Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 164

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

164

<< Nr. 163 | Index | Nr. 165 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 25 XI 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 372-373




--372--

Myconio suo Zuinglius S.
Incertus animi sum, an mala, quę nobis occurrunt (si tamen mala
sunt), tibi significanda sint, homini supra modum clementię misericordięque
dedito; vereor enim, nisi pręmuniero pectus tuum ἀλεξιφαρμάκοις,
ne in tristiciam immoderatam incidas, tam es nostri studiosus.
At mea precor tu eo animo feras, quo ipse fero; fero autem nunc
ęquiter, qui tamen primum in eiulatum et luctum plus quam fęmineum
prorupi, quod scilicet affectu repentino atque improviso obruerer; at
mox me recepi, ut iam rursus mihi constem. Deo sit gratia. Ęque
itaque feras, ut tandem rem aperiam, mortem germani nostri Andreę,
optimę indolis adolescentis et spei maximę, quem heu pestis, sanguini,
ut reor, nostro et glorię invidens, ipso die Elisabeth [19. Nov.] necavit,
ad summum post annum, modo vixisset, ad te iturum, ut et tibi
et filio per eum licuisset sine sudore gręcari. At tantum abest, ut cum
deo expostulem, ut et me offeram. Hęc satis. Epistolam tuam aduc
expecto et cantiones illas multivarias Xilotecto commodatas, quas
nostri quottidie postulant.

--373--

Vale, et me iam orbum ama, ut solitus es. Pestis alioqui nihil
crudescit; nam intra mensem haud scio, an supra 4 aut 5 homines ea
interierint. Salvos opto uxorem, liberos, Xilotectum, provisorem,
omnes.
Ex Tiguro ipso die Katarinę virginis anno etc. MCCCCCXX.
Non habito domi nostrę, compulsus amicorum suasionibus potius,
quam mortis metu etc. Mox redibo. Hęc scribo, ne mireris literas
non solito more signatas. Salutat te Franciscus Zinggius.
Myconio suo, rhetori Lucernano. - Dem schuolmeister gen Lucern.