesiam suam in pace vosque incolumes servare dignetur!
Amen.
Datum Constantiae die vigesima quarta mensis maii, anno domini
millesimo quingentesimo vigesimo secundo.
[Huldrychi Zuinglii responsio.]
Ad vos mihi nunc sermo vertendus est, qui id orationis quicquid
est parturivistis mensibus plus minus duobus. Nominibus vestris libens
et volens parcam, ne apud bonos male audiant, neve plus ęquo vos
irritem, quos spes est aliquando desertis asinis ad boves transituros,
ab hoedis ad oves; non quod illa ignorem, aut ridenda vulgo non
possim obiicere, sed quod ad Christi doctrinę profectum id conducibilius
arbitrer. Sit licet de aliis quam vobis autoribus oritura suspitio,
quod hunc foetum pepererint, malui tamen vestris nominibus parcitum,
quam quorundam male procacibus suspitionibus satisfactum esse. Ita
enim vos tractabo, quo modo me minime tractaretis, si euangelii
partes vestro more tractarem, vestratibusque armis defenderem. Deum
autem precor, ut mentem meam ita illustret et dirigat, ut nihil non
se dignum dicam, vestram autem, ut omnia dextere accipiatis, ut
omni contentione abiecta in unum corpus Christi simul coalescere
possimus, et idem sentire in domino Iesu. Amen.
1. Principio igitur, quid opus erat me Helvetium et apud Helvetios
Christum profitentem huius tumultus insimulare? cum id
solum in Germania fieri dicatis, et Helvetii inter Germanos non
censeantur; nec tamen interea totum fere mensem captans rescire
potui, quod similem paręnesim ad ullos uspiam in Germania miseritis.
Utquid medelam non adplicatis morbo? nescitis Christum dixisse eos
qui recte valerent non opus habere medico, sed qui minus [Luc. 5. 31]?
Adparet igitur mihi cantilenam istam cani: prudentiores enim vos puto,
quam quod medelam adponatis membro, quod egrotare non existimetis.
Verum hic non nihil gratię vobis debeo, quod in genere placuit nobis
aurem vellicare, ni forsan hac causa id fecistis, ut ansam respondendi
amputaretis, quam preberi hoc pacto magis puto, ne scilicet perpetuo
hoc praetextu uti pergatis ludibrioque exponere. Quod autem ad rem
ipsam attinet, non adeo indigne fieri putatur, si quis Christi miseras

--271--

oves constitutionibus onerosis et observationibus premi queratur. Hoc
enim aliquando fecit Moses vir sanctus Exod. 2. ita ut Israelitam
occiso Aegyptio [2. Mos. 2. 11ff.] liberaret, et omnem tandem populum
ex captivitate abduceret. Verum quid tam vetusta commemoro? cum
Christus ipse ad misericordiam motus sit, cum videret turbas non
secus negligi ac oves abiectas et solutas, quae pastorem non haberent,
adeo ut mox suos in hunc modum sit adfatus: Messis quidem multa
est, sed operarii pauci; iussitque ut orarent dominum messis, quo
confestim mitteret messores Matth. 9. [Matth. 9. 36-38]. Nec secus
Paulus, qui pro fratribus Israëlitis optavit execratio fieri, ut eos
aliquando oneris suę legis ac ceremoniarum pigeret Rom. 9.
[Röm. 9. 3ff.]. Negari ut arbitror non potest, humanarum constitutionum
tantam esse farraginem, ut sexcenti boves Cyprii ad exedundas eas
non sufficerent; nec id iniuria, cum quisque sibi permissum esse putet
novas fingendi pro libidine, dum nemo obstat, nemo resilit, ut iam
tantum non hoc tirannicum apud eos receptum sit: Licet quicquid
libet, cum tamen e diverso Christus caveat dicens: Frustra colunt
me docentes doctrinas et pręcepta hominum Matth. 15. [Matth. 15. 9].
Si igitur apud deum hęc nobis nihil prosunt, sed premunt tamen interea
miseras oves adeo, ut deus illarum misertus per prophetam se
polliceatur amoturum pastores eos qui sese pascebant, et oves dissipatas
visitaturum et liberaturum E%;cech. 34. [Ez. 34. 10]. (Hic vos
obtestor, ut totum caput istud legatis, quo doceamini quam infensi deo
sint ii pastores, qualem vos libenter redderetis eum, qui tamen per
ingenii bonitatem non potest talis reddi). Quidnam est, si quis
queratur perpetuo Christianum populum plus ęquo opprimi? quum
nihil profecto aliud fecerit quam quod deus ipse, quod Christus,
Paulus, Moses?
2. Quid iam mali nobis eveniet, si ceremoniarum scobs in universum
etiam abiiciatur, cum frustra se deus hisce coli adserat?
Eloquia domini eloquia pura sunt, argentum igne examinatum, purgatum
a terra, imo septies purgatum; utquid igitur scoriam argento
rursum miscere pergimus? et eos, qui Israel facti sunt, transmutare
in scoriam? Ezech. 22. [Ez. 22. 18]. Versa est mihi domus Israel
in scoriam. Considerandum itaque vobis est, an non merito sęculum
hoc nostrum aureum adpellent, qui huc respiciunt, ut eloquia dei

--272--

quam mundissime adponantur famelicis mentibus, ne vanitates humanę
audacię intermisceantur. Sed facere ferreum student, qui hoc ferre
non possunt, dicentes: Recede a nobis! scientiam viarum tuarum
nolumus; inutilis es nobis. Hinc vociferantur: pręhende, vinci, in
carcerem trude, adhibe fidiculas κυφώνας, duc, merge, strangula, exure,
ut vere hoc adimpleant quod Christus prędixit Ioan. 16. [Joh. 16. 2]:
Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur se obsequium pręstare
deo. His itaque aureum non est saeculum, sed his, qui per eiusmodi
tentationis ignem probantur esse aurum purum, putum argentum,
gemmę, sed his quorum conscientię, ab animarum parricidis hactenus
misere laniatę, in tranquillum verę pietatis portum inductę sunt, quos
dominus pascit in montibus Israël, in rivis et in cunctis sedibus terrę,
in pascuis uberrimis E%;cech. 34 [Ez. 34. 14], quos dominus pascit et
nihil illis deerit, quos dominus eduxit in latitudinem et salvos fecit
quia voluit.
3. Ad euangelicam libertatem recte faciunt qui vocant: nam hoc
uno salvi reddimur. Audite Christum Marci ultimo [Marc. 16. 15f.]:
Prędicate euangelium omni creaturę! qui crediderit (prędicato scilicet
euangelio) et bapti%;catus fuerit, salvus erit. Veritas liberavit nos, ergo
vere liberi sumus; filius liberavit. Quomodo poterit servus servituti
iterum subiugare? Ioan. 8. [Joh. 8. 32]. Nemini quicquam debemus,
nisi ut invicem diligamus (quod tamen apostolus salva semper regum
ac principum autoritate intelligi vult). Ut quid igitur exigunt quidam
a nobis supra id quod eis commissum est talentum?
4. Iam primum hic miror tam floridam poeticamque elegantiam
cum dicitis: quas %;ci%;caniam adpellant humanas constitutiones evellere
nituntur; hoc comici ut arbitror imitati: Populo ut placerent quas
fecisset fabulas, aut: quas putas non sunt vere nuptię; cum tota alioqui
phrasis adeo sit exanguis et illepida, ut vix viderim tantam
orationem tam inopem omnis gratię, quod nisi flosculus iste velut hic
natus ac in loco insertus esset, nemo posset sine fastidio legere. Sed
ad rem redeo: %;ci%;caniam adpellant humanas constitutiones, adde scoriam,
quisquilias, scobem, quicquid a mente Christi est alienum, quicquid
ab hypocrisi, a cupiditate, a φιλαυτίᾳ profectum est. Hic rursum
gratia debebitur vobis quod euangelicam doctrinam triticum esse permittitis.
Sed quod heu cernitis ob oculos eradicari etiam triticum,
aperte ostendit, similitudinem quam Christus Matth. 13. [Matth.
13. 37ff.] proponit et illic explicat, vobis non examussim esse perspectam.

--273--

Alioqui enim vidissetis quod ibidem Christus non de
varietate doctrinarum loquitur, sed hominum, quorum quidam non
omnem verecundiam ita exuerint, ut publice peccare eos non pudeat,
nec tamen a peccando abstinent, quamvis enormia non admittant
flagitia, sed ea sine quibus hęc vita vix peragitur; id quod nihilo
minus quosdam teneriores offendit. Hos ferri iubet, quod in multis
offendamus omnes, Iacobi 3. [Jac. 3. 2] et festuca primum sit ab
oculo aufferenda, ut trabem de oculo fratris educere liceat [Matth. 7. 5].
Unde hic Christus ad quędam translaticia et vulgaria connivere
iubet, non idem sentiens de ingentibus, ubi oculum eruere iubet, id
est, videntem, doctorem, episcopum, si offendit, et abiici; consimilem
in modum et manum et pedem Matth. 5 et 18. [Matth. 5. 29, 18. 9].
Neque unquam invenietis vel Christum vel apostolos in ea esse
sententia, ut velint nos permittere perniciosam et a deo alienam
doctrinam pullulare. Ipse enim Christus acerbissime ferit scribas
et Pharisęos, quod divinis posthabitis sua quędam tradidissent,
Matth. 15. [Matth. 15. 3]. Errare etiam clamat dicens: Erratis
nescientes scripturas; cum sua ista non ignorarent. Et ad scripturam
vocat: scrutamini inquiens scripturas, Ioan. 5. [Joan. 5. 39], a suis inventis
nimirum et commentis avocans. Paulus autem Titum admonet
[Tit. 1. 7ff.] episcopum tenacem esse oportere sanę doctrinę, quo
contradicentes revincere valeat. Ioannes iubet [1. Joh. 4. 1] spiritus
probare an ex deo sint; sexcenta sunt quę custodire iubent, ne
humanę doctrinę divinarum loco recipiantur. Quod si dicatur: hi tui
humanas doctrinas %;ci%;caniam adpellavere: quid tum? si quando trahant
et transferant quędam, dummodo integrum sensum non adulterent.
Probe quadrat, humanam sapientiam, traditionem, scientiam, %;ci%;cania
vocari, et quod inimicus ea, dormientibus episcopis imo autoribus, in
sementem dei iecerit. Hactenus similitudo nihil hiat, hiabit autem si
sequentia huc traxeris: sinite utraque crescere [Matth. 13. 30], et
reliqua. Sed, ut hanc pericopen finiam, si simul cernitis erui triticum,
vestrum erat id cavere, tueri triticum non %;ci%;caniam; iuvare eos ex
altera navi, qui rhete plenum magnis piscibus traherent, non eos qui
lignum, foenum, stipulam ędificant. Pręsertim cum videtis tantum
numerum doctissimorum hominum omnes huc nervos intendere, ut hac
una, si non alia, ratione dei opus esse agnoscere possimus, quod dum
lux eruditionis et linguarum in mundum venit, paucissimi tamen ea
abutantur ad questum. Huc Hugo ille impellendus erat, ut Christi
partes, ad quas iam ab exordio huius fabulę spectabat - nam eiusmodi

--274--

voces observatas de illo audio: ego rerum omnium maxima iactura
cupiam euangelicam doctrinam promotam esse - ac amplecteretur
ardentius, plantaret diligentius, tueretur vehementius. Hic currentem
incitare oportebat, si illius gloriam augustiorem reddere statutum erat,
non bene currentem fascinare.
5. Si quis contentiosus amat esse, Cor. 11. [1. Cor. 11. 16] nos talem
consuetudinem non habemus neque ecclesię dei. Verum contentiones
unde ortę sunt? nonne a carnalibus? 1. Cor. 3. [1. Cor. 3. 3ff.] qui
dicunt: Ego sum Scoti, ego Thomę, ego Romani episcopi, quibus
tamen ne horam quidem unam cederet Paulus Galath. 2. [Gal. 2. 5],
etiamsi circumcisionis causa tantum ageretur, non solidę salutis, non
Christi, non iudicii; quo nos atrocia manent suplicia, si posteaquam
lux venit in mundum magis dilexerimus tenebras quam lucem. Utris
amabo cedendum existimatis, iisne qui domum suam supra petram
Christum ędificarunt, an his qui super arenam? Tum si alteris cadendum
erit, ab utris standum? ab iisne, qui etiamsi cadant, stant atque ita
stant stabuntque, ut nullus ad illos mali iactus pervenire possit unquam;
an ab his, qui dum se firmissime nixos autumant, iam ceciderunt? quibus
caligo tenebrarum reservatur, et perditio non dormitat 2. Pet. 2.
[2. Petr. 2. 3]. Per vos deos deasque omnes oro, quandoquidem hoc
contravertitur, humanis traditionibus quantum divinis deferri debeat
necne, an non vobis aliquando in mentem venit hoc: omnis homo
mendax; et e diverso illud: Deus verax est Ioann. 3., Rom. 3.
[Joh. 3. 33, Röm. 3. 4] et: Ego sum via, veritas et vita Ioann. 14.
[Joh. 14. 6] et: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris [Joh. 8. 12],
sexcentaque alia? Ac dum in mentem venerit, annon hanc sententiam
pariat: Hanc veritatem si amplexus eris, hallucinari non poteris; si
humanam quantumvis sese fucantem, poteris? Quid igitur causę est,
quo minus certa et indubitata sequaris, quam ambigua, imo mendacia?
Contendere nimirum oportet, si volumus contradicentes revincere, modo
ne id contendendi animo fiat, sed divina eloquia adserendi, nec
philosophorum strophis, sed scripturę robore. Quo modo increpavit
Stephanus Iudęos, dum altius vetera repetens, quibus cum illi cogi
deberent obsistebant, sic tandem infit: Dura cervice et incircumcisis
cordibus et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis Acto 7.
[Act. 7. 51]. Quo modo frequenter Paulus tum apud alios, tum apud
Romanos Actor. ultimo [Act. 28. 30f.] ubi scripturę locis Iesum eis
suadere conatus totum ferme diem, id tandem iaculi, quod ex Esa. 6.
[Jes. 6. 9f.] produxerat, in eos torsit: Vade ad populum istum et dic

--275--

ad eos: Aure audietis et non intelligetis, et videntes non videbitis et
non perspicietis; incrassatum est enim cor populi huius, et auribus
graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant
oculis et auribus audiant et corde intelligant et convertantur et sanem
eos. Quod si propter contentionem quid unquam imputandum est,
iis certe imputetis oportet, quibus studio fuit orbi prodere quantum
contendendo possent, Sophistarum tantum argutiis nixi, non gladiis
istis duobus veteris ac novi testamenti, quos Christus sacculo sublato
imo divendita tunica parare iussit, nisi quantum rubor ignorantię
coëgit, quo velint nolint compulsi sunt insueta arma undecunque sumpta
tractare. Hos per me licet contentiosos adpellare, quique muliercularum
ritu, vel exemplo (ut vos loquimini) convitiis alios ceu sputis
fędant, belli scilicet veritatis αἰχμηταὶ καὶ πρόμαχοι.
6. Ne hic rhetoricantes turbem, ostendam brevibus qui sint lupi,
prędatores, reliquaque tragica nomina. Christus pastor est, Ioan. 10.
[Joh. 10. 11ff.]. Oves eius sunt, qui vocem illius agnoscunt et pręeuntem
sequuntur. Fures vero sunt et latrones non modo prędatores, qui
aliunde quam per ostium, quod Christus est, in caulas ascendunt
ovium. Lupi, qui se ovium persona induerunt, toto tamen pectore
non aliud meditantur, quam qua via rapere et discerpere teneras oves
possint. Lupi, inquam, sunt, quos apostolus Beniaminita graviter
adflicturos gregem post discessum suum prędixit ac gregi nullatenus
parcituros Acto. 20. [Act. 20. 29]. Post hęc spectemus quibusnam hęc
tragica ἐπιφωνήματα in ipso etiam orationis exordio aptari recte possint.
Ubi Christianorum simplicitas, falsos prophetas in lupos degenerasse
non sentiens, sed ab ovilla eos ęstimans persona tulit, cęperunt isti,
pastorum pietate in luporum rabiem versa, omnia invadere, dissipare,
perdere, ut profundam ingluviem libidinemque explerent suam, non
contenti si lacte, lana, carnibus etiam ablatis ventrem saginarent, nisi
ossa quoque fregissent, et ad crudelitatem quicquid adtinet nihil reliqui
fecissent. Tum fateor iustam ovium partem attonitam, cum se viderent
ab his trucidari ad quos confugerant, longius profugisse a tam
certa pernicie, quod tamen miseris infęliciter cessit. Nam Nemrothi
isti robusti veneratores eas assecuti, devorarunt tanquam cibum panis.
At posteaquam ille, qui se cum suis permansurum pollicitus est usque
ad consumationem saeculi, hanc suorum cladem amplius ferre non
posset, vocavit suo more quosdam non sapientes secundum carnem
- stultam enim fecit deus sapientiam huius mundi [cf. 1. Cor. 3. 19] -,
sed ignobiles, qui nomen suum ferrent ad reges et principes terrę,
non aliter atque olim fecerant ii qui ex piscatoribus in apostolos

