Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 232

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

232

<< Nr. 231 | Index | Nr. 233 >> 

Absender: Hummelberg, Michael

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 26 VIII (1522)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 572-574




--572--

Salutem in Christo Ihesu. Nihil est, in quo tibi non sim
gratificaturus, atque id animo lubentissimo. Iuvenem, de quo ad
consobrinum meum Ioannem Menlishoferum honorificentissime
nuper scripsisti, Melanchthoni unice commendabo. Superioribus
mensibus de facto Tigurinorum quorundam, hoc est de carnium esu,
Philippo scripseram. Quę vero mihi responderit, a Menlishofero
habebis brevi. "Supplicationem ad reverendissimum episcopum Constantiensem
super re uxoria sacerdotum", abs te mihi dono missam,
confestim, ut adcęperam, Augustam clarissimo viro Chuonrado
Peutingero tramisi. Qui cum legisset adprobassetque, impressoribus
excudendum demandavit, quod displicere tibi non arbitror.

--573--

Iacobus Lopidis [!] Stunica, Hispanus seu potius Marranus,
homo insigniter insolens et arrogans, Erasmum Roterodamum miris
conviciis proscindit; conlegit in unum libellum, quidquid in Erasmi
libris est, quod pontificum, sacerdotum, monachorum ambitionem, avariciam,
luxuriam, hypocrisin et alia id genus vicia notat, atque impietates
et blasphemias Erasmicas adpellat. Adversus Erasmum
tria scribit volumina. Aedidit libellum nunc hoc titulo: Iacobi
Lopidi Stunicae libellus, trium illorum voluminum praecursor,
quibus Erasmicas impietates ac blasphemias redarguit. Egmundanus
Lovaniensis theologista cum alio quodam eiusdem farinae
sycophanta dignas factis suis poenas exolverint; dum enim Lutheranos
Caesareis diplomatis adiuti per Brabantiam persecuti essent,
apud Hollandos necati sunt. Ioannes Franciscus Picus pro
Dionysio Ariopagita [!] contra Lutherum scripsit. Augustam
misit librum denuo imprimendum; sed, qui exprimere voluerit, nemo
repertus est. Adversum Lutherum scripsit Christophorus Marcellus,
patricius Venetus, archiepiscopus Corcyre, sed praeter
convicia et maledicta nihil. Titulus est: "De potestate summi pontificis".
Nihil hominem agere existimo, quam purpuram, latum clavum et
rubrum galerum ambire; adeo res effert pontificias et scripturas mire
torquet. Scripsit et denuo Catarinus, stolidus Thomista.

--574--

Salutat te Menlishoferus noster. Fabricium et alios nostros,
qui in vera fide et mutua charitate persistunt, salvere cupio omnes.
Haec, utcunque sint, εὖ τίθεσο. Cursim scripsi, aliis negotiis totus
adobrutus.
Vale feliciter.
Ex musęo Menlishoferi die Martis post festum Barptolomaei.
Constantię.
"Tyrannidem" unice desyderamus. Cum expressa fuerit, ad nos
mittito rogamus.
῾Ο σὸς %ψολορ=μαροον%῾Υμελβέργιος.
Clarissimo viro domino Huldricho Zuinglio,
Tigurinorum euangelistae, piissimo domino et amico praecipuo. -
Zuo Zürich.