Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 231

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

231

<< Nr. 230 | Index | Nr. 232 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 26 VIII (1522)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 570-571




--570--

S.
Audi, Myconi, non pręterierunt 3 horę aut ad summum 4 posteaquam
ad te proximas dedi literas cum isto puero, cui ore commendaveras
quędam nobiscum loqui, ecce mittit ad me Caspar Phrigius,
noster a secretis, Caspar nepotem suum, quod Badensium proconsul,
frater suus, hoc momento dederit ad se literas, quibus indicet,
senatum Badensem suis petitionibus annuere, quibus ille petierat, ut,
si ullo fieri pacto posset, te in suum ludum instituerent; varia enim
cum illo commentatus eram de te, ubi tum ita discessum erat, ut apud
Badenses diligentissime periclitaretur, imo conaretur omnibus nervis,
ut recipereris. Iubemus igitur, ut, quam primum fieri possit, ad nos
venias auditurus, quę e re tua erunt; Caspar enim Phrigius a secretis
tecum ad Baden descendet omnia bellissime transacturus. Nec
velim huius te civitatulę pudeat: confluent undique ad te bonorum
liberi, vicinior nobis es atque hactenus fueris et, ut summatim dicam,
humilem civitatulam ipse clarissimam reddes, donec auspicatiora aliquae
contingant. Cętera, dum ipse veneris, rescies.
Vale; ex Tiguro 26. die Augusti hora post meridiem ferme 3.,
cum superiores ante 9. ante meridiem scriptę sint.
Salvi sint iterum omnes. Superiores literę nihil aliud continent,
quam tumultuariam consolationem, Nam hanc fortunam, quam nunc

--571--

scribimus, desperare cęperamus; ante dies enim 4or literas dederat
Badensibus noster a secretis, nec quicquam rescriptum erat; hoc
autem addidimus, ne quicquam cuncteris propter has literas, quas puero
iam dicto dedimus.
Huldrychus Zuinglius tuus.
Puer praedictus "Apologeticum" nostrum feret etiam secum.
Item a secretis rescripsit senatui Badensi perendie aut ad summum
post 4tum aut quintum diem se tecum adfore. Quamobrem ipse quoque
matures velim, ut biduo aut ad summum triduo proximo ad nos
venias. Gelt, du heigest mich ze schriben bracht! De Sebastiano quę
percepi, ore referam.
Myconio suo, viro deo dilecto. - Gen Lucern, dem schuolmeister.