--276--

commutati erant; quod simul ac vulgo auditum est, mirum quam
respirare cuncti ceperint ac gratulari, fugam sistere, verum ducem
adesse sentire, nomen illi dare, neglectis interim his, qui preter inane
nomen pastoris nihil se dignum habebant, conversi autem ad pastorem
et episcopum animarum suarum, qui paulo ante quam simillimi erant
ovibus errantibus iuxta Petri sententiam, 1. Pet. 2. [1. Petr. 2. 25]
ac in luce ambulantes ea, quae illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum, errare amplius non possunt nec offendere. Unde
adparet, quod quicquid hic queremoniarum effusum est, nihil ad eos
adtinere, qui iam resipuerunt, sed ad eos, qui adhuc in tenebris
palpitant humanarum inventionum, neglecto Christo et eius doctrina,
de quibus etiam non dici potest, quod pastores suos irrideant, cum
eos venerentur deorum loco, similesque habeant labra lactucas. Si
autem eos putatis, qui ad euangelii partes concesserunt, duces suos
irridere, non tanto inflammati sunt odio, ut paulo post querimini. Nemo
igitur est, qui alium tantopere subsannet, nisi hi sint, qui divina pro
humanis recipere nulla ratione persuaderi possunt, quorum voces hę
sunt: Quid mihi cum Christo? quid cum apostolis? mores immutati
longe aliam vitę rationem postulant. Rustice, tun' universam episcoporum
pompam huc humilitatis devenire posse autumas? qui ut prudentia
pollent, ita longe pręstantiora quam vel Paulus vel Petrus,
imo Christus ipse, tradiderunt. Hi sunt nimirum, qui simplices
Christi precones in derisum habent et similitudinem improperii,
insensati, Sap. 5. [Sap. 5. 3], in quorum interitu deus quoque ridebit,
Proverb. 1. [Prov. 1. 26].
7. Hic primum artem adnotabo, quum dicitis: Alios quidem ad
hoc faciendum etc. Quaeso quodnam membrum huic ex ęquo opponitis
vel coniugatis? Dicetis nimirum id quod sequitur: quosdam vero
videre est etc. At animositas (ut vestrate verbo utar) passio est; sub
priore igitur membro comprehenditur. Post hęc adnotandum est consiliatrices
istis dici pro consultrices: nam consiliare eis id significat
quod latinis consulere vel consilium dare; hinc consiliator pro consultor,
quem pro senatore aliquando ponunt, consimili forma qua dicunt fornix:
ein ofen, fornicator: ein ofner. Quod ad causam vero adtinet, commendari
non potest si quis quid effervescente bili aut ambitiose agat,
quamvis Paulus euangelio gratuletur, etiam si per contentionem aut
invidiam prędicetur Philip. 1. [Phil. 1. 18]. Quod et vos oportebat,
modo usus postulasset et eum locum perspexissetis, cum vix inveniatur,
qui flagitiorum indignitate non aliquando moveatur. Qui motus an ira

--277--

possint adpellari, nunc non disputo, pręsertim cum eos deo sacrę etiam
literę tribuant. 1. Reg. 11. [1. Reg. 11. 9] iratus est dominus
Salomoni. Et Esaiae 61. [Jes. 61. 8]: Ego dominus diligens iudicium,
et odio habens rapinam in holocaustum. Quamobrem inducor, ut cum
Paulo potius gratuler euangelio, sive opportune sive importune
prędicetur. Invidere si qui videntur his qui obstrepunt, non tam
invidia mihi videtur esse quam iustus dolor, quod nulla via restitui
volunt. Ambire vero hactenus nihil visi sunt Christi pręcones, omnia
humanarum inventionum adsertores, laudem, gloriam, honores, pecuniam,
magistratus, regna, summa quęque; atque id olim, cum ultimum in
malis bonum, verecundia, nondum explosa esset: nunc nemo ambit, sed
rapit quisque ad se quicquid unguibus adpręhendere potest, ut vere
dixerit Esa. 1. [Jes. 1. 23]: Principes tui socii furum. Iam quod
nostris obiicere poteris, ambire eos quoque, et si non episcopatus aut
sacerdotia, at gloriam et laudem: nihil dicis; quum hic morbus etiam
dissimulari negando queat, id quod tu post hęc probare nequis.
Unde adparet per calumnian hoc dici, quod tamen non potest de his,
qui non de spinis uvas colligunt, nec de tribulis ficus [Matth. 7. 16],
sed sese insinuant in divites familias, et captivas ducunt mulierculas
oneratas peccatis; sed vere de eis dicuntur.
8. Quicunque per cognitionem domini nostri Iesu Christi a
contaminationibus huius mundi elapsi sunt, iuxta Petri sententiam
2. Petri 2. [2. Petr. 2. 20], ac eis ultra implicari nolunt, non pervicaces
censendi sunt, sed constantes, qui nolint recedere a sancto pręcepto,
quod illis traditum est. Nam posteaquam gustaverunt, quod suavis
est dominus, et quod beatus futurus est, qui sperat in eo [Ps. 34. 9],
ceperunt nihil metuere quid sibi homo faceret, quos nec instantia nec
futura a charitate Christi separare possunt, haud secus atque Ulissis
socii, qui ubi λώτου τὸν μελιηδέα καρπόν edissent, ad suos reverti
noluerunt. Nemo enim, qui manum suam ad aratrum misit retro
respiciens, aptus erit regno dei Lucae 9. [Luc. 9. 62]. Quos etiam
deus ipse per servum suum Hieremiam adhortatur, ne cędant, dicens
cap. 15. [Jer. 15. 19f.]: Si separaveris preciosum a vili, quasi os meum
eris; convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos, et dabo
te populo huic murum ęreum, fortem, et bellabunt adversum te, et
non pręvalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam. Ex his
satis liquere arbitror, quam non modo nihil peccent, qui ab euangelica

--278--

veritate flecti non possunt, sed recte, sed consulte, sed constanter
agant, si perpetuo nervis huc omnibus contendant, ac ante oculos
obdura illud semper habeant. Facessant igitur delyri isti, qui divina
humanis cedere debere putant.
9. Pacem precatus est suis Christus, cum a mortuis resurrexisset,
qui eandem priusquam mortem obiret, apostolis dederat et
reliquerat, sed non mundi pacem [cf. Joh. 14. 27], quę nimirum peccatorum
est, eorum videlicet, qui cum morte pactum fecerunt et foedus
cum inferis, Esa. 28. [Jes. 28. 15] et beluarum ritu extingui cum
corporibus etiam animas credunt, quod omnis illorum vita testatur:
ędificant enim ut Milesii quasi perpetuo victuri, deliciis fruuntur quasi
eras morituri, hoc Pauli 1. Corinth. 15. [1. Corinth. 15. 32], sive
Sardanapali (a quo Paulum mutuo cepisse suspicor, quo ventrium
illorum mentem exprimeret) intra se sibi canentes: Manducemus et
bibamus; cras enim moriemur. Hi, inquam, omnem auram metuunt,
ne deliciarum suarum tranquillitas aliqua parte interturbetur, clamant:
Pax, pax, cum non sit pax impiis Esa. 48. [Jes. 48. 22, cf. Jer. 6. 14].
Quod si maxime tranquillo animo sibi esse videantur, ἄθεοι sunt; si
ἄθεοι non sunt, miseri sunt. Cum enim deum credant salutis doctrinam
t%\o e%)uagg%/elion nobis tradidisse, nec ei vel cedunt vel deferunt,
manifestum est desperatos esse, Christumque dereliquisse quemadmodum
Demas Paulum 2. Timot. 4. [2. Tim. 4. 10], diligentes hoc
sęculum. Quod si attentius Christi verba librarent, quibus adfirmat
se non pacem, sed gladium in terram misisse, quo separarentur
parentes a liberis etc. [Matth. 10. 34f.] et illud Ioan. 16. [Joh. 16. 33]:
Hęc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram
habebitis, sed confidite, ego vici mundum. Atque illud Esa. 48.
[Jes. 48. 18]: Utinam attendisses mandata mea, facta fuisset sicut
flumen pax tua, et iusticia tua sicut gurgites maris; hęc, inquam,
diligenter attendissent, nunc non aliud agerent, quam quo posset inter
deum et nos pax conciliari, divinis cederent humana cedendoque
divina fierent. Haec enim vera pax est, quae in deo habetur, non
quę in suis adfectibus, qui non minus quam Euripus perpetuo

--279--

ęstuant. Illa nihilominus amiciciam cum omnibus, iuxta Pauli doctrinam,
quantum in se est habet; haec cum nullis, qui concupiscentiis
nostris obsistunt. Unde, optimi viri, quicunque tandem estis, frustra
operam insumitis: nunquam enim pax futura est his, qui Christi sunt,
cum his qui carnis. Illi enim authoris sui more nunquam pugnare
cessabunt, hi nunquam cedent, ni spiritus illustrator eos aliquando
illuminatos ad se trahat. Illis tamen interea lętis ac pace fruentibus
vivere datur in Christo, etiam si persequtionem patiantur: nam
gaudent cum apostolis contumeliam se pro nomine Christi pati
[Act. 5. 41]. His, ut supra ex Esaia, non est pax, nec tranquillitas
ulla. Deum optimum maximum precor, ut sua gratia illos respicere
dignetur, quemadmodum respexit Petrum negantem, ut ad se conversi
resipiant et dent gloriam deo. Amen.
10. Columbina simplicitate prędita plebs euangelio uni cedet, et
quanto minus imbuta est fecibus humanarum traditionum, tanto capacior
est doctrinę coelestis, ad quam ceu ad sacram ancoram cum fiducia
summa confugit.
11. Eadem cum doctos inter se digladiari cernit, clarius iudicat
utri recte, id est secundum Christum, sentiant, quam doctuli ipsi:
spiritualis enim omnia diiudicat [1. Cor. 2. 15], et illi spirituales vere
sunt, quia toti a divino spiritu, hoc est mente pendent.
12. Nullos audio superciliosius Hęretici nomen quamlibet levem
ob causam obprobrare omnibus recte vel iam sentientibus vel sentire
incipientibus, quam eius sortis homines, cuius vos minime esse opto.
13. Est quoddam hominum tam impudens genus, ut tametsi continuo
miseram plebem inverecunde peccando offendant, admoneri tamen
nulla ratione velit, nedum corripi aut emendari. Quos equidem
cuperem, imo per Christum hortor, ut studeant non esse quod
audiunt. Quod ubi factum erit, tacebuntur iustę calumnię; aut si non
tacebuntur, non offendent: discent enim interea, beatos fore quibus
male dicatur, dabuntque operam, ut quam innocentissimis irrogetur
contumelia. At quę est hęc iniquitas, contumaciter male agere eum
qui positus est, ut reliquis exemplo sit, nec admonitionem ullam admittere?
Fateor, quod ad me adtinet, sepe dixisse, iustam nostra

--280--

tempestate pręsulum partem, non veros sed personatos esse episcopos;
id quod mihi ne imputari quidem posse arbitror, quum Esaias eos
canes mutos adpellet [Jes. 56. 10], et Christus fures et latrones
[Joh. 10. 1]. De his dico, qui non per ostium in ovile ovium introierunt:
paucos enim reperias, qui episcopi munere vel pro virili
fungantur, et non potius agant dynastas, satrapas, reges. Ego velim
cunctos, qui hac tempestate liberius proloquuti sunt, per impotentiam
potius quam vere dixisse; id quod omnibus spectandum est, et pręsertim
ecclesię primoribus, an scilicet digne male audiant an indigne.
Pręcipit enim Paulus, presbyterum sceleris convictum publice argui
[1. Tim. 3. 2].
14. Hactenus, ut reor, narravistis. Nunc periculosum videri
vultis episcopo, si loqui cęperit, et pericula ipsa recensetis, nempe
quod male auditurus sit ac in contentionem venturus. Quid vero
dicturi eratis etiam si vapulaturus esset? quum Christus miserit suos
ut oves in medio luporum [Matth. 10. 16, Luc. 10. 3], et tamen interim
dicit, quod pastor ante oves suas vadat [Joh. 10. 4]; et rursum, quod
bonus pastor animam suam pro ovibus ponat, non etiam mercenarius;
is enim, dum lupus veniat, desertis ovibus fugiat [Joh. 10. 12]. Si
igitur ista sponsa Christi tam vulnerata erat intus et extra, ut videri
cupitis, quid hac cunctatione opus erat? quid cunctanti blandimini?
vel maturantem potius moramini? Festinandum erat, excitandusque
quam celerrime pręsul: Heus tu, viden ut grex pereat? quid cessas?
debes enim tu primus caput obiectare periclis. Hic si ipse cunctatus
esset his ex causis: fama ledetur, obiurgabor, contendere cogar: Quin
ignave, diceretis, non meministi huius, quod Christus dixit: Eritis
odio omnibus propter nomen meum [Marc. 13. 13, Luc. 21. 17]? Nunc
cum pręsul ita animatus sit, ut nullibi salutem certiorem ac pręsentiorem,
quam ubi Christus prędicatur, esse credat et vos eum cunctantem
facitis, nonne proditis has voces ex vobis natas? a vobis
tractum esse benignissimum pręsulem, ac irritatum, ut nos tam atrocis
facti insimularet, nempe, quod ovile Christi vastemus? Vulneratam
autem videri vultis unam Christi sponsam; fateor vulneratam esse,
non lętali vulnere, sed caritate. Lentum est hoc vulnus et gratum,
imo tam iocundum, ut sacerdotem ac levitam prętereuntes [cf. Luc.
10. 25ff.], nec respicientes, ęquanimiter ferat: nam Samaritam adesse
sentit, qui quod putidum est vino maceret, et quod ęgrum, fovet oleo,
iumento suo vehit ad diversorium coelestium mansionum; cum interim
hi qui hunc medicum non agnoscunt, miserabiliter crucientur, non

--281--

tantum dolore vulneris, sed etiam desperatione medici; quum facultates
omnes in eos medicos expendant, qui humanarum traditionum ceratis
vulnus adulterina cuticula obducunt, non ex imo sanant, nec ullam
salutem sentiant. Quid multa? Ve vobis, qui dicitis malum bonum, et
bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes
amarum in dulce, et dulce in amarum Esa. 5. [Jes. 5. 20].
15. Prophetarum oracula vobis optarem clarius perspecta esse,
nam quod ex Amos adducitis vobiscum ex diametro pugnat. Nam
Amos hoc agit cap. 5. [Amos 5. 5ff.]: filios Israel obiurgat, quod
deserto domino in Bethel, Galgala, Bersabeę vaccis et simulacris
facerent, quod iusticiam derelinquentes, omnes iudicium exasperarent,
nihil veriti eum, qui universam huius mundi molem temperat, cuius
nomen dominus: ipse enim robustum vastet ac potentem depopuletur,
propterea quod exosum habuerint omnem corripientem, omnem quoque
qui perfecte loqueretur abominati sint. Quamobrem, tametsi quadrato
lapide ambitiosas ędes excitarent, nunquam tamen inhabitaturi essent,
quod pauperes expilassent. Sic etiam vineas artificiose plantatas nunquam
vindemiaturi, quod illorum flagitia non ignoret; puta, quod dum
parentum vice colerentur a simplici plębe, ab atrocissimis tamen
hostibus nihil differrent, cum a divitibus accepta pecunia pauperem
deprimerent; quę res eo usque malorum ventura esset, ut prudentes
etiam viri hiscere non auderent ob huius tempestatis malignitatem.
Videte queso, annon hęc malorum facies retroacto tempore visa sit,
dum quidam adeo licenter nihil omiserunt, quod ad tyrannidem adtinet,
ut cordati quique malorum, execrationum dirarumque metu ne mutire
quidem ausi sint? Videte, inquam, ut infęliciter in arcanis litteris
versemini, dum his utimini, quae proposito vestro reclamant. Quod
ex E%;cechiele adducitis, nunc non occurrit ubi scriptum sit; at ubiubi
positum est, arbitror eodem iudicio eademque opportunitate
adductum, qua id ex Amos.
16. Nam id quod E%;cech. 5 cap. [Ez. 5. 11] scriptum est, unde
adparet hunc vestrum locum decerptum, ita contra vos est, ut quicquam.
Similiter et illud ex 54. psalmo. Nam propheta illic perfidis Israelitis
discordiam imprecatur, quae et illis contigit propter Christum crucifixum.
Talis autem contradictio in civitate Hierosolymorum fuit,
quanta in ullis Iliis, Carthaginibus aut Athenis. Summa: οὐδὲν
πρ^#­ος ἔπος βάλλ' οὕτως.

--282--

17. Periculosa tempora miror vobis nunc primum adparere, quum
hęc mala ex quibus tempora periculosa metitur Paulus 2. Timoth. 3.
[2. Timoth. 3. 2ff.] iam olim coeperint, et in haec nostra tempora ita
grassata, ut doctissimorum virorum magna manus iuxta morem vestri
prudentis, quem ex Amos paulo ante, ut bona vestra venia dicam,
ineptiuscule produxistis, tacere amplius non potuerit, imo omne periculum
sit potius subitura, quam ad tam spurcas abominationes tacitura.
Hęc quis periculosa tempora dixerit, quibus oves domini quęruntur,
liberantur, pascuntur? Sunt quidem, si mors malum est, periculosa,
sed non his quibus vos videri vultis, sed his scilicet, qui docti sunt
animam non posse ab his occidi, a quibus potest corpus; de his autem
vos non admodum sollicitos reor. Unde hoc metu vos libero per
pręsentes. Hic admonitos volo, quandoquidem perpetuo eisdem quęremoniis
utimini eisdemque vocibus, ut si in superioribus quibusdam
responsum sit, eo semper recurratis, ne δὶς κράμβη θάνατος fiat.
18. Scandala multiplicantur iam inde ab annis fere mille, per
eos maxime, qui non huius faciunt pusillos illos Christi, quos ipse
parvi haberi noluit, cum diceret Matth. 18. [Matth. 18. 10]: Videte, ne
contemnatis quenquam de pusillis istis, qui in me credunt. Dum eos
neglectis dei sermonibus sua quędam docent, dum spem eorum (pusillorum
dico), quę uni Christo debetur, ad se vocant, dum gratiam
dei antiquant, satisfactiones autem suas sanciunt, dum infirmas conscientias
truculentius terrent et ad desperationem adigunt, dum quicquid
gratis dispensandum erat venundant, dum castitatem exigunt quam
Christus liberam permisit, dum clavibus (ut ipsi adserunt) suis abutuntur,
ac simul docent omnia sua ferenda esse fulmina, sive iure sive
iniuria infligantur, dum luxum suum, euangelicę paupertati comparatum
ac subinde condemnatum, defendunt, dum omnia prorsus divina pro
libidine sua temperare fas esse putant. Deseret me sol iste, si omnia
scandala numerare tentavero; quamvis haec non videtis esse scandala,
sed si quis vinitor, pastor vel agricola in quadragesima carnes ederit,
id quod sancta urbs Roma fęliciter audet, hoc scandalum est.
19. Bis hic peccatur, semel contra eos, qui euangelion hodie
proferunt, quod novos errores serant; iterum contra vos, qui priora

--283--

ista vestra quocunque nomine censeatis periculosos errores vocatis,
nisi priores capiatis pro his erroribus, quibus olim respergebantur
Christiani, quod tres iuxta Sabellium essent dii, quod unus unaque
ὑπόστασις iuxta Arrium, quod Christus finxerit se humanam
naturam adsumpsisse iuxta Manicheum, quod duo dii essent, alter
bonorum alter malorum autor iuxta Martiona. His, inquam, erroribus
graviores hodie seruntur, cum euangelium tanto labore ac periculo
prędicat rusticus iste Zuinglius. Sed non videntur verba dum diligenter
expenduntur de his prioribus capi, sed eis in quorum locum
euangelici errores succedunt.
20. Βάλλ' οὕτως πάλιν, si schisma intelligis hoc, quo quidam a
Christo divisi ad homines et creaturas se converterunt; matrem autem
eam, quę est mater nostra coelestis Hierusalem Christi sponsa non
habens rugam neque maculam; errantes oves quę a Christo vera luce
abierunt ac in tenebris humanarum traditionum errant. Si pervicacem
factionem eam, qua contumaciter humana recipiuntur pro divinis et
deseritur Christus, ut defendatur questus; si hęreticam tentationem,
qua quidam sensum sacrarum litterarum procaciter ad rem parandam
torquent - nam is demum hęreticus est qui litteras sacras non ad
Christi lucernam sed suam probat - si, inquam, hoc pacto haec
nomina intelligitis: οὕτως βάλλετε, ne singulari numero reverendissimus
dominus Constantiensis ad se verti putet orationem, cuius autoritatem
ab omni parte illibatam esse volumus.

