Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 230

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

230

<< Nr. 229 | Index | Nr. 231 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 26 VIII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 568-569




--568--

S.
Carissime Myconi. Si te omnis etiam Lucerna deserat, oro,
ut ne te turbet. Quo enim alio pacto id disceres, quod Christus
pręcepit [Matth. 5. 44], adimplere, nempe: orate pro persequentibus et
calumiiantibus vos? Nunquam enim non de te mentionem habemus
contubernium nostrum, non sine summo dolore, rursus non sine certis
pollicitationibus, quod te nullatenus velimus nec consilio nec fortunis
deserere. Proinde inconcussus sis: dabit deus his quoque finem.
Proderis nobis Tiguri ad varios usus. Proderis etiam tibi; nam
Ceporinus post Galli festa legere incipiet tum Hebraice tum
Gręce, quod hactenus per negociorum strepitum tibi nunquam contingere
potuit. Versaberis inter tuos Utingeros, Engelhardos,
Rhegios, festivissimos senes; inter Erasmos, Zuinglios, Megandros,
viros minime pęnitendos; inter Grebelios, Ammanos,
Binderos, candidissimos et doctissimos adulescentes. Aderit etiam
tandem immensis istis viribus suis rugiens ac iusticiam sitiens Leo,
Teucro minor, sed Aiace fortior. Aderit crebro dulcissimus ille

--569--

Eremi administrator, omnium pater, qui deum patrem colunt, cum
Francisco nostro, qui [!] dispeream, si unquam quicquam vidi lepidius
ac amicius. Hos recensui, quo demigrationem tuam soleris;
interea tamen ubique intenti erimus, ut, si quid vacet, tu instituaris.
Forti omne solum patria est; non enim habemus hic civitatem, in qua
perpetuo manere detur, sed futuram inquirimus [Hebr. 13. 14]. Mittimus
item "Archetelem" nostrum, vix tandem cum multis etiam mendis
excusum; quem, ut vides, tumultuarie scriptum boni consules. Durus
sum ac castigandi morę nimis impatiens et expoliendi. Ingenium
nostrum nulla scis parte quam inventione fęlix esse, si modo ea non
est summa infęlicitas, quę inveneris nolle vel non posse consilio iudicioque
ornare, venustare cedroque digna reddere. Cęlo tamen studuisse
dum sat putamus, capit nos mox fastidium nostri, ac quicquid hactenus
scripsimus, ita mox fastidivimus, ut respectum forte fortuna nauseam
pariat. Xilotectum, Iudocum, omnes volo salvos iubeas ex nobis.
Misissemus plures libellos; ad manum tamen non erant plures. Habe
tu unum, da eis alterum, ut ordine legant.
Ex Tiguro 26. die Augusti, qua Ursus Habius cum Regula,
Ammani sorore, nuptias celebravit MDXXII.
Huldrichus Zuinglius tuus ultra aras.
Eremi ero toto dedicationis angelicę tempore. Nunquam datur,
vel ad te vel quemquam, nisi tumultuarie scribere.
Myconio suo in Christo dilecto. -- Gen Lucern.