--284--

21. Secundum domini et euangelii eius magisterium rogatis,
secundum dicitis pro per euangelii magisterium. Quid significare
velitis non capio, cum Christus interdicat apostolis Mat. 23. [Matth.
23. 10], ne se paterentur magistros vocari. Et apud Lucam 22. cap.
[Luc. 22. 26] iubet, qui maior sit, fiat ut iunior et qui dux ut minister.
Verum quid ista rursum persequimur, quasi in tota oratione sit aliqua
mica salis? Quod autem contra diaboli fallacias vigilare nos hortamini,
sedulo facturi sumus. Non enim ignoramus eum iuxtra Petri verba
1. Pet. 5. [1. Petr. 5. 8], circumire tanquam leonem rugientem ac
querere quem devoret; nec ignoramus quibus ei resistendum sit armis,
nempe fidei robore ac firmitate, qua freti nec inferorum portas horreamus
nec adflictiones eas, quibus in isto mundo cruciantur boni.
22. Quid audio? Egon tam damnosam aleam ludo? sacrilegas
machinationes et veteres hęreses instaurans? quis hic a conviciis temperet?
adeo per multos versus insanitis, furitis, bacchamini, ut prę
furoris impetu non constet vobis ipsis id quod dicitis. Videri vultis ad
ecclesię unitatem hortari, cum verba nihil aliud spirent quam seditionem,
tumultum, bellum perniciem et hostilia simul omnia. Quid hic fiet, si
conviciis referire perrexero eos, quos tam inhumanę insimulationis
autores scio? nonne id quod divus Paulus predicit? Gal. 5. [Gal. 5. 15]:
Quod si vos mutuo mordetis ac exeditis, videte, ne ab invicem consumamini.
Nec est quod inficiari possitis, in genere ista quibusvis dici,
cum non aliis tam minacem paręnesim miseritis, nec in toto capitulo
nostro, pręter unum et alterum, quisquam sit, qui non secundum vos
sentiat, unde apertissimum est nostrum unius caput peti. Quod si
maxime contenderitis, hęc ad commonefaciendum nos esse scripta, quid
opus fuit tam inciviliter exasperare rem ad me minime adtinentem?
Dicitis, ut eo diligentius caverem. Anne tam stupidum existimatis et
excordem, ut nihil olfaciam? Sed mittamus ista! Animos enim vestros
adpello, an non totum hoc quocunque nomine adpelletis in me torqueatur?
Volo itaque non par pari reddere, sed tam brevibus fere
quam vestra sunt hac pericope vestra vobis reddere, sed ad normam
euangelicę doctrinę directa prius ac restituta, quae etiam protestationis
vice vobis esse poterunt. Ego veterem Christi ecclesię unitatem
instaurare non desinam, nullis hominum insidias tendens, sed sępe
parates boni consulens, quod vobis testibus probavero, nulli me unquam
factioni permissurus, nedum hęreticorum. Nam aliam plantationem
nunquam sevi, quam eam quam Christus autore patre plantavit,
quae non potest eradicari. Anno enim abhinc quarto (ut rationem

--285--

prędictionis nostrę Tiguri promulgatę habeatis) solidum euangelium
secundum Matthęum prędicavi, quo tempore illorum nomina ne
nominari quidem audieram, quorum factionis me insimulatis. Adiunxi
euangelio protinus apostolorum acta, ut Tigurina ecclesia videret,
quo pacto quibusve autoribus euangelium propagatum esset ac promulgatum.
Successit mox prior Pauli ad Timotheum epistola, quod
mire videretur conducere optimo gregi; in ea enim veluti canones
quidam morum Christiano dignorum continentur. Hic quum de fide
quidam scioli non recte sentirent, secundam epistolam ad Timotheum
distuli, donec eam, quae Gallogręcis scripta est, enarrassem; tum
illam quoque adiunxi. Cumque iam dicti scioli eo insanię ac impietatis
processissent, ut Pauli nomen tantumnon infame redderent, iactantes
haec pia scilicet, quę neminem offendunt: Quis tandem Paulus? nonne
homo est? apostolus est, sed suburbanus tantum, non ex duodecim
viris, cum Christo non est conversatus, articulum fidei non composuit;
ego tam cuivis Thomę vel Scoto credo quam Paulo, enarravi etiam
Petri utramque epistolam apostolorum antesignani, ut liquido viderent
an eodem imbuti spiritu eadem ambo locuti essent. His absolutis epistolam
ad Hebręos orsus sum, ut Christi beneficium clarius agnoscerent
ac gloriam. Hic discent Christum summum esse sacerdotem
ac iam ferme didicerunt. Nec est, ut me quorundam scriptorum insimuletis;
nam antequam ea ad manus nostras venerint, orsi eramus
negocium, imo ante annum fere polliciti sumus id facturum. Discent
item Christum una ac semel tantum oblata hostia in ęternum consummasse
sanctificatos. Hęc plantavimus, Mattheus, Lucas,
Paulus, Petrus rigaverunt, deus autem incrementum dedit admirabile;
quod ipse non ebuccinabo, ne videar meam non Christi gloriam
ambire. Ite nunc et dicite hanc plantationem, ut ad compendium
redeam, non esse coelestis patris. Ego, inquam, nullis captiosis fomentis,
dolis vel hortamentis, sed simplicibus ac apud Helvetios
natis verbis ad vulneris sui cognitionem quosvis traxi, id a Christo

--286--

ipso doctus, qui prędicationem suam hinc orsus est. Ab episcopi sui
concordia neminem unquam abduxi, modo esset episcopus, non fur aut
latro, quales Christus signavit Ioan. 10. [Joh. 10. 1. 12ff.]. Disciplinam
ecclesiasticam ex quibus fontibus hauserim, paulo ante commemoratum
est. Gloriam nostrę professionis vehementer hortatus sum, ut teneant,
Hebr. 4. [Hebr. 4. 14] habentes ἀρχιερέα magnum Iesum filium dei,
inquiens, qui penetravit coelos, tenete confessionem hanc; nec gloriam
a se mutuo quęrant, id quod Iudęos avocasset, quo minus Christo
crederent Ioan. 5. [Joh. 5. 44]: Quomodo vos potestis credere qui
gloriam ab invicem accipitis et gloriam, quę a solo deo est, non quęritis?
Signate hęc, attentius obsecro. Ego ab omni prorsus spe ullius
creaturę quam maxime possum avoco ad unum verumque deum et
Iesum filium eius unicum dominum nostrum, in quem qui fidit non
morietur in ęternum. Induco nervis omnibus, ut veniam petant ab eo,
qui peti etiam cupit ultro, quanquam peccemus, inquiens Matth. 11.
[Matth. 11. 28]: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et
ego ἀναπαύσω vos. Hoc ei tam firmiter credo, ut si ita casus exigat,
me non ullo putem vel episcopo vel sacerdote opus habere, qui pro
me satisfaciat; nam id olim Christus fecit, qui corpus suum pro
nobis tradidit hostiam et sanguine suo, fęlicissimo lavacro, abluit.
Totum presbyterorum ordinem ita veneror ut angelorum dei; ventrium
tametsi abominer, fero tamen sinoque corcoros inter olera crescere.
Sine intermissione orare pręcipio, sed spiritu et mente; et ut iuxta
Christi vaticinium adorent patrem in spiritu et veritate, imo ad
odium usque pulsare iubeo, quod apud Lucam viduę parabola docet
[Luc. 18. 1ff.].
23. Qui cum Christo non colligit dispergit, et qui cum eodem
non est contra eum est [Matth. 12. 30, Luc. 11. 23]. Quomodo nunc
potest contra euangelicam niti doctrinam euangelium ipsum? Putatis
dei conditionem inferiorem esse satanę? qui si divisus esset, non stare
posset regnum eius [cf. Matth. 12. 25], et dei constare posse putatis,
si sibi adversus sit? Diversus autem et contrarius sibi esset, si euangelium
suum contra euangelicam doctrinam esset. Possem equidem
hic rem acu tangere, nempe pro qua euangelica doctrina tam fortiter
pugnetis; malo tamen illic esse modestior, ubi vobis nescio, an ulla
modestia adfuerit.
24. An non longam satisfactionem doceo et magnam, cum perpetuo
clamo: μετανοετ̃ε, vade et vende omnia quę habes, et da

--287--

pauperibus [Matth. 19. 21]; et: Date elemosynam, et omnia erunt vobis
munda [cf. Luc. 6. 38]. Veto interea, non nego, ne his qui tantum
auri possident, ut eo mulas etiam onerent, quo tamen nec mula melior
sit nec sessor, quicquam dent. Sic enim fieret, ut et porci aliquando
cogerentur aurum in naribus gestare et pauperes fame perirent, quos
tamen Christus apud suos, ceu fidelissimos patronos, versaturos dixit.
25. Ego, quae fortia dicatis consilia, non capio, hoc tamen scio
quod Christus suos cum monstris huius mundi congressuros ad fortitudinem
vehementer adhortatur Ioan. 14. [Joh. 14. 1]: Non turbetur
cor vestrum neque formidet. Eodem loco pacem captiosam adpellatis,
quam nobis cum deo coire opto, sive captiosa sit sive simplex. Quę
mox sequuntur, eiusdem farinę sunt cum his, quae 23 et 24 pericopis
quiritati estis, ubi pollicitus sum me dissimulaturum, quodnam euangelium
si liceret libenter defenderetis.
26. Spiritum dei me habere nunquam iactavi, sed interim indubie
spero ipsum nunquam in suo opere defuturum, quem tam sępe negocium
suum, quod per nos gessit, prosperasse expertus etiam sum.
Velim itaque verorum nos insimulassetis, non eorum quę nescio quis
adfectus dictat. Quanquam non ignoro sanctam quoque fore iactantiam
quandam, a qua nec Christus abhorruit nec Paulus. Ille enim
sic ait: Ego sum pastor bonus, et omnes quotquot venerunt fures sunt
et latrones, sed non audierunt eos oves [Joh. 10. 1ff.]. Ego veni, ut
vitam habeant et habundantius habeant [Joh. 10. 10]. Ego sum lux
mundi [Joh. 8. 12]. Ego et pater unum sumus [Joh. 10. 30], et sexcenta
alia. Iste: Existimo enim me nihil minus fecisse a magnis
apostolis. Et si voluero gloriari, non ero insipiens [2. Cor. 12. 7]. Et
nihil minus feci ab his qui sunt ὑπὲρ λίαν apostoli [2. Cor. 11. 5]. Et
plus omnibus laboravi [1. Cor. 15. 10]. Fieri hinc potuit, ut non nihil
nobis tribuerimus in sacris litteris, et si id unquam factum est, parcius
tamen factum scio. Verum cum omnia diligenter memoria volvo,
recordor aliquando vitio versum esse, quod dixeram deum per me
loqui cum eius verbum promulgarem. At id feci ne mihi quicquam
tribueret vulgus, nec mihi acceptum ferret quod Christi esset; id
quod diserte etiam admonui, ne quisquam hac parte erraret.
27. Adulterinas doctrinas esse arbitror, quae ab hominibus
adfectibus suis deditis confictę pro divinis venduntur, quas ego angue
peius odi; quin id dissidioli, quod nunc mihi vobiscum est, non aliunde
natum est, quam quod scoriam ab auro excolare diligentius studui;
vera dico, sed parcite queso.

--288--

28. Pseudoprophetas hic primum operę precium erit iuxta
Christi mentem finire, quo magis perspicuum fiat, ad quosnam hęc
Hieremię verba [Jer. 23. 9] proprie pertineant. Mat. 24. et Mar. 13.
[Matth. 24. 24, Marc. 13. 22] sic ait: Surgent enim pseudochristi et
pseudoprophetę, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem
inducantur, si fieri potest, etiam electi. Sed his verbis non omnem
proprietatem expressit, ideo quę proxime pręcesserunt huc etiam adferenda.
Tunc, inquit, si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus
aut illic, nolite credere [Matth. 24. 23, Marc. 13. 21]. Iam de pseudochristis
hic nobis non est sermo, sed de pseudoprophetis; hos dicit
Christus errorem suum editis etiam signis firmaturos, quę res electos
quoque sollicitatura sit. Iidem dicturi sint (nam hęc dictio "enim"
quę post sequitur, surgent enim, indicat utrumque ad pseudoprophetas
adtinere): Ecce hic est Christus aut ecce illic. Ego signa nulla
edo, nec editis facile credo, etiam si cęcorum quorundam iudicium
pręcesserit. Christum non hic aut illic esse censeo, sed ubicunque
duo vel tres fuerint in eius nomine congregati, illic eum scio esse in
medio eorum Mat. 18. [Matth. 18. 20]. Summa: Falsi prophetę sunt,
qui signis et prodigiis, ne dicam pręstigiis electos etiam fascinant,
Christum ostendunt ubi lubet. Satis vobis dictum est scio, non
habetis opus, ut ad vivum omnia resecem; ad verba enim prophetę
festinandum est, qui sic dei loco minatur pseudoprophetis: Ecce ego
cibabo eos absynthio et potabo eos felle [Jer. 9. 15, 23. 15]. Hoc nimis
verum est, nam non modo absinthium et fel spirant, sed venenum et
mortes quidam eorum. Sequitur: A prophetis enim Hierusalem
egressa est pollutio super omnem terram. Hierosolymis hodie nulli
sunt prophetę, a quibus pollui possimus, sed unde mundus polluitur,
illic nimirum adparet esse Hierosolyma. A quibuscunque igitur
animarum parricidia, dei contemptus ac hominum, prodeunt, hos sciatis
esse pseudoprophetas. Sequitur [Jer. 23. 16]: Hęc dicit dominus exercituum:
Nolite audire verbum prophetarum, qui prophetant vobis et
diripiunt vos. Visionem cordis sui loquuntur, non de ore domini.
Ergo qui de ore domini loquuntur, non sunt pseudoprophetę. Rursus,
qui visionem, hoc est mentem, sententiam cogitationemque cordis sui
loquuntur, sunt pseudoprophetę. Nunc videte quanta pars ex his qui
a vobis stant - cum omnes etiam adfirmare ausint, tam his credendum

--289--

ac fidendum quae ab hypocritis quibusdam conficta sunt, quam
his quę sunt euangelicis et apostolicis literis prodita - mansura sit,
nec in numerum pseudoprophetarum abitura. Quotus enim ex his est,
qui non somnia quędam prę euangelio recipi etiam pręcipiat? tum si
quid in controversiam venerit, non hominum opinionibus discutiat, nulla
sacrarum litterarum habita consultatione? Videte nunc manticam a
tergo pendentem et adparebit quam iuste insimulaveritis eos, qui solis
divinitus inspiratis litteris freti docent, pseudoprophetarum nomine,
quamve utiliter consultum erit Christianis hominibus, si hypocritas
et somniorum prędicatores defendendo viceritis. Verum quid multa?
quotiescunque sacras litteras in manus sumitis, cedit hoc infoeliciter,
nam ferme semper vobiscum pugnant, quod proxime sequentia clarius
etiam indicabunt.
29. Petri enim verba, quę ex 2. cap. 2. [2. Petr. 2. 1ff.] adduxistis,
ad hos potissimum pertinent, qui superbia vanitatis loquuntur:
Ego sum Christus, ego potestatem ligandi habeo et solvendi, ego
potestatem habeo solvere te et occidere; interea tamen in desideriis
carnis ac lasciviis tam impure vivunt, ut eos, qui vere aufugerant
inescent, et his qui in errore versantur libertatem pollicentur, cum
sint ab ipsa corruptione in servitutem adacti, hoc est, tam abest, ut
hi qui dei partes sibi vendicant alios liberare possint, ut magis etiam
corrumpant et seducant, cum sint undique corrupti. Scio tamen quid
hic dicturi sitis, at eius quem obiicietis non tam premet authoritas,
quam tota ὑπόθεσις huius capitis defendat, quam breviter perstringam
quo magis clarum fiat id quod dicimus. Petrus isto secundo cap.
cautos reddit eos ad quos scribit, nimirum omnes Christianos, dum
prędicit inter nos quoque futuros esse magistros mendaces, haud aliter
atque olim irrepserint pseudoprophetę, qui populum sint post se abducturi,
quo impensius libidinari queant, tametsi imprudenter nimis
istud facturi sint. Id quod multis exemplis probat, quod semper dei
maiestas contempta graviter adflixerit contemptores, maxime omnium
tamen eos, qui sibi frena ad omnem carnis lasciviam et immundiciam
laxant, et κυριότητος καταφρονοῦσι, hoc est summam istam dominationem
contemnunt, dei nimirum, qui tam audaces et pręfracti futuri sint, ut
non vereantur glorias blasphemare, hoc est posthabita eius gloria,
cuius solius est gloria, et in quo solum gloriari licet, imo contempta,
sibi vendicaturi sint, quod solius dei est, qua quę maior contumelia

--290--

in deum fieri potest? Glorias autem plurali numero pro dei gloria
Petro translatitium est accipere. Sic enim 1. Pet. 1. cap. [1. Petr. 1. 11]
legimus, pręnuncians eas quę in Christo sunt passiones et posteriores
glorias. Nam qui fieret, ut Petrus sui oblitus, quae priore epistola
presbyterorum supercilia decusserit, nunc per glorias eos intelligi
voluerit? Sed et sequentia idem docent, imo ut diximus tota capituli
huius materia; nam nihil aliud agit Petrus, quam ne quis divina sibi
vendicet, nec humana pro divinis venditet. Id autem quantum pro
vobis faciat, ipsi videritis.
30. Parvi refert etiam, si euangelii studiosi famem eius aliquantam
patiantur, modo saturari cupiant. Nam mulier illa Samaritana
[Joh. 4. 7ff.], quę apud fontem cum Christo collocuta erat, civibus suis
non nihil contulit, dum repente in admirationem eius ducta cupivit
et suos eius rei participes facere et in eum usum ex urbe exivit, ut
ipsi Christum ipsum audirent, qui viri essent ac sapientia pręstarent;
at ista simplex erat et famelica, sed quę dum cibum nacta esset fortasse
superiorem se, aliis tamen non invidit. Quantum autem vos
euangelici cibi in promptuariis vestris habeatis, non constat; videri
tamen vultis tam saturi, ut aliis etiam eructare possitis, imo quantum
video nullis adhuc permisistis aliquid nosse in euangelica doctrina; sed
indefinite de omnibus loqui videmini, quod si negabitis (id quod merito
facturi estis); ergo negari non potest meum solius caput peti.
31. Veterum traditiones quanto magis sunt euangelio conformes,
tanto magis suspici merito debent. Quas vero dicitis antiquorum traditiones?
nonne eas quas quorundam cupiditas recens invenit? At negabitis
hoc. Ut quid igitur non diserte nominibus donatis eas traditiones,
quas servari tam anxie petitis? ut ego tam inops cibi coelestis, et mei
similes liquido videamus, quę tenendę sint, quę mittendę. Amabo
dicite omnes, sive olim sive recens traditę sint, ut medico patefiat
hulcus! Nam hac parte videtur maxime inflammatum esse ac pungere,
ubi rei nostrę decedit.
32. Amen, modo ecclesiam Christi intelligatis, ac episcopos eos
qui vere sunt episcopi, non fures et latrones Io. 10. [Joh. 10. 8], sed
iuxta Pauli ad Timotheum et Titum regulam inaugurati.
33. Hic benignissimum pręsulem ludibrio exponeretis, dum eum
veluti confidentia pręditum loquentem facitis, quod paratus etiam sit
ad reddendum rationem, quod nescio an cuiquam contigerit pręter
eum qui dixit [cf. Joh. 17. 12]: Pater, quos dedisti mihi, non perdidi
ex eis quenquam, nisi iam omnibus constaret vestra suggestione fieri

--291--

quicquid hic fit. Quanquam vellem, quandoquidem tantum temporis
ad fingendum insumpsistis, paulo circumspectius omnia egissetis, et non
tam ridicule nunc converteremini ad minas, nunc ad preces, nunc prętexeretis
euangelium humanis traditionibus, nunc omisso euangelio
commendaretis tantum humanas traditiones, ne vulgo rideri possitis,
quemadmodum hodie passim ridetur quidam episcopus, qui intra fines
reverendissimi domini Constantiensis ἐπισκοπεῖ. Is enim quum
docto cuidam ac vere pio euangelistę crebro sed nequicquam obstreperet,
huc tandem insanię pervenit, ut pro publica concione dicere
auderet profusis etiam crocodyli in morem lacrymis. Tantum inter
verum episcopum cui oves commendatę sunt interest, et eum cui oves
commendatę non sunt, ut is libere possit oves seducere etiam, nec
cogatur rationem seductionis reddere, quia non est pastor; cum e
diverso ego qui episcopus sum legitime institutus, ita de omnium
vestrum, o oves, peccatis rationem reddere cogar, ut etiamsi peccatis,
ipsi rationem non sitis reddituri, sed ego. Eamque sententiam E%;cechielis
verbis 3. cap. [Ez. 3. 18] confirmavit; quanquam ea limus
aspexerit; nam hanc partem omisit: Ipse impius in iniquitate sua
morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Qui error ut
vulgo auditus est, rideri ceptum ac dici: Euge bone pastor, qui nos
hodie securos reddidisti. Verum hęc et consimilia non sunt scandalosa
nec erronea, non redolent hęresim, non impietatem. Ratio: Quia servus
iste, qui Christum ante conspectum Annę in faciem cedebat [Joh.
18. 22], nihil committebat, qui peccare non poterat, qui cum pontifice
sentiebat.
34. Quod ex deuteronomii 17. cap. [Deut. 17. 8ff.] adducitis, quid
hic faciet? cum illic de iudiciis agatur et vestra etiam sententia lex
vetus abrogata sit, quatenus ceremonialis est et iudicialis. Quid vobis
cum sacris literis, quas tam inepte, ne dicam imperite, in manus
sumitis? quanto satius erat hęc Achillis arma non contingere, quę
vos rudes potius trahunt ad ruinam, quam ad pugnandum iuvent ac
intra septa contineri? Quod si maxime contenditis, ad nos pertinere,
dicam, quomodo non audimus episcopos? cum nihil facilius factu sit,
illis nihil dicentibus.
35. Deo gratia, quod tandem hoc quoque permittitis miseris mortalibus,
ut euangelion eis prędicetur. Ego id inter prima agi oportere
putabam, ut scilicet in hunc modum orsi essetis, Quoniam quidem

--292--

igitur euangelium Christi per sanctam matrem ecclesiam adprobatum,
longo iam tempore per prędecessores nostros, in sacrosanctis canonibus
et statuis synodalibus prędicari pręceptum est, volumus et districte
pręcipiendo mandamus, quatenus quivis pastor sive plębanus habeat
unam postillam Guillerini Parisiensis, ex qua per omnem dominicam
populo nobis subdito euangelium exponat iuxta textum alta voce,
ut possit audiri. In hunc enim ferme modum, si recte meminimus,
olim cum nondum sacro unguine delibuti essemus, cuiusdam episcopi
statuta synodalia scripta vidimus. At vos hęc ad postrema reiecistis,
rhetores quosdam imitati, qui potissima iubent ad summam orationem
reponi, quo tenacius hęreant. Verum si hoc excidisset, nunquid non
licuisset euangelium prędicare? Videte quo loco res, verba et consilia
vestra sint, quam commode possem hic unguem in hulcus vestrum infligere;
nolo tamen ne putoris aliqua pars ad reverendissimum dominum
Constantiensem perveniat.
36. Absque unitate ecclesiastica euangelium esse non posse, non
possum quo pacto percipi putetis oportere, capere. Nam dum Arrii
dogma totum ferme Christianorum orbem infecisset, ita ut qui ab
eius partibus starent non modo ὀρθόδοξοι dicerentur, sed tanta vi
pollerent, ut optimos quosque ac recte de Christo sentientes proscriberent:
Euangelium erat, ut arbitror - nam utraque pars eo nitebatur
- et tamen summum erat dissidium; ergo euangelium esse
potest cum dissidio ecclesię. Hic scio quo libenter confugeretis, sed
illic caperemini, huc nempe, quod non recte sentientibus non esset
euangelium. Ergo Anastasio et Liberio Romanis pontificibus
non fuit euangelium, quia Arrio adsentiebantur. Quorum igitur erat?

--293--

Ecclesię. Ergo potest esse ecclesia, quę recte sentiat, cuius sit euangelion,
etiam si non habeat Romanum pontificem; quo quid absurdius
dici potest iuxta doctrinas et pręcepta hominum? Verum ne curramus
extra oleas, videmini quantum nos divinare possumus, ad id Augustini
respexisse, ad quod omnes ceu sub Telamonii scutum confugiunt,
qui traditiones humanas supra euangelium evehunt: Euangelio
non crederem, nisi ecclesia adprobasset euangelium. Hic ęquitatem
vestram imploro, ut libere dicatis, an non hoc Augustini dictum
videatur ęquo esse audacius, aut imprudentius excidisse? Fingite enim
Augustinum nunquam natum esse; adhuc tamen erat euangelium
bonum gratię dei nuncium, adhuc erat commercium, quod deus gratia
sua cum deplorato hominum genere inierat idemque futurum erat, si
posteaquam natus est, nunquam credidisset. Num qui ante Augustinum
fuerunt, idem senserunt? Minime, nam nullis id literis proditum
est. Porro quod nondum de ecclesię adprobatione satis perspicue
dictum est, audite: Matthęum tradunt rerum scriptores anno tandem
nono a Christi ad coelos ascensu primum euangelion literis mandasse,
quod usus id postulasset, cum hactenus solo spiritu suggerente omnia
et memoriam refricante prędicassent. Dicite queso, quaenam tum
ecclesia cuiusnam euangelium adprobavit? num hoc quod quisque
memoria tenebat? Rustici! labi igitur potuit euangelium et errare, ut
sunt humana; aut hoc quod spiritus a patre et Christo missus suggerebat?
At hoc esset impium, si quod deus ipse gerit, opus habere
diceremus humana autoritate. Relinquitur ergo vel Augustinum
fortius quam consultius id dicti pronunciasse, aut nunquam crediturum
fuisse, si antequam scriptum esset euangelium, ipsum prędicari audivisset;
nam nullus hominum tum adprobarat nedum totum aliquod
concilium. Quod vero hic obiicere molimini: Ex pręfatione Lucę
adparere, quod quędam sit adprobatio facta ab ecclesia; nam is tradat
multos euangelium scribere tentasse [Luc. 1. 1ff.]. Id quod ipse facile
admitto, cum alioqui dicturus fuisset: Tentarunt Mattheus et Marcus
ante nos εὐαγγεέλιον scribere; verum istorum multorum, quandoquidem
euangelia nulla extant, adparet abiecta esse, ut quę non summa essent
scripta fide. Ergo quatuor euangelia ab ecclesia sunt adprobata.

--294--

Dicimus ad ista omnia, nos vehementer admirari, quod dum "adprobare"
manifestum sit hoc loci capi oportere pro "recipere", adhuc tamen
quidam adeo cęci sint, ut putent euangelium nihil futurum fuisse, nisi
autoritatem a patribus nactum esset; quum patres nihil aliud egerint,
quam quod ἀπόκρυφα et νόθα, id est incerto autore, vel etiam spurio,
prodita resecuerunt a nativis et germanis. Cui quiddam non admodum
dissimile etiamnum fieri videmus. Quum Hercules quidam stercora,
a quibsdam male feriatis in euangelii domicilium illata, expurgare
nituntur, non adprobare dicuntur euangelium, sed adserere ac cum
fideli Abraham ex hostium captivitate reducere et puteos a Philistinis
obrutos refodere [1. Mos. 26. 15]. Qui enim fieret, ut divina ab humanis
autoritatem caperent? aut quomodo non esset summa impietas, ratum
non esse putare, quod ex ore - ut proverbio dici etiam consuevit -
natum esset non hominis sed dei, nisi adnuisset humana inscitia?
haud aliter quam apud gentilium poëtas videre est, omnes omnium
deorum promissiones irritas faciunt, ad quas Iupiter non adnuit formidoloso
isto supercilio suo. Cum Christus ipse dicat Ioannes 5.
[Joh. 5. 34]: Ego autem non ab homine testimonium accipio. Et paulo
post: Ego enim habeo testimonium maius Ioanne [Joh. 5. 36]. Et
iterum: Claritatem ab hominibus non accipio [Joh. 5. 41]. Accedit ad
hęc quod canones vestri tradunt 1. q. Marcion [Corpus iur. can.
canon 64. Causa I questio 1.] non in verbis scripturarum esse euangelium,
sed in sensu; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum
foliis, sed in radice rationis. Fingite iterum θεοδίδακτον
aliquem, qualis fuit Paulus, qui euangelium non didicit ab homine,
in corde divinitus illustrari consolationemque accipere, quod euangelium
esse negare nemo potest, nunquid hęsitabit euangelium esse
donec patres adprobarint? Sic tandem euangelium esse discite, ubi
gratia sua deus hominem gratuito dignatur illustrare, ad se trahere,
apud se consolari ac quietum reddere liberatum ab omni labe peccati;
quod dum miser sentit, nimirum quam gestiat ac exultet ab inaudito
inspiratoque nuncio, adstipulante ad hunc sensum Pauli suffragio
Rom. 1. [Röm. 1. 16]: Euangelium Christi vis dei est ad salutem omni
credenti. Ite nunc et dicite euangelium autoritatem ab hominum

--295--

concione mutuo accipere, quod si dixeritis, nescio quo nam pacto sitis
impietatis notam declinaturi. Videte interim quoque, quantum negocii
sit tam diutine receptas opiniones ex hominum pectoribus eliminare,
etiam cum falsę sunt aut erroneę. Videte etiam, quam sit inurbanum
verba utcunque in buccam inciderint consarcinare, quo modo ista sunt
haud undequaque docte sarta, modo a grege et unitate ecclesiastica,
sine qua euangelium esse non potest, neminem separet.
37. Unum esse Christum, unam rursus ecclesiam supra petram
domini voce fundatam, quis negat? Quanquam sint qui de petra inter
se dissideant, cum alii piscatorem id faciant, alii piscium creaturarumque
omnium autorem; utri vero sanius rectiusque rem expendant, facile
iudicabit Davus aliquis nedum Oedipus, tum quod verba Christi
huc inclinare videntur, ut se petram eam dicat esse supra quam
ędificaturus sit ecclesiam. Nam quum Petrum appellasset hoc nomine
a petra [Matth. 16. 18]: Tu es Petrus, si voluisset Petrum esse
fundamentum ecclesię; non iterum recurrisset ad primitivum nomen, ut
diceret: Et super hanc petram ędificabo ecclesiam meam; sed in
Petri nomine constitisset, in hunc modum: Tu es Petrus, super quem
ędificabo ecclesiam meam. Nunc autem quum ad πρωτότυπον recurrit,
adparet sese intellexisse, supra quem sit ędificaturus ecclesiam ac si
diceret: Ego, o Simon, ob hanc solidam divinitatis meę confessionem
nomen tibi indam huic confessioni quadrans, ut a me qui petra sum
- petra enim Christus erat 1. Corinth. 10. [1. Corinth. 10. 4] - iam
Petrus adpelleris, nec id nomen tibi durum videatur velim et incivile!
Hęc petra, a qua nomen accipis, fundamentum est ecclesię. Tum quod
veterum in hoc sensu unanimis est concordia. Cathedram autem quam
hic additis, nescio in sacris literis huic negocio uspiam esse adiunctam,
quamvis non ignorem cathedrarum mentionem in euangelio haberi
semel atque iterum, dum cathedras vendentium columbas Christus
evertit Matth. 21. [Matth. 21. 12] et dum Scribis et Pharisęis obprobrat,
quam nequiter cathedram Moseos occupent Matth. 23.
[Matth. 23. 2], sed hęc ad vestrum propositum nimis inauspicata sunt.
Quod si cathedram eam intelligitis ante quam omnes stabimus rationem
reddituri, facile permitto, ut sicut unus est deus, ita thronum esse
unum, ubi Christus est in dextera dei sedens Col. 3. [Col. 3. 1], ad

--296--

quem nos idem apostolus hortatur, ut cum fiducia festinemus, ad
Hebr. 4. [Hebr. 4. 16] inquiens: Adeamus ergo cum fiducia ad thronum
gratię eius, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus
in auxilio opportuno. Porro si de hominum sedibus capi vultis, nihil
ferme videtur a vero alienius; nam tot sunt sedes et cathedrę quot
accubitus et iudicia vel fora. Altare unum esse et unum sacerdotium,
etiam si negare vellem, convinceret Paulus Hebr. 13. [Hebr. 13. 10]:
Habemus altare, de quo fas non edere habent, qui tabernaculo deserviunt,
et 1. Cor. 9. [1. Cor. 9. 13], ubi semper unius tantum altaris
meminit. De sacerdotio convinceret idem ad Heb. 7. [Hebr. 7. 11],
ubi aperte probat quod sacerdotium vetus translatum sit in Christum,
quem superius cap. 4 [Hebr. 4. 14f.] ἀρξιερέα magnum adpellavit, hoc
est summum sacerdotem - nam pontificis nomen idololatrę quoque
usurparunt, unde nobis magis arrideret, si Gręcum nomen eius loco
receptum esset - imo multis argumentis constituit eum perpetuo
futurum ἀρξιερέα iuxta ordinem Melchisedec.
38. Crede mihi ipse Orpheus non mage vera canet, quam quod
dissipat, dispergit, vastat quicunque ad Christum non colligit
Matth. 12. [Matth. 12. 30].
39. Quod hoc loco iterum incaute nimis effutivistis hactenus
solum permittam, ut videatis quot absurda sint contra ius canonicum
sequutura, cuius vos arbitror esse propugnatores, si ratum erit quod
his verbis promulgastis. Adulterum est, impium et sacrilegum, quodcunque
humano favore instituitur, ut ecclesię dispositio violetur. Ergo
impii sunt, adulteri et sacrilegi, qui Romanum pontificem summum
sacerdotem, principem sacerdotum aut universalem episcopum esse
contendunt, quia ecclesia id tentari vetuit in concilio Aphricano di.
99. primę sedis [Corpus iur. can. c. 3 Dist. XCIX]). Adulterum,
impium et sacrilegum est, quod suburbani episcopi, quos suffraganeos
adpellamus, quidam autem fictitios episcopos, ecclesiis sibi commissis
panem verbi coelestis non dispensant, quia id precipuum est imo unicum
episcopi munus, quod qui neglexerit canis impudicus dicitur. 2.
q. 7. Qui nec [Corpus iur. can. c. 32. C. II. qu. 7]. Taceo Christi

--297--

institutum, qui dum suos in messem emitteret, non aliud mandavit
quam ut euangelium prędicarent omni creaturę Marc. ult. [Marc. 16. 15].
Taceo Paulum qui se dicit non missum esse, ut aqua tingeret, sed
euangelium promulgaret [1. Cor. 1. 17]. Adulterum erit, impium et
sacrilegum, quod sacerdotes bella gerunt, quia non debent se immiscere
negociis secularibus, ut toto titulo tercii libri decretal. cautum est:
cum tamen videas nostra tempestate multos episcopos etiam, non
minus apud pocula madere quam Leontinos, non minus indulgere
voluptatibus quam Crotoniatas, mensis vero vel trape%;cis vincere
etiam Iudęos. Adulter erit, impius et sacrilegus, quicunque episcopus
divitem aut ambitiosam supellectilem habuerit, qualem eos
nostra tempestate videmus habere, qua reges etiam vincunt, quia in
concilio Carthaginensi id vetitum est di. 41. Episcopus [Corpus iur.
can. c. 7 Dist. XLI]. Adulterinum est, impium et sacrilegum, si
episcopus iudicem agat rerum sęcularium, quia diversum facit quam
habeat ecclesię dispositio 11. q. 1. Te quidem [Corpus iur. can.
c. 29 Causa XI qu. 1], quum tamen etiamnum foenus suum danistę
non per alios iudices auspicatius exigant quam per episcopos. Adulterinum
est, impium et sacrilegum, quod fictitii episcopi pro benedictionibus
vestium, ararum, templorum, pene modios pecuniarum exigant,
quia in iure canonico multiphariam id negatum est. Quicunque
sacerdotibus connubia negant episcopi, adulteri sunt per vestram istam
maximam, impii et sacrilegi, quia ecclesia olim disposuit, ut episcopus
esset unius uxoris maritus, iuxta Pauli ad Timotheum et Titum
traditionem dist. 26. per totum [Corpus iur. can. c. 1-5 Dist. XXVI],

--298--

et Gangrense concilium vetat uxorem contemnere prętextu religionis
28. dist. c. Si quis. et: Si quis discernit [Corpus iur. can. c. 14 u. 15

--299--

Dist. XXVIII]. Quicunque supra duos solidos, quos cathedraticos
adpellant, exigit episcopus, hac finitione vestra impius est, adulter et
sacrilegus, quia 10. q. 3. placuit et ibi: Illud te [Corpus iur. can.
c. 4. C. X. qu. 3.]. Cautum est, ne supra quam dictum est a
parrochianis exigatur. Deseret me tempus, si cuncta velim absurda
colligere, quę ex hoc robusto axiomate vestro nascerentur, si non infirmaretur.
Hoc tamen interim obsecro consideretis, nempe quam
fallacia sint et imbecilla, quę ab homine quantumvis sapiente excogitantur
non ad normam divinę voluntatis aut scripturę, id quod vobis,
ut pace vestra dicam, frequenter imposuit, tum hic, tum alibi huius
paręneseos. Nam cum paulo ante Christi verbum Matth. 12.
[Matth. 12. 30] attulissetis: Qui non congregat mecum, spargit, erecto
animo expectabam, an essetis huc conatum, quorsum certe oportebat,
admolituri, ut me adhortaremini, quo vehementius ac fortius omnia
ad Christum traherem. Verum longe aliter evenit, nam ut arbitror
in hunc tantum usum adduxistis, ut hoc ξ̓ίωμα vestrum firmaretis,
quod quam probe feceritis, liquere satis puto ex precedentibus. Imo
per deos oro, quid tandem existimetis esse blasphemiam, si hoc non
videtur vobis esse blasphemia, ubi creaturę damus quod dei est?

--300--

Quum sic argumentamur aut potius nugamur. Christus dixit: Qui non
colligit mecum, dissipat. Nunc ut cupiditates nostras non tam expleamus
quam prodamus, subnectimus: Adulterum est, impium et
sacrilegum, quodcunque humano favore instituitur, ut ecclesię dispositio
violetur? Cui non pateat iam hulcus vestrum? cum enim in superioribus
ad vestras traditiones vel euangelium, vel euangelicam doctrinam,
vel Christum, vel dominum, vel euangelii magisterium semper coniugaveritis,
hic tandem coëgerit dolor nihil tale prętexere. Quis non
videt, unde nati sint hi gemitus et suspiria?
40. Non deiicere et impugnare dictat ratio etc. pro deiiciendas
et impugnandas esse dixistis, schemate dicendi Gręcanico, quocum
vobis tantum est commercii, quantum graculo cum fidibus. Ad rem
redeo. Maiorum traditiones, ut paulo ante diximus, quanto magis
euangelicam et apostolicam doctrinam redolent, tanto magis suspicimus
omnes; quanto longius ab hac recedunt, tanto magis fastidimus.
Quod autem ad me adtinet, diversum prorsus atque vos insimulatis
egimus agemusque inconcusse, nam ut exempli causa loquar, cum
oves nobis creditę excommunicationis institutionem Matth. 18. [Matth.
18. 17] audirent a Christo factam esse: Si peccaverit in te frater
tuus etc., cęperunt mox raciocinari mecum: ergo si quis non peccat
excommunicari non potest. Legem enim intelligere aliter non licet
quam iuxta mentem legislatoris. Ac nisi precibus vehementer obluctatus
essem, ut nihil temere moverent, iam tum abiecissent excommunicationis
lora. De ea autem excommunicatione loquor, qua pro credito
vel locato, vel quocunque modo contracto ęre alieno excommunicamur.
Hoc vobis exemplo patere potest quam ęquus aut iniquus sim vel
pacis conciliator vel discordię seminator, cum solis piis precibus in
ordinem cogam, cui per legem divinam nihil se debere sciant, eos qui
sine conscientię discrimine resilire possent, tum quod firmiter divinis
fidunt, tum quod libertate patrię freti non quemvis ventum timent.
Quin sexcenties id verbi palam diximus: Obtestor vos per Christum
Iesum, per communem fidem, ut nihil temere immutetis, sed sola
patientia, si non alia re, probetis omnibus vos esse Christianos, dum
propter infirmos ea feratis, quę ex lege Christi ferre non est opus.
41. Hic tuo indicio peris, o sorex, cum eo numero mutato, qui
solus reverendissimum dominum decet, quoque solo uti consuevit, ad

--301--

te unum descendis cum dicis: Neque enim hic audiendos esse consentio,
nunquam id facturus, nisi placuisset hac nota ostendere huius
te festinę orationis esse opificem, haud secus atque ille quem tradunt
Palladis clypeum fabricatum esse, qui imaginem suam adeo artificiose
ad summum clypei inservit, ut ea soluta vel ablata clypeus ipse
dilaberetur. Sed ut te tibi clarius repręsentem, quo minus te latere
putes; is es qui aliquando mecum privatim multa contulisti; altera
tamen vice huc insanię veniebas, ut diceres orationem exercitium esse
corporale. Nam verborum adhuc memini; cumque te omnes riderent
qui aderant, dii boni, quibus ambagibus id adserere conabaris? ut
frontem complicabas? quo risum irato vultu discuteres. Quanquam
te hac parte beatum exitimem quod tantus es (tua saltem opinione),
ut te iratum revereantur boni etiam viri, verum sua magis urbanitate
ducti quam tuo supercilio. Tibi igitur, quicunque tandem es, edico,
ut a calumniis quibus te hactenus amęnasti temperes, nec renascenti
Christianismo tam insulse ac pervicaciter obstrepas, aut sero τὴν
λεοντῆν incivilius detractam flebis. Satis sit iam tertio ignotum esse!
nemo te in tuo atrore sepiarum ritu latentem diutius ferre poterit;
capient aliquando boni iuxta doctique penicillos ac te tuis coloribus
distinguent. Verum res hactenus bene habebit, si resipueris, aut
saltem calumniari ac pientissimum pręsulem irritare destiteris. Quamobrem
te hortor ad te redeas, nam conatibus tuis tam abest, ut
cessurus sim, ut optem, si unquam pugnandum sit, non alius hostis
contingat quam tu, cuius e diverso et amiciciam haud parvi fecero, si
pectus te dignum resumpseris. Nunc ad rem redeo.
42. Quis tam hebes est, ut idem sentiat de apostolis quod de
pseudapostolis? a quibusnam hoc auditum est, qui hac tempestate
Christi doctrinam mundius ac sincerius tractant? a nullis profecto
aliis, quam ab his, qui suam abominationem in locum dei statuerunt.
Hi iam audent pia scilicet ista effutire: Qui tandem fuerunt euangelistę?
qui apostoli? nonne homines? labi ergo potuerunt, errare, decipi.
Idem est dei spiritus, tam ultima tempestate potest Thomam aliquem
inspirare, quam in ipso exordio Saulos ac Simones. Quasi euangelistę
suas opiniones, istorum more, nobis tradiderint, et non totum

--302--

quod agunt in unum Christum referant, ac de solo scribant, quid
egerit quid docuerit? quasi apostoli paribus sarcinis populum dei
oneraverint atque pseudapostoli? Prędicabant apostoli Christi
doctrinam purissime, nam conscientias delictorum terrore deiectas
erigebant ad bonam spem verbo Christi, quod fallere nequit. Prędicant
hodie quidam humana delyramenta procacissime, ac mentes
vere liberas terrent, docentes esse peccatum ubi nullum est, animarum
crudelissimi parricidę. Prędicabant apostoli dei filium mera liberalitate
non tam ignovisse omnium delictis quam pro omnibus sese hostiam
expiatricem dependisse. Prędicant hodie pseudapostoli nullum tam
leve commissum esse, quod non humana satisfactione elui oporteat.
Non permittebat Petrus, ut se supra hominem aliquid esse putaret
Cornelius, dicens [Act. 10. 26]: Surge! et ego ipse homo sum. Exigunt
pseudapostoli divinos tantum non honores, ac instar Domitiani
dominus deus dici patiuntur. Non docebant apostoli aliud quam
gratiam dei agnoscere, et quod per Christum eius plenitudo advecta
esset. Non cessant pseudapostoli onera gravia et importabilia humeris
mortalium obtrudere, quibus cogant admissa sua, haud aliter atque
mercem aliquam, redimere pecunia, ac si illa desit, veste, cibo, potu
aut lare ipso; non parcitur orphanis, non viduis; pecuniam omnino
habere oportet, qua sine deum negant propiciari posse. Ite nunc et
apostolorum doctrinam ita in suspitionem venire posse adserite, ut
pseudapostolorum, quasi quisquam tam stupidus sit, ut non liquido
videat, quidnam sit a divina benignitate per apostolos in nos liberaliter
transfusum, quid contra ab humana cupiditate per hypocrisim profectum.
43. Generalia concilia nescio an ea intelligi velitis quatuor, quę
quidam tradunt euangelii loco haberi debere, an omnia. Si illa, nolim
equidem illis quicquam detractum esse, quanquam quod ęquam illis
fidem haberi volunt atque euangelio, nescio quam pium sit. Viderint
hi qui hoc pronunciant. Si omnia, rogabo vos, num omnibus fidem
servari debere sentiatis inviolataque custodiri? Quod si dixeritis: obsecro,
ut hanc controversiam explicetis, utrisnam accedendum sit, iisne
qui, ut habetur di. 25. 26. et 28. ac 29. [Corpus iur. can. Dist. XXV,
XXVI, XXVIII, XXIX] statuerunt, ut episcopus sit unius uxoris
maritus, an iis qui nuptias dęmoniorum instinctu vetant. Nonne hic
ad scripturam recurrere oportebit? Omni enim spiritui credere vetat
Ioannes, sed explorare nos docet spiritus an ex deo sint [1. Joh. 4. 1].

--303--

Ad quem vero lapidem probabimus quam eum qui factus est in caput
anguli? qui ab hominibus reprobatus est, a deo autem electus [Ps.
118. 22, Matth. 21. 42, Marc. 12. 10]? Sed is negat castitatem capi a
quoquam posse, ni desuper ei datum sit. Ergo scriptura erit super
concilia, nam concilia, ubi inter se dissentiunt, nulla alia ratione quam
sacrosancta scriptura iudicari possunt, utra scilicet iuxta eius normam
propius incesserint; id quod semper factum est apud veteres. Ac ea
quę cum scriptura canonica consentiunt - ea enim sola mendacio vacat,
ut vestra decreta habent di. 9. c. Ego [Corpus iur. can. c. 5 Dist. IX] -
recipienda nimirum erunt, iis quę dissentiunt reiectis. Rogo inquam
nunc utri concilio parendum sit, eine quod nuptias permittit episcopis,
an ei quod negat? Dicetis nimirum: Quod ei quod negat. At e diverso
obiicio Gangrensem synodum, quę anathema esse pronunciat, si
quis nuptias episcopo non licere sentiat, ac si ad euangelii lapidem
exploraveris, respondet euangelium, consentit Paulus. Hoc igitur si
humanę constitutionis violentia tollitur, nonne divina coguntur humanis
cedere? qua abominatione quaenam terribilior inveniri potest? quasi
humanis divina sarcire velimus, et quę imperfecta fuerint absolvere. Sic
enim tu adseris, o μελανοῦρε, nunc enim ad te unum sermonem convertam:
dixisti enim aliquando - ubi loci, ipse non ignoras - in eum
usum dixisse Christum Ioan. 16. [Joh. 16. 12]: Adhuc multa habeo
vobis dicere, sed non potestis portare, modo ut quędam sui testamenti
reponeret per Thomas et Scotos postea promulganda. Quod quam
impie dixeris audi: Tristes erant apostoli, quod audissent quendam e
suo consortio Christum esse proditurum, quod multa audissent divina
quidem illa, sed quę non ad imam usque mentem descendissent, męrore

--304--

obstante, quod audissent malorum catalogum in se venturorum; ob
eamque rem pleraque nequicquam audiebant, quod ubi sensisset
Christus, maluit quędam sub adventum paracleti vel explicanda
differre, quę hactenus minus intellexissent, quo ille familiarius eis
innotesceret, vel per se prius dicta per eum refricare. Dixerat enim
Ioan. 14. [Joh. 14. 26]: Suggeret vobis omnia quęcunque dixero vobis.
Ecce hic habes "vobis", apostolis nimirum non Thomis, Scotis,
Bartholis, Baldis. Idem subiecit post ea verba, quae tu ex
16. cap. non sine veritatis iniuria detorques. Cum enim dixisset:
Adhuc multa habeo vobis dicere, vobis inquam apostolis: subiunxit
tamen [Joh. 16. 13]: Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit
vos omnem veritatem; "vos", inquit, non quosdam Aristotelis discipulos
verius quam Christi. Quod si veritas mentiri non potest, ut
et non potest, ergo paracletus docuit vos, o apostoli, omnem veritatem,
ut ea quę hactenus minus acceperatis, clarius intelligeretis, quę nunquam
aggredi ausuri eratis, fortiter obiretis, quę futura nemo sciebat,
eius instinctu prędiceretis. Apostolis ergo, ut promiserat, ea quae
prius capere aut ferre nequiverant, spiritu doctore nota fecit. Vides
iterum quam inauspicate sacras litteras verses, unde suadeo, ut aliquanto
tempore non aliud agas quam diligenter spectes, quomodo
doctissimi quique eis utantur, nec ulla parte in manus sumas absque
pręitore. Alioqui fieri facile possit, ut in magnum aliquem ac perniciosum
errorem incideres. Verum ut videas quam nullius pensi sint
ea, quę ipsi velut meliora pręstituri divinis effinximus, hac ratione
tecum agam. Novum testamentum pręstantissimum esse omnium quę
unquam initurus est deus cum humano genere non negas, ut reor; aut
si negas, lege cap. 8. Pauli ad Hebręos, imo totam epistolam, et
negasse mox pudebit. Id autem si imperfectum pręstitit Christus,
fuerit Mose nimirum longe inferior, qui vetus ita absolverat, ut

--305--

vetaret vel addi quicquam vel demi Deut. 4. et 12. Porro si vix
tandem per Durandos paludes et Scotea, quę deerant hactenus,
addita sunt, imperfectum habuerunt superiores usque ad proximos
fere trecentos annos, imperfectum tradiderunt apostoli, imperfectum
tradidit Christus dei filius patri ex omni parte similis et ęqualis,
quo quid blasphemius dici potest? Attamen aliud non dicunt, quicunque
humanas traditiones hoc prętextu, quemadmodum diximus,
divinę legi vel ęquant vel pręferunt, aut necessarias ad salutem esse
contendunt. Ergo blasphemi sunt in deum, in apostolos, ac in patres
ipsos, quos tanto studio defendunt. Sed ut apertius me capias audi:
Si vel sine conciliorum decretis quibusdam quis, vel sophistarum
quorundam opinionibus, fieri salvus nequit; ergo apostoli salvi facti
non sunt, et primitię Christianorum nequaquam salvę factę sunt.
Nam deerant eis haec decreta, deerant opiniones istę tam aperte vix
tandem expositę. Vide quorsum te ipsum abducas, aut potius quorsum
te veritas trudat. Unde profecto totum hoc quod hodie digladiamur,
non est aliud quam quod Christus inquit Luc. 16. [Luc. 16. 14f.]:
Audiebant autem omnia ista Pharisęi, qui erant avari et deridebant
eum et ait illis: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, deus
autem novit corda vestra, quia quod hominibus altum est, abominatio
est ante deum. Enarra mihi, o bone frater, hunc locum, invenies
procul dubio frustra nos colere deum doctrina preceptisque humanis.
His enim elementis Christianum defunctum esse oportet, nec dogmata
statuere, nullius enim precii sunt Coloss. 2. [Col. 2. 20]. Concilia
igitur quęcunque tandem, si divinę legi sunt conformia, quis non
suspiciet? Quanquam rectius mihi sentire videntur qui hic dicunt: Si
concilia divinę legi sint conformia, quid opus sit eis acceptum ferre
id quod retractarunt solum, ac non potius ipsi scripturę sanctę, quę
testimonium maius habet iuxta Christi verbum. Nam testimonium
dei maius est hominum testimonio, ut cui Ioannis Baptistę quoque
testimonium cedat Ioan. 5. [Joh. 5. 36]. Si vero contra divinę legi
reclament, quis non mox id apostolicum ingeret? Obedire oportet
deo magis quam hominibus [Act. 5. 29]. Propterea perpetuo cavendum
est, ne unquam quicquam statuatur, quod non examussim quadret cum
coelesti veritate, quę se tam humiliter offert, ut capi facile possit, ac

--306--

tam aperta est et clara, ut ab hominibus claritatem non accipiat
Ioan. 5. [Joh. 5. 41]. Quamobrem hac una duce ac magistra opus est
ad discutiendum quicquid in controversiam venerit. Facessant igitur,
qui hac tempestate conciliis quorundam typhlepiscoporum putant discordiam,
quę de scripturę autoritate inter Christianos hodie vertitur,
componi posse, ni una scriptura magistra, eaque divina non humana
cupiditate prodita, cuncta peragant. Scripturam capi volumus non
literam occidentem, sed spiritum vivificantem. Sed metuo nimis, ut id
quod paulo post supradictum Christi verbum sequitur in quosdam ex
eis dici possit, nempe: Sed cognovi vos, quia dilectionem dei non
habetis in vobis. Id verbi - nam ad omnes vos nunc redeo consultores
- summopere nobis metuendum est, ne reverendissimo Hugoni a
quoquam imputari iuste possit, nempe ne vobis impulsoribus videatur
loculos suos magis quam Christum amare, rei studere magis quam
saluti. Quod tum indubie fiat, cum huc traxeritis, ut ante omnia velit
divinam mentem ac sententiam omnibus euangelii prędicatione fieri
quam apertissimam. Hoc enim pacto reddetis nomen eius cędro dignum
et coelo. Sed veh misero mihi, quid operam oleumque perdo?
quasi non luce clarius per omnem orationis contextum cuivis luscioso
etiam pateat quid vos premat, tametsi pulchre dissimulatum putetis.
Deus optimus maximus faxit, ut discussis aliquando nebulis claram
spectare lucem possitis, amen; optimumque pręsulem non perpetuo
cogatis utroque poplite claudicare, amen; sed in via ac lege dei bene
ac inoffense, sine humanarum traditionum fascino, currere permittatis,
amen, amen.
44. De his quos vita pariter et doctrina commendat legite vestros
sacrosanctos canones di 9. c. Ego [Corpus iur. can. c. 5 Dist. IX].
Sic habetis, quod ex Augustini sententia solis iis indubitatam fidem
debeatis, qui eius scripturę autores sunt, quę canonica dicitur - ea
autem est quę intra biblia continetur -; alios autem ita legatis, ut
quantiscunque vel doctrina vel sanctitate polleant, non ob id verum
putetis quod ipsi tam sancti, tam docti ita senserint, sed quod scripturę
canonicę robore persuadere potuerint non quod ipsi sentiebant,

--307--

sed quod spiritus dei, adhuc in verbis suis spirans. Ecce vobis
scripturam magistram, doctricem, ducem, non patres, non ecclesiam
hanc quorundam, male intellectam, id quod paulo post clarius legetis
eadem di. c. Quis nesciat [Corpus iur. can. c. 8 Dist. IX]. Atque
hoc interim admonitos volo, canonibus vestris me solum propter vos
uti, nam illis videmini non minus fidei habere, quam euangelio, quam
doctrinę apostolicę, quam omni simul divina benignitate allatę scripturę,
non quod vel me vel quenquam divinis fidentem eisdem canonibus
oppugnare liceat, nisi quantum nihil a divinis dissentiunt. Verum
quid tum opus erit canonibus, ac non potius scripturę sacrę cedere?
45. Quamobrem queso ceremonias sic mordicus tenetis? cum ad
tempus tantum servari debere ipsi sentiatis? In quodnam tempus
earum antiquationem reiicitis? An divinam clementiam nunc ab his
avocantem negligi oportere censetis? num putatis, tam pręclaris ingeniis
spe frustratis, alios unquam ausuros bellum cum eis reparare?
aut impune ablaturos eos, qui herbescentem Christum hodie non tam
negligunt, quam impediunt? An non timetis eum qui dixit Matth. 11.
[Matth. 11. 23ff.]: Et tu Capernaum nunquid usque in coelum exaltaberis?
usque ad inferos descendes. Quia si in Sodomis factę
fuissent virtutes, quę factę sunt in te, forte mansissent usque in hanc
diem. Veruntamen dico vobis, quia terrę Sodomorum remissius erit
in die iudicii quam tibi. Non timetis inquam Germanię quoque
populis aliquando si pręsentem occasionem neglexerint comminaturum:
Et tu Germania, cuius strenuum forteque pectus a belli tumultibus
ad veram pietatem traxi, omnigenisque disciplinis ditavi, quod haberes
latera ad omne studii genus solida, ut docte commodeque religionem
a quibusdam foede conspurcatam mundissime ebuccinares, num ob
eam rem ad coelum usque laus tua exaltabitur, quod cęperis id quidem,
verum ad umbilicum non perduxeris? Minime. Ad inferos enim usque
detruderis, quod lucem venientem in mundum neglexeris. Quia nulla
tam barbara gens est, quę si tot occasionibus ad veram pietatem

--308--

plantandam invitata fuisset, tanto torpore desedisset. Veruntamen
incredulis imo Sodomę civibus mitius iudicium eveniet quam vobis etc.
Videtis hic rursum, quod totus sermo vester ad umbratilia quędam
bona eos trahere conatur, qui iam didicerunt patrem in spiritu et
veritate adorare. Si ad tempus servandę sunt, ergo aliquando abolendę
sunt. At quid vetat hodie antiquari? pręsertim huc spectante
mundo, huc tendentibus omnibus iuxta piis atque doctis. Sed dicetis
ad tempus istud quo nimirum τυφλεπίσκοποι quidam permittant aboleri.
An putatis eos quorum vita crapula est, quorum deus venter [cf.
Phil. 3. 19], quorum non laquearia modo sed et mulę et scaphia
deaurata sunt, unquam ad tam bonam mentem redituros, ut aliquid
aboleri sinant, quod patinis et loculis detrahat? Antiquabimus igitur
cum summa tranquillitate multa, quę ad salutem ut nihil conducunt,
ita servata quorundam inexplebiles cupiditates nunquam satiare possunt,
ni detrahantur. Quamobrem iam desistite vociferare: Ceremonię,
ceremonię. Surdo enim fabulam narrabitis.
46. Nunc primum discimus miseri mortales rempublicam Christianam
sine ceremoniis constare non posse, cum melius nunquam
constiterit, quam ea tempestate qua ceremoniarum quam minimum fuit.
Discimus denique civitatem administrari non posse, ni ψευδεπίσκοποι
templi muros aqua, sale, cinere lustrent, ni aras oleo sacro saginent,
ni campanica ęra aqua consecrata tingant, nam hęc si negligerentur,
periret ordo politicus, quasi antea quam hęc recepta sint, urbes non
sint optime administratę. Non negamus Christi doctrinam, imo adserimus
plurimum ad reipublicae tranquillatem conducere, modo pure
doceatur. Verum ubi ceptum est cistę non Christo consuli a quibusdam
hypocritis, nescio an ulla res potuerit urbibus evenire magis perniciosa;
nam qui fieri potest, ut hęc pacem ac tranquillitatem concilient?
Nos sacerdotes sumus, vos prophani; nos docti, vos idiotę; nostrę sunt
claves, vestra sunt inania marsupia; nobis ociosis degere licet, vobis
in sudore vultus vesci pane; vos cohercitos ab adulterio oportet, nos
per omne genus libidinis impune grassabimur; vos vectigalia pendetis
ac tributa, nos oblationibus vestris ocia nostra solabimur; vos vigilias
noctis ac stationes servabitis, nos securi omnium in altum usque diem
stertemus; vos hostem a moenibus propelletis, nos vetat religio civem
a periculo liberare. Scio quid hic dicturi sitis, sed tacete obsecro!
Nonne hęc omnia sunt ceremonię, sine quibus urbes labi dicitis?
Verum noster ille Christianismus cuivis urbi accomodus est,
legibus paret ac magistratibus populi; cui tributum debet, pendit;

--309--

cui vectigal, pendit; cui censum, pendit; substantiam nullam quisquam
suam dicit, omnia communia censentur; cupit quisque alium beneficiis
antevertere, mansuetudine demereri, laborem alterius partiri, ęgestatem
levare; fratrum enim loco omnes colit; blasphemiam detestatur, pietatem
amplectitur ac apud omnes amplificat. Quid multa? vanius
quam verius imo invidiosius dictum est, sine ceremoniis urbes ac
civitates dilabi ac perire, in hunc certe usum, ut euangelicę prędicationi
vulgo nascatur odium ac obstrepatur. Videte Act. 6. [Act. 6. 13f.] testium
falsorum verba in Stephanum, quam longe absint ab hoc
vestro sermone: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum
sanctum et legem; audivimus enim eum dicentem, quoniam Iesus
Na%;carenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones, quas
tradidit nobis Moyses. Nunc vestra subiiciam: Sic enim periret
omnis ordo politicus, quod nunc sequeretur vobis, cogitandum relinquo.
47. Non nego servanda esse quę communi omnium consensu
decreta sint, sed iis qui decreverunt, sed tum etiam cum omnium
consensus accessit, qui quantum vobis ipsis videatur, accessisse sequentia
manifestant.
48. "Aut saltem acceptata": per hęc enim acceptata adparet vos
non alia intelligere quam ea quę quorundam pervicax potestas plębi
Christianę obtrusit invitę et reclamanti etiam. Postea enim quam
res huc venerunt, ut pontifices adsererent se rerum omnium dominos,
condendarumque de libidine legum ius habere, nec errare posse, quid
non ausi sint pręscribere? rursumque quis tam infoelix futurus erat,
ut contra niteretur? pręsertim cum vulgi simplicitas, qua isti strenue
sunt abusi, tametsi non sine fastidio, mutire tamen non auderet.
Quanquam quid refert hęc multis refellere, cum luce clarius hac nostra
tempestate videatur quo pacto vel tam communiter consensum sit vel
ceremonię acceptatę - ut vestrate verbo utar, - cum cernimus vulgo iis
quae communi consensu decreta videri vultis reclamari et quę recepta
reiici. En vobis communem consensum vestrum, en acceptata! Imperata
sunt ferme omnia, idque procacius quam Christi spiritus
dictet. Nam, ut exempli causa unum tantum ex tot millibus producamus,
nemo aversatur pias in templorum consecratione preces,
superstitiones autem nimias nemo probat, exactionem omnis simul
natura detestatur, detestantur canones vestri, detestantur pręstita iuramenta.
Nunc autem cum tot talenta ob eiusmodi ceremonias exiguntur,
dicitis communem consensum aut receptionem accessisse, cum

--310--

nihil sit minus. Narrabo vobis hic rem ante paucos admodum dies
gestam, quo pateat, quam vere in exigenda pecunia pro consecrandis
templis consensum sit. Lustravit suffraganeus quidam templum quoddam
ac aras in eo aliquot, volens omnium nominibus parcam ac
precium poposcit lustrationis, aureos renenses 12 de templo, de
coemeterio 10, quinque de singulis aris. Ibi cordatior paulo sacerdos
prodiit, id Christi obstrepens: Gratis accepistis, gratis date [Matth.
10. 8], et Simonis anathemate dignum esse, qui dona spiritus sancti
vendere ausit, vel vendi posse credat Act. 8. [Act. 8. 9ff.]. Tum
suffraganeus iste contracto supercilio: Ego, inquit, ob hanc causam
non multis vobiscum agam, quod simoniam incurrere metuam, unde
pacisci vobiscum nullo pacto volo. Sic enim incurreretur sacrilegium

--311--

(cui fecere nomen a Simone mago simonię), sed hunc aureorum
numerum a vobis exigo, non paciscor. Hic pauperculi coacti sunt sex
et viginti aureos mutuo acceptos personato illi episcopo pendere, ne
simoniam scilicet cum eo incurrerent. Hic clare habetis, quomodo
hęc onera sint vel recepta vel pręcepta. Maluit enim fictitius iste
episcopus pręcipere pecuniam quam pacisci. Ite nunc et dicite recepta
esse, quę tanto fastu ac insolentia pręcipere quidam ausi sunt. Sexcenta
narrare possem de eodem suffraganeo risu dignissima, quę vel
egit vel dixit apud rudes agricolas sese iactando, sed vetat institutum;
omnia aliquando in luce clarescent, si lucem tenebriones isti obscurare
non cessabunt.
49. Qui ad scripturę normam doctrinam dirigunt, non pro libidine
sensus sui docere dici possunt; sed hi qui sine sacrarum literarum
autoritate id tentant, contra prorsus quam Paulus Timotheo permittat.
Admonet enim eum 2. Timoth. 3. [2. Tim. 3. 14f.]: Tu vero
mane in his quę didicisti, quęque tibi credita sunt, memor a quonam
didiceris, et quod a teneris sacras literas nosti, quae te possunt admonere
ad salutem, per fidem eam quę est in Christo Iesu. Didicerat
a Paulo Timotheus, Paulus a Christo, eodem tamen spiritu
uterque ductus erat in cognitionem rerum sanctissimarum. In his permanere
iubet Timotheum Paulus, at non permanent in his, qui
iuxta vestrum verbum pro motu sui capitis negocium hoc gerunt, sed
hi qui εὐπροσέδρως καὶ ἀδιασπάστως, iuxta eiusdem Pauli verba, hoc
est iunctissime ac indistracte eis adherent, scientes quod omnis sacra
scriptura a deo inspirata est et utilis at docendum, ad arguendum
ad dirigendum, ad disciplinam eam quę est in iusticia, ut absolutus
sit homo dei ad omne opus bonum perfectus [2. Tim. 3. 15f.]; qui carni
acquiescunt et sanguini, pro motu sui capitis docent, qui divino spiritui,
ex sacris literis dulce spiranti perpetuoque vernanti, e sensu et mente
dei, qui minime recens est, nam propheta eum antiquum dierum vocat
Daniel 7. [Dan. 7. 22]. Qui igitur ad eius mentem cuncta vocant,
ad illius sensum et censuram cuncta examinant, non novam censuram
ineunt, sed ad antiquam vocant, ad quam Hieremias quoque hortatur
6 cap. [Jer. 6. 16]: State super vias et videte et interrogate de
semitis antiquis, quę sit via bona et ambulate in ea, et invenietis
refrigerium animabus vestris. Videtis quod in vetusta censura requies
invenitur, non in nova, cui vos tam obstinate adheretis, et tamen
novationis insimulatis eos, qui ob hoc unum bellum vobiscum vobisque
similibus gerunt, quod nimis licenter novata antiquent, et antiqua veluti

--312--

postliminio adserant, id quod per vestros canones licet. dist. 9. Quis
nesciat [Corpus iur. can. c. 8 Dist. IX]. Ubi, ut summatim omnia
stringam, in canonem recepistis, quod γραφὴ θεόπνευστος, id est scriptura
divinitus inspirata, inconcussa perpetuo maneat; episcoporum
autem scripta revelli possint, modo habeant quid ab illis dissonum,
non solum a conciliis, verum a quovis etiam qui doctior sit. De qua
tamen re peculiarem libellum cudere statui, si deus annuat ac se
digna inspiret, nempe de vi et usu scripturę sacrę; utimur enim
sacris sępenumero impure.
50. Si in ore multitudinis omne verbum iam inde ab exordio
euangelii stetisset, ubi nunc queso Christianismus esset? pauci
erant apostoli. Sed papę quot gentes et regna ad Christum converterunt,
atque ut id intrepide facerent nihil ob paucitatem cunctantes,
consolatur eos Christus Luc. 12. [Luc. 12. 32]: Noli timere pusille
grex! nam placuit patri coelesti vobis dare regnum. Possem hic
retegere insignem stultitiam, quę sub his vestris verbis latitat. Quis
enim gentilium unquam philosophorum tam hebes fuit, ut multitudinis
iudicium anteferret paucorum, modo cordatorum, iudicio? aut quo
venturum esset, si hodie multitudinis iudicio staretur? nonne de vobis
deque doctrina vestrate actum esset? Adeo nihili referre putatis expuere
quicquid in buccam venerit. Possem, inquam, longe procacius
vobiscum agere, nec id iniuria; malo tamen vobis parcere, quod spem
conceperim non parvam, ubi ad vos redieritis sitis palinodiam cantaturi.
51. In his, additis, quę divinę legi non repugnant. Non capio
hic vos fateor. Nam si de mediis vobis est sermo, quę iuxta philosophorum
opiniones nec bona sunt nec mala; cur hic istas tractatis
nugas, ubi negocium Christi vertitur? rursum quid vobis cum illis,
qui Christianismi defensores videri vultis? ad quem qui non colligit,
spargit. Ad Christum autem qui fieri potest, ut videamini colligere,
cum ad ea colligatis, quae saltem divinę legi non repugnent. Qui non
cum Christo est, contra eum est. Ergo si cum his mediis estis, non
estis cum Christo, nihil enim Christo cum mundo. Si vero de his
legibus capi vultis, quas divinas quidem non esse nec bonas admittitis,
malas tamen esse negatis, quid vobis cum hisce legibus? Nunquid vobis
iudicium commissum est de dividundis agris, de aquęductibus, de
stillicidiis, de vicinia? quamvis ne illas quidem vobis permitto non

--313--

sanctas esse, si ad normam divinę voluntatis respondeant. Per eas
enim iusticia potest administrari et conciliari pax, quę Christus est.
Putatisne adhuc posse latere sententiam vestram? Tollite corbonam,
et has verborum ambages sustuleritis. Corbonam autem divinę legi
non repugnare vobis non permitto: est enim contra amorem proximi,
qui fictitiis quibusdam sacris seducitur, expilatur, excoriatur, dum
hypocritę domos viduarum absumunt prętextu longissimę orationis.
Legite Matthaei cap. 23 [Matth. 23. 14] et invenietis quęnam sint ea
quę divinę legi non repugnare adseritis. Deo tamen gratia, quod huc
tandem venistis, ut quę paulo ante pro divinis vendere audebatis, nunc
contenti sitis hoc ficto nec intelligibili medio, in his saltem quę divinę
legi non repugnant. Porro ne diutius vobiscum hic agam, scitote
omnem legem, quam vos suscepistis tuendam, sanctam esse. Nam
a deo profecta est, Paulo autore, Rom. 7. [Röm. 7. 12]: Itaque lex
quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Nihil
igitur est hoc vestrum commentum de his, quę non repugnant divinę
legi, cum quicquid bonum est, a deo proficiscatur Iacobi 1. [Jac. 1. 17]:
Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum venit a
patre luminum. Haec igitur vestra si a deo profecta sunt, bona sunt.
Si a deo non sunt profecta, ut et non sunt, vobis etiam testibus, ergo
mala sunt. Si Christi sacerdotes estis, Christi legem adserite,
bonam, sanctam, ęternam. Si vanitatum adsertores, utquid sedetis in
loco sancto? Quae a deo profecta non sunt, sed ab hominibus, mala
sunt; bonum enim una tantum ratione atque origine bonum est, nempe,
qua a deo est omnis boni fonte; nam alioqui boni fontes plures adserere
cogeremur. Si enim ab homine posset boni quiddam provenire,
aut ab ulla creatura, fons esset creatura et autor boni, sequereturque
non omne datum optimum etc. esse a deo, nec filio dei omnia esse
a patre tradita.
52. Cum nautarum tam elegantem similitudinem offenderem,
vehementer admiratus sum, undenam gentium eam comparaveritis.
Ac inter cogitandum adest quidam non indoctus vir, qui se eadem
fere verba in quarundam epistolarum farragine legisse adserebat; quamobrem
vos obsecro, si ita res habet, confestim restituatis antequam
peculatus crimine notemini. Quod autem ad rem adtinet, facile adsentior,
ingratum vobis esse dissidium, quod cum dispendio vestro
coniunctum iri videtis, maximopereque cupere, ut omnes vobis cedant
qui obstant, nec id iniuria: magna etenim estis reputatione apud indoctum
vulgus cum ob titulos, tum ob doctrinę opinionem, eius quam

--314--

ex Scotis paludibus Thomabus hausistis. Verum heus aurem
accomodate paulisper! Si continuari iurgium inter naucleros videtis,
e quorum certe numero vos esse reputo, cur et ipsi non ceditis? An
quod vobis (ut diximus) putatis omnes cedere oportere, vos nemini?
an quod solos recte ad Cynosuram navigare existimatis, alios autem
omnes toto errare coelo? At hoc pręsumptuosum fuerit nimis et
arrogans; nam et homines estis qui labi possunt, errare, decipi. Quod
si admittitis, iniquum profecto fuerit, cupere ut omnes simul vobis
cedant, nisi vos scripturę prius cedere didiceritis; sicque iterum res
ad scripturę iudicium redit, quam si quis digne tractaverit, cedere non
debebit, ut multipliciter in superioribus probavimus. Eam itaque si
indigne uspiam tractavimus, indicari oportuit: id quod nunquam
fecistis, sed omnia vestra hoc satyricum redolent: Sic volo, sic iubeo,
sit pro ratione voluntas. Contra vero, si e mente Christi scripturam
tractavimus, vestrum erit cedere, et a iurgiis, ut dicitis, contemtioneque
desistere, et renascenti Christo auribus animisque favere, patique,
ut nervus ferreus colli vestri imposito iugo domini lentescat; nam si
fronte vestra ęnea murum ęneum, de quo Hierem. 1. et 15. [Jer. 1. 18
et 15. 20], impetu facto subruere tentaveritis, offendetis, et si lapis
offensionis in vos ceciderit, conteret. Signate hęc obsecro diligenter.
De maiori parte supra satis dictum est.
53. Cum portum qualemcunque contingere optatis, quid quęso
per hoc "qualemcunque" aliud significatis quam multos esse portus,
non unum solum, quod an pium sit ipsi expendite. Taceo quod istoc
verbo vulgares quosdam portus contemptosque fingitis. Si tales estis,
quibus contradici non liceat, age certum aliquem portum ac scopum
ostendite. Sed scio quid vos premat. Controversia est divinis obtemperare
an oporteat an humanis. Hic inter saxum et sacrum statis;

--315--

nam si dixeritis, humana cedere divinis debere, concidit corbona, conciderunt
tituli; si humanis divina, incidistis in summam impietatem.
Quid multa? num in hunc mundum venit Christus, ut portum qualemcunque
quendam ostenderet, non certum et indubitatum? nonne
dicit hominem in verbo dei vivere et se frustra coli doctrinis mandatisque
hominum? nonne cum apostoli dicerent: et quomodo possumus
viam scire? respondit: Ego sum via, veritas et vita [Joh. 14. 6]? Si
via est, cur non in eo pergitis? si veritas, cur non fiditis? si vita, cur
non in ipso vitam queritis, sed portum qualemcunque fingitis? Sexcenta
possem ex euangelicis literis producere, quę huius verbi impietatem
arguerent, sed receptui canam. Euangelium, bonum lętumque
gratię dei nuncium, hoc in primis adfert miseris mortalibus, ut ad
certum salutis portum manu perducat, qui sine eo prorsus ignoratur.
Hoc de lepido isto moderatoque qualemcunque.
54. Quis est iste unus? An Christus? At in illo reconditi
sunt omnes thesauri sapientię et scientię Col. 2. [Col. 2. 3]. At ille
factus est nobis sapientia a deo, iustitia et sanctificatio et redemptio
[1. Cor. 1. 30]. Si alius? nos alium deum nescimus preter hunc unum,
quę tamen multi non recipiunt, non sine salutis dispendio. Si homo
aliquis? iubeo vos securos esse; nam ut paulo ante per contentionem
multis vobiscum egimus, ne in hunc errorem incideritis, quo opinaremini
vobis omnino cedendum esse, ita nunc quoque animati sumus,
ut minime tutum existimemus in verba iurare magistri quantumvis
docti. Maledictus enim homo qui confidit in homine, et qui ponit
carnem brachium suum [Jer. 17. 5].
55. Si consilia fuerint saniora, sequenda nimirum sunt: quanquam
non pendemus ab hominum consiliis, sed a mente voluntateque
dei, cuius voluntatem si scientes neglexerimus, vapulabimus multis
Luc. 12. [Luc. 12. 47].
56. Concilia dixistis pro consilia, nec velim id carptum esse
calumnię adscribatis. Totus enim sermo vester adeo barbarus est et
alienus ab omni orthographia, ut nisi de industria quędam dissimulari
iussissemus, ludibrio fuissetis maximo omnibus vel mediocriter doctis.
Hinc factum est, ut dubitem lapsune an ignorantia concilia scripseritis

--316--

pro consiliis. Totam enim istam pericopam si diligentius expenderitis,
invenietis non sine solęcismo esse.
57. Sine animę iactura nemo Christum negligit. Nam qui non
est cum Christo, contra eum est, et qui non colligit cum eo, spargit
[Luc. 11. 23], quemadmodum iam ad fastidium usque audivisse opinor.
Pertinax autem tractus non fit aliorsum, sed ad Christum. Hi enim
aliorsum trahunt, qui a Christo ad creaturam avocant. Porro quibus
talentum creditum est, ociosis stertere non licet, sed assidua negociatione
fatigari, ut veniente domino rationemque exigente audire mereantur:
Euge servi boni et fideles etc. Opportune importuneque sunt
ad cęnam compellendi Luc. 14. [Luc. 14. 23]. Sed quoniam in hunc
locum incidimus cui vim quidam faciunt, dicentes: En Christum dicentem:
Compelle intrare; igitur vi imperioque premendi sunt immorigeri,
volumus eum pro virili excutere, ne eo perpetuo abutantur.
Primum itaque videmus servum, qui ad cęnam compellebat solum esse
missum. Qui autem fieri potuisset, ut unus numerosam multitudinem
cogeret, si id vi imperioseque tentandum erat, ut istis placet? Deinde,
nemo violentia nititur aliquem ad cęnam vel mensam impellere; hoc
enim nimis inciviliter fieret. Quamvis quidam eo usque importunitatis
in vocando procedunt, ut penulam etiam rumpant imprudentes tamen,
unde proverbium apud Germanos etiam tritissimum natum est
"scindere penulam". Adhuc tamen omnia intra amiciciam fiunt, non
ex imperio, eo saltem quo isti cristam erigunt, tametsi amicicia ius
quoque suum habet imperandi. Hinc patere puto, quod in prędicta
parabola Luc. 14. [Luc. 14. 23]: "compelle intrare" non aliud signat,
quam si dicas: Vehementer eos urge, ut ad cęnam veniant. Non
enim verisimile est, eum qui negavit regnum suum esse de hoc mundo,
hic sui oblitum imperasse, ut increduli ad se cum imperio cogerentur
aut satellitum vi, sed invitantium indefatigato odio: quemadmodum
Lucae ultimo [Luc. 24. 13] hi duo discipuli, quibus se Emaum euntibus
sociavit, eum coëgerunt, amico nimirum vocandi more, non vi
quali eum traxerant Iudęi ad tribunal. Nunc ad viam redimus:

--317--

pertinaciter ad lucem trahendi sunt ii qui in tenebris errant ac ad
cęnam compellendi verbis non verberibus. Sic enim divus quoque
Paulus sentit 2. Timoth. 4. [2. Tim. 4. 2f.]: Prędica verbum, insta
opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni longanimitate
et doctrina. Erit enim tempus, cum ii, quibus aures pruriunt, sanam
doctrinam non ferent, sed secundum desideria sua accumulabunt sibi
doctores, qui auditum a veritate avertent, ad fabulas autem convertentur.
Audistis quibuscum sit opportune importuneque agendum?
Nec est quod possitis obiicere, nostra tempestate non opus esse importunitate,
cum videatis omne in pręcipiti vitium stare omniaque esse
ad summam impietatem inclinata. Summam enim impietatem puto,
cum a deo ad creaturam convertimur, cum humana pro divinis recipimus,
divinis, neglectis aut etiam contemptis adeoque neminem adhuc
vidi qui pro dignitate flagitia taxaverit. Sint licet aures adeo tenerę,
ut mordax verum ferre diffidant, imo resiliant et vociferentur, non
tamen ob id perpetuo illis indulgendum est. Et sunt contradicentes
euangelicę veritati fortiter sana doctrina revincendi Tit. 1. [Tit. 1. 9].
58. Pie errantibus donandum nonnihil putatis, id quod ipse sentio,
modo error sit pius. Piisimus error est putare non licere carnes
diebus quadragesimalibus edere; impiissimus error est populo
Christiano non indicare quę a deo sibi donata sint. Ad hoc enim
recepimus spiritum qui ex deo est, non spiritum huius mundi
1. Corinth. 2. [1. Cor. 2. 12]. Nam hoc pacto gratia dei abiiceretur
aut infirmaretur Galat. 2. [Gal. 2. 16]. Impiissimus rursum error est
dicere: Si summus pontifex animas simul omnes ad inferos detraheret,
non tamen posse deponi vel corrigi, ad quem et consimiles nemo
connivere simul potest et pius esse. De quibus autem hic vobis est
sermo, puta erroribus ceremoniarum, audite quid Paulus dicat
Rom. 14. [Röm. 14. 1]: Imbecillem in fide adsumite. Hoc est pie:
eum accipite, tractate, docete, non ambagibus opinionum circumducite.
Habetis hic clare quod eos qui infirmi sunt, ii qui firmiores sunt, non
debent mittere infirmos esse, sed pia illos fidei doctrina accipere.
Quorum autem id esse putatis? robustiorum nimirum ac doctiorum,
quales vos proculdubio vulgo estimamini. Vestrum itaque fuerit in
hunc modum formare sermonem: O fortunati, quibus tanta bona ultro
offeruntur! fuimus aliquando tenebrę, nunc autem datur, ut fieri lux
possimus deum benignitate [cf. Eph. 5. 8]. Existimatis hactenus nos
esse doctos; verum id si quid fuit, mancum fuit et languidum: hoc
enim quod adulterinum erat, metu malorum non fuimus ausi prodere.
Nunc cum se veritas undique aperit, ubique occurrit, cavete negligatis,

--318--

sed eam unamini consensu amplectimini, ne dum alii cunctantur, alii
obsistunt, alii perdunt, rursum elabatur et fiant posteriora prioribus
deteriora: nunquam non dedit multum damni neglecta dei admonitio;
aut consimilem. Nunc cum ita mordicus ceremonias tenetis ac defenditis,
quid aliud quam veritatem moramini? verbo absit invidia.
Ipsi enim ceremoniarum vim vestris verbis extenuatis et tamen defenditis
usque ad nescio quod tempus, quę sine omni discrimine
possent sana solum doctrina antiquari; id quod nihilo secius fiet
vobis etiam contranitentibus. Quamobrem suadeo, ut quemadmodum
aiunt Iulium Cesarem, cum se iam videret mortem effugere non
posse, dedisse operam, ut collectis vestium laciniis honeste caderet:
ita cum videtis ceremonias labi, propediemque totas esse casuras,
laboretis, ut quam commodissime cadant, hoc est, ne tam pervicaciter
retineantur, sed confestim consultetur, quonam pacto in umbrarum
locum lux quam ocissime inducatur, quo fiet, ut miseri mortales non
modo amissis ceremoniis nihil tristentur, sed vehementer etiam gaudeant
se lucem diu negatam invenisse. Summa: Vinum recens, si in
utres veteres infundatis, rumpentur utres, sed et inconsuta Christi
vestis panni rudis emblema ferre nequit Mat. 9. [Matth. 9. 17].
59. Communem errorem ius facere, nescio an ullis permittam
incredulis, nedum Christianis. Christus enim errantes homines
ferre non potuit Mat. 9. [Matth. 9. 36]. Et Petrus gratulatur nobis,
quod paulo ante fuerimus ut oves errantes, nunc autem conversi simus
ad pastorem et episcopum animarum nostrarum 1. Petri 2. [1. Petr.
2. 25]. Et vos audetis errori iterum patrocinari, vestris etiam canonibus
reclamantibus? di. 83: Error, cui non resistitur, adprobatur, et veritas,
cum minime defensatur, opprimitur [Corpus iur. can. c. 3 Dist.
LXXXIII]. Videte quo vos cęca ducat malignitas, huc nempe, ut
vestri vestrarumque doctrinarum obliti amplectamini frivola quędam
nulli cordato ferenda. Sed nolo hic stilum in vos vibrare quantum
digni essetis. Satis superque enim cuivis patere puto, quam languide
ne dicam iniquiter partes vestras et consilia tutemini.

--319--

60. Quę vero sunt ista nova dogmata? num euangelium? at hoc
natum est annos iam 1522. Num doctrina apostolica? at illa paulo
minor natu est euangelio. Num patriarcharum et prophetarum? at
illa Sibillis etiam maior est. Quapropter obsecro, ut suo quęque
nomine adpelletis, quo ea cavere possimus quę tam sunt perniciosa;
id autem hoc pacto tandem facturi sumus: Explorabimus omnia ad
lapidem euangelicum et ad ignem Pauli. Ac ubi euangelio conformia
deprehenderimus, servabimus; ubi difformia, foras mittemus; quiritentur
licet ii quibus rei quiddam decedit; non audiemus hos stentores,
ac Sirenes obturata aure pręteribimus. Deo etenim obedire oportet
magis quam hominibus [Act. 5. 29]. Sed quid ago, quasi non pateat
quę vos nova censeatis esse dogmata?
61. Ut placet id verbi: Regere ecclesiam dei, quod actorum 20.
unde huc translatum est, pro pascere interpres posuit non sine
sententię iniuria. Sic enim loquitur Ephesiorum episcopis Paulus
[Act. 20. 28]: Cavete igitur et vobis ipsis et toti gregi, in quo spiritus
sanctus vos posuit speculatores, ut pascatis ecclesiam dei quam
proprio sanguine acquisivit. Ecce gregem, ecce speculatores, ecce
concionem pascendam non regendam, ecce concionem non hominis
sed dei, quod eam proprio sanguine invenerit. Quid tam arrogans
verbum usurpastis? Pastores pascunt, non regunt.
62. Quandoquidem autem sanguine Christi parta est ecclesia
deo, - Empti enim sumus precioso sanguine agni incontaminati,
Christi scilicet, 1. Pet. 1. [1. Petr. 1. 19] - quid est quod quidam
nos contemnunt qui de grege Christi sumus? ac non modo non
Christianorum, sed ne hominum quidem loco habent, non contenti
si benignitate nostra liceat sibi ociosis curare cuticulam, ni prorsus
ad servitutem adigant, quod non mediocriter Pauli doctrinę adversatur
dicentis: Precio empti estis, nolite servi fieri hominum 1. Cor. 7.
[1. Cor. 7. 23]. Quid inquam in causa est, ut hę indulgentię nunquam
promulgentur, nempe quod precioso Christi sanguine simus empti,
sed fictis pollicitationibus omnia impleantur ad emungendam pecuniam:
cum hac una ratione ad gratiarum actionem amoremque dei potentissime
accendi poterimus? Iactamus quidem Christi sanguinem,
quod pro nobis fusus sit, sed si quis eo fretus firmiter crediderit sibi
perpetuo eius gratia deum ignoturum, hunc mox hęreticum pronunciamus.

--320--

Constanter, o viri, perseverate in isto verbo, quod vobis sive
de industria sive casu excidit: est enim salutis verbum, Christum
scilicet ecclesiam sanguine suo parasse. Quicunque igitur id firmiter
crediderit ex ecclesia Christi est ea, quam suo sanguine paravit; nam
fides sola salutis causa est. Qui enim crediderit, mortem non videbit
in eternum [Joh. 8. 51]. Studete intra eam ecclesiam numerari quę
Christi sanguine respersa est, ut odio habeatis ecclesiam malignantium.
Quid vobis cum ea ecclesia, quę carni innititur et sanguini?
63. Si nihil immutandum est, nihil novandum, cur synaxis, olim
sub utraque specie fieri consueta secundum Christi institutionem ac
usum apostolorum, mutata est? vel potius mutilata? cur episcopi
munus in principis commutatum est? cur matrimonium vetitum? aliaque
sexcenta novata sunt? reclamantibus Christo, apostolis communique
iudicio? An potentiores estis deo, ut id vetare ausi sitis, quod
integrum Christus reliquit? aut sapientiores, ut id, quod deus per
incogitantiam neglexerit, absolvatis? aut tam stupidi, ut persuasuros
vos autumetis liberis in Christo conscientiis, ut quod per legem divinam
licere sciunt, licere non putent? etiamsi ad ravim usque clametis.
64. Quamvis verba vestra paulo post temperetis in hunc modum:
Donec illi quorum interest de ecclesię negocio conveniant etc. Quod
tum eventurum puto, cum aut Ararim Parthus bibet aut Germania
Tygrim. Persuasum enim vobis esse cupio, quod hac nostra tempestate
nihil minus sęvituri sint contra mundioris Christianismi adsertores,
quam olim Iudęi in Christum ipsum sęvierint. Qui enim
fieri posse putatis, ut hi quorum laquearia nitent auro, mulę gemmis,
satellites serico, ipsi his omnibus modum ullum aut correctionem
recipiant? Convenirent quidem illi facile, si liceret eis omnia ex
sententia statuere sua, non scripturę; id quod mundus minime recepturus
esset, qui iam ubique euangelium adprobe doctus est (dicerem
ferme magis doctum esse quam summos istos sacerdotes) neque ulla
ratione ab ipso avelli potest: ac dum quiddam pronunciari videret
non examussim euangelio respondens, nihil aliud quam ludibrio
haberet eos qui supra Moseos cathedram sedent et onera gravia
super humeros hominum ponunt, ipsi autem digitulo summo contingere
ea nolunt [Matth. 23. 2-4]. Hęc inquam, causa est, cur non sperem
unquam futurum, ut concilia cogantur scripturę paritura, ni principum
unanimis consensus id efficiat; quem tamen impedire quidam catuli ex

--321--

nostris mirum quam belle norunt, dum pręstigiis munerum, honorum,
sacerdotiorum oculos eorum fascinant et spebus ludunt inanibus.
Frustra igitur ab illis temperatam sperabimus sententiam.
65. Scripturam non modo ii, quorum interesse dicitis, conferre
possunt; sed et ii, qui deo eiusque ori fidunt, qui eius desiderio
marcent. Fieri enim potest, ut, si solito more episcopi se ad scripturę
cognitionem ingerant non communi generalique omnium consensu,
omnes sint aut magna parte sacrarum literarum rudes. Quomodo
igitur de scripturę locis obscurioribus recte pronunciabunt? Quod si
maxime docti sint, nonne fieri potest, ut omnes simul hallucinentur
ac aliquis ex plębe rem recte calleat? (nec volo frivolum istuc mihi
ogganniatis: Concilia errare non possunt. Nam id nec vestri sine
restrictione adseruerunt, sed ita temperaverunt: Concilium errare non
potest in his quę sunt fidei): nonne iam scripturę vis inferretur nec
ei qui recte sentiret liceret libere recte sentire et lucis veritatisque
avidi cogerentur versari in tenebris? Quod divus quoque Paulus
cavit [1.] Cor. 14. [1. Cor. 14. 27] statuens: Quod prophetę duo vel
tres loquantur et alii diiudicent, quod si alii quam prophetis, puta
sedenti, revelatum fuerit, primus taceat. Potestis enim, inquit, sigillatim
omnes prophetare, ut omnes discant et omnes consolationem accipiant
[1. Cor. 14. 31]; quem locum satis vobis patere puto. Videtis igitur
quod cuivis, quanquam ordine quodam, prophetare licere, quo veritatem
scripturarum omnes doceantur ac omnes consolationem per dei
verbum capiant, quod solum quietem pręstare potest humano desiderio.
Volo hic obiter vobis cogitandam relinquere impudentiam cuiusdam
scioli, qui pro publica concione ausus fuit pronunciare, quod plębeiis
non liceret nosse euangelium nec legere; sed solis iis quibus id
muneris mandatum esset, sacerdotibus nimirum et magistris nosterculis.
Huic utinam aliquis asininas addat Apollo, quod vel non meminit
vel non scivit Christum dixisse Mat. 10. [Matth. 10. 27]: Quod vobis
dico in tenebris, dicite in luce, et quod in aurem auditis, prędicate a
tectis. Atque iterum: Prędicate euangelium omni creaturę [Marc. 16. 15].
Verum obiiciunt mox isti Gordium nodum: Si sic nullis licet de
scripturę veritate certum quid pronunciare, nascentur errores innumeri:
quivis enim pro libidine sacris abutetur literis. Rustici, an non videtis
spiritum dei sibi ubique esse similem eundemque semper? qui et
quanto quisque est humanarum inventionum indoctior, divinarum tamen
amantior, tante clarius eum docet: id quod probant apostoli et stulta

--322--

huius mundi quę deus elegit, et ut est spiritus unitatis, concordię, pacis,
non contentionis aut dissensionis, ita suggeret, ut indoctissimi quique,
modo pii sint, scripturam iuxta mentem dei quam simplicissime capiant.
Id quod propheta Ioel pręcinuit cap. 2. [Joel 2. 28]: Effundam spiritum
meum super omnem carnem (non inquit: super purpuratos tantum et
mitra ornatos) et prophetabunt filii vestri et filię vestrę etc. Et in
actis idem aperte manifestatum est cap. 10. [Act. 10. 44], quod adhuc
loquente Petro spiritus sanctus in rudem Cornelii familiam inque
ipsum Cornelium cecidit; quo viso sensit Petrus spiritum sanctum
non se adstrinxisse, ut vel Iudęorum solum esset vel apostolorum
- non enim personarum receptor est -, iussitque eos mox aqua
tingere [Act. 10. 48]. Cumque alii apostoli facti rationem exigerent,
ut qui non nihil adhuc Iudaici supercilii haberent putarentque non
vulgo dissipandum quod cum se actum esset, respondit post multa:
Si ergo eandem gratiam dedit illis deus sicut et nobis qui credidimus
in dominum nostrum Iesum Christum, ego quis eram, qui possem
prohibere deum [Act. 11. 17]? Haud dissimiliter faciunt hac tempestate
quidam, qui mox ut pius ac eruditus quis quid ex scriptura mundius
clariusque deprompserit, in hęc prorumpunt: Quis tibi hanc autoritatem
dedit, ut id doceres? hoc patrum tantum est: quasi imperio
suo iam terrere deum quoque possint, ne quenquam animare ausit ad
recte docendum. Summa: Ea discordia, quę hodie viget, non aliunde
provenire mihi videtur, quam hinc, quod non totos nos permittimus
eius spiritui, qui capillos capitis nostri certo numero distinxit, apud
quem pluris sumus quam volucres coeli [cf. Matth. 10. 30f.]. Sed ad
nostra conversi placita putamus nos a scriptura non claritatem accipere,
sed illam a nobis, et divinę sapientię fontem ita nostro imperio
coërcitum, ut neminem nisi per nos docere possit, cum tamen securos
iubeat esse suos, quod ad scientiam orationisque fucum adtinet; in
ipso enim articulo adfuturum spiritum, qui omnia suggeret, quęcunque
Christus nobis dixit. Cuius cum doctrina quidam male feriati fratres,
patres non contenti fuissent nec fisi, ausi fuerunt meliora tradere
tentare, id quod infoeliciter nimis cessit; pro Christi enim doctrina
coli cępit Aristotelis, pro apostolicis viris creverunt apostatici, pro
frugalibus avari, pro piis superstitiosi, pro simplicibus vafri et hypocritę,
donec tandem eo ventum sit, ut nec ius nec fas, nec coelestia
nec divina hos hędos a sinistra ad dexteram pertrahere possint;
doctrinam enim spiritus non solam imbiberunt, qua si unquam recte
fuissent imbuti, nunquam huc loci ventum esset, ut coelestem doctrinam
nulli fortius ignorarent, quam qui eam suo iudicio subiiciunt etiam

--323--

sibique unis ius esse interpretandi contendunt. Itaque ut tandem
finiam, non unius esse videtis aut alterius de scripturę locis pronunciare,
sed omnium qui Christo credunt; non enim ad mensuram
dat deus spiritum, sed is, quem misit deus, verba dei loquitur Ioan. 3.
[Joh. 3. 34].
66. Preces fundere iubetis, quibus iusta satisfactione placetur
deus; perinde ac preces precium quoddam sint, quo debita peccatis
nostris supplicia expientur, non quibus misericordiam dei imploremus,
ne nobiscum intret in iudicium, sed secundum magnam misericordiam
suam misereatur nostri. Nam quod ad precium pro abolendis suppliciis
adtinet, non vos ignorare puto, quod Christus hostia pro nobis
factus est, ut multitudinis exhauriat peccata Hebr. 9. et 2. Cor. 5.
[Hebr. 9. 12 et 2. Cor. 5. 21]: Eum, qui non noverat peccatum, pro
nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iusticia dei in ipso. Sed infirmius
sit Pauli testimonium, nisi Christus idem apertissime dicat
Luc. 22. [Luc. 22. 19]: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur;
et paulo post [Luc. 22. 20]: Hic est calix novum testamentum in meo
sanguine, qui pro vobis effunditur. Unde nescio an impietatis excusari
possint, qui suis precibus aut operibus divenditis etiam tribuunt quod
solis Christi est; quem coelestis pater pro nobis satisfacere voluit,
ut hac liberalitate ad se traheret eos, qui nullis legis et ceremoniarum
operibus accedere possent, quod iterum Paulus Eph. 1 cap.
[Eph. 1. 7ff.] luce clarius ostendit: In quo (inquiens in Christo scilicet)
habemus redemptionem per sanguinem eius. Ea est remissio peccatorum
secundum divitias gratię eius, quam abundanter effudit in nos
in omni tum sapientia tum sensu, dum notum fecit nobis arcanum suę
voluntatis iuxta beneplacitum suum, et cetera. Sed hae precum nundinę
vehementer faciunt πρὸς τὰ ἄλφιτα: hinc fit, ut veluti mercem
exponamus nos, qui hactenus huiuscemodi hypocrisi gerrisque Persicis
loculos ditavimus, ut omnia iam promptuaria plena sint, oves crassę,
macerię nulla immineat ruina, cunctaque fortunate incedant, si solum
is mutus esset, qui aliquando dicturus est: Stulti, hac nocte repetentur
a vobis animę vestrę, et ea quę parastis cuius erunt [cf. Luc. 12. 20]?
Κεφάλαιον, βαττολογία est, si in multitudine orationis quis Ethnicorum
more deum se speret propiciaturum Mat. 6. [Matth. 6. 7]. Debemus
nihilominus sine intermissione orare, viduę importunitatem imitati [cf.

--324--

Luc. 18. 1ff.], sed orationes non indicare, hoc est venum expositis
precium inscribere, hoc modo: tantum valent vel tantum, id quod
verbum satisfactionis a vobis additum innuere videtur, sed totos divinę
bonitati permittere.
67. Utinam eodem adfectu erga nos essetis quo iste quem consiliis
vestris autorem fecistis. Non ignorare vos arbitror quorsum actio
nuper apud senatum Tigurinum habita ceciderit, huc nempe ut
Christiane sit insimulationi vestrę occursum, quod cuidam legatorum
ita doluit, ut ęgritudinem animi non alia ratione consolari potuerit,
quam si hac tam festiva paręnesi ad capitulum missa iterum rubore
perfunderet, dum scilicet speravit futurum, ut magna pars oculos in
me torquerent, ut cui fabula ista narraretur. Hic adfectus paternus,
vereor, vos movit, ut pientissimum pręsulem ad id consilii traheretis;
nam alia ratione haud factum esse constat, quod summarium totius
paręnesis cum superiore actione idem pulvis esse videatur. Paternus
adfectus paterne admonet, domum vocat, peculiariter monet, satisfacientem
filium benigne audit, non clam nocte concionem convocat,
non apud sacerdotum senatorumque ordinem traducit, sed peccantem
semel atque iterum dehortatur iuxta Christi doctrinam Mat. 18.
[Matth. 18. 15ff.] ac in finem contumacem vix tandem cum moerore
abiicit. Quod vobis tunc licebit, cum errasse in aliquo Christi dogmate,
sacrarum literarum instrumentis, conviceritis; nam alia ratione
vincere non poteritis, ni forte ad vim converti placeat. Tum vobis
tam obnoxius ero quam ovicula lupo: misit enim suos Christus haud
aliter quam si quis oves in medium luporum emittat [cf. Matth. 10. 16].
At occidere potestis, fateor, potest hoc et latro; in carcere tenere,
potest febris idem sed in lecto; torquere suppliciis variis, possunt hoc
pestis et tormines aliique morbi. Quamobrem dico edico vobis, ut si
euangelicam doctrinam non recte nos docuisse velitis adserere, id non
minis, non blandiciis, non insidiis, non cuniculis tentetis, sed sacrarum
literarum aperto Marte publicoque congressu, quo scripturam sequamini
ducem ac magistram, non humana commenta. Nam alioqui nihilo
plus effeceritis, quam Xerxes dum mare vibices ac pedicas, ut putabat,
ferre coëgit.

--325--

68. Ut in unitate sanctę matris ecclesię maneamus. Te rogamus:
Audi nos. Ut in superiorum hoc est magistratuum piorum obedientia
maneamus. Te rogamus: Audi nos. Ut pseudepiscopos tantam humilitatem
doceas, qua se nec pręsides nec superiores sed iuxta Petri
verbum 1. Pet. 5. [1. Petr. 5.1] συμπρεσβυτέρους reputent. Te rogamus.
Ut tua eos luce illumines, qua nosse queant veram ecclesiam sponsam
tuam. Te rogamus: Audi nos. Ut fontem eis aquę vivę adperias. Te
rogamus: Audi nos. A cisternis autem contritis quas effoderunt, quę
aquam vivam non habent [cf. Jerem. 2. 13], libera nos domine. Ab
oneribus importabilibus, quę in humeros hominum imponunt [cf.
Luc. 11. 46, Matth. 23. 4], libera nos domine. Ferre eos iube ac facere
quę docent; si alia ratione non possunt induci, ut iugum tuum suave
et onus leve sinant esse [cf. Matth. 11. 30], coge eos, domine.
69. Sic enim fiet, ut ecclesia tua pace tranquillitateque altissima
fruatur. Vides enim, piissime Iesu, aures eorum septas esse nequissimis
susurronibus, sycophantis, lucrionibus, prę quorum strepitu vocem
tuam etiamsi audiant, agnoscere tamen non possunt nec ei morem
gerere, istis obstantibus et eorum ingenuitati imponentibus. Ubi enim
per universam diocesim Constantiensem tam unanimi consensu
recepta est doctrina tua quam Tiguri? Anne in alio Helvetiorum
pago (ut proh dolor sunt hęc nostra tempora) maiorem pacem videre
licet? Adhuc tamen ausi sunt specie conciliandę pacis illic ubi nulla
erat dissensio omnem movere lapidem quo in bonum semen %;ci%;cania
sererent. Ipse enim nosti, quam nihil opus fuisset tam splendida
nuper trium doctorum legatione, quam tamen tracto ad hoc Hugone,
non usque adeo male de doctrina tua sentiente, subornare ausi sunt,
tametsi ne iotam quidem contra legem tuam nos docuisse adserere
potuerint. Et nunc quonam animo ad nos scripserint non ignoras.
Quod autem ad nos adtinet, nihil opus est te vocare testem quonam
animo quęque faciam. Ipse enim nosti, quam longissime a teneris
abfuerim ab omni dissensione et tumultu, nec tamen destiteris nos ad
id muneris invitum ac reclamantem trahere. Quamobrem te nunc
merito adpello, ut bonum opus quod cępisti perficias usque in diem
domini, et si unquam quicquam minus dextere atque oportet ędificavero
deiicias; si fundamentum aliud preter te iecero demoliaris, quo grex tuus
spiritu tuo ductus et imbutus eo cognitionis veniat, ut sciat sibi nihil
defuturum, si te pastore et episcopo ducatur et pascatur. Tu enim,

--326--

o fili dei, protector es et advocatus omnium in te sperantium. Eos
igitur si deserueris, nomen tuum fastidio erit omnibus et contemptui.
Te enim haud aliter ridebunt atque Iudęi aliquando in cruce pendentem;
dicent enim: Ecce iste cępit ędificare et non potuit consummare.
O igitur suavissima vitis, cuius vinitor pater, palmites vero nos
sumus, sationem ac ędificationem tuam ne deseras! te enim adfuturum
pollicitus es usque ad sęculi consummationem, et iussisti, ut securi
essemus, cum ad reges et pręsides duceremur; in ipso enim tempore
spiritum patrocinaturum verbaque dictaturum, quo testimonium de te
cogerentur quidam inviti etiam audire. Da igitur sermonem rectum
in os omnium, qui gloriam tuam querunt et nomen sanctificant, ut ea
loquantur coram principibus mundi huius, quę tibi sint accepta et
miseris mortalibus utilia. Ita enim fiet, ut nos, qui mutuo membra
sumus et unum corpus in te uno perpetuoque capite, coeamus in unam
sponsam tuam, quam Paulus uni tibi desponsavit non habentem
rugam neque maculam [cf. Eph. 5. 27], et deseratur ea, quę aliud non
est quam inquinationes et maculę, quod nomen dei male propter eos
audiat. Qui cum patre et spiritu sancto vivis ac regnas deus per
omnia sęcula sęculorum. Amen!
Videbor vobis, ut auguror, plus ęquo omnia exasperasse; hoc
enim hodie habent pleręque theologorum mentes cum aulicis commune,
ut nihil pium, nihil sanctum, nihil rectum, quam quod ipsi fecerint,
putent. Nam si pronunciant, ratum esse oportet: si damnant, ferre;
si calumniantur, tacere. Tum fere natura ita comparatum videmus,
ut qui maxime lęserunt, velint minime lęsisse videri. Quod si ipsi ita
estis animati, non est ut quicquam boni de vobis sperem; nihil enim
aliud quam quiritabimini, rem indignam fieri, gregarium episcopum
ausum esse episcopo suo obstrepere, nec boni consuletis hanc admonitiunculam,
qua vos ab irritando episcopo dehortatus sum, id quod
me ne tantillum quidem terrebit. Sed nec quod iam ad contumelias
conversi pipilonem, vappam aut sycophantam passim adpellatis magis
movebit quam asinum imber; iam enim cutem ita contraxi, ut hęc tela
prorsus contemnam. Ac quod ad rem adtinet, tam abest, ut vobis
cedam, ut nisi quietem et ocium tum nobis tum nostris hoc est
Christi ovibus permiseritis, longe sim vobiscum incivilius acturus,
nihil veritus vel ora vestra vel supercilia. Sacris deoque allatis (ne
id ignoretis) agere mecum oportebit scripturis, iisque minime tortis,
non hominum vanitate excogitatis, cominus non cuniculis congredi;
nam insidias ut primum sensero prodam. Satis fuerit hac vice ignotum

--327--

esse, quod pacem specie pacis turbare fuistis ausi. Si vero, quod
nolim, in pręcepto instituto, nempe nomini Zuinglii parcendo, circumstantiis
tamen omnibus prodere conando ac traducere, maneatis, ego
nominibus vestris minime parcam, sed nominatos in singulare certamen
haud aliter ac Menelaus Alexandrum provocabo, et si per contemptum
prodire neglexeritis, inertiam orbi canam; sed dii meliora.
Spero enim, quod posteaquam aculeos vestros didiceritis digne esse
retusos, non sitis bellum reparaturi, sed animum ac manus deo daturi.
Videtis enim quam infoeliciter hactenus sint cum piis euangelicisque
viris congressi ii qui humanas traditiones, somnia, et οὐδὲν ὑγιές tuentur.
Quod si desuper datum erit, ut resipiscatis, sciatis me ita vestrum
futurum, ut nemo sit amicitiam vestram vehementius ambiturus, nemo
ad propugnandum pro vobis audacius procursurus. Deus optimus
maximus faxit, ut omnia omnium gentium pectora divino ita illustrentur
iubare, ut in una fide unum fiant et eum, qui unus est, perpetuo
possideant. Amen. Valete ex Tiguro 23. die augusti. Anno 1522.
Rumpant ilia episcopi universi
qui sunt nomine, re lupi voraces,
quod iam rursus in orbe veritatis
lux euangelicę vetus refulget
atque hoc, intrepidis trilinguibusque
missis Luciferis, deo magistro.
Imo (verus enim propheta dicam)
quod horum imperium tyrannidemque,
quod claves, canones, librum Simonis,
parricidia conscientiarum,
quod ista agmina mercium sacrarum,
bullas, fulmina, δεισιδαιμονίαν,
verbum euangelicum arduis triumphis
ducit perpetuoque victa ducet.
Qui sunt nomine, re lupi voraces
rumpant ilia episcopi universi.
Conradus Grebelius in gratiam
reducis euangelii.