Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 233

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

233

<< Nr. 232 | Index | Nr. 234 >> 

Absender: Salzmann (Salandronius), Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: (Chur)
Datierung: 26 VIII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 575-577




--575--

S.P.D. Boni consulas velim, doctissime mi Zingli, quod ego
adeo importunus te tuis in negociis tam gravibus et arduis interturbo
meis ineptiis. Profecit is iuvenis a tempore, quo te primum in thermis
Paphiis viderat, non parum in literis pro sua etate. Captus ob
id et celebri de te fama audita inductus tui visendi gratia noluit abire
vacuus literarum, sperans et apud te inventurum, ut tua est, vel Christi
nostri exemplo, in parvulos benignitas, consilium et admonitionem,
quibus in intima cordis reconditis Colonie, quo ire iussu parentis
cogitur, et honestius et utilius studere posset. Pater eius pastor est
in coenobio Katz, presbyter factus xxiiij anno matrimonii soluti per
obitum uxoris suae. Et is senex tui causa thermas descenderat. Quare et
mei et filioli huius pueritiam non contemne, qua freti paucis his te molestare
voluimus, ego scribendo, is te alloquendo. Deus te suo Christo
et eius glorie fortem et strenuum invincibilemque foveat, protegat atque
retineat. Ego, quod possum, una cum multis deum maximum optimum
orabo, ne deficiat neque desit gratia sua meo in Christo charissimo fratri
Zinglio, ut videat inimicos suos scabellum pedum Christi nostri [cf.
Ps. 110. 1, Matth. 22. 44, Hebr. 1. 13]. Amen. Sine et hoc adiiciam, humanissime
mi Ulrice: senior iste Stappfer nuper Venetos petiturus

--576--

se in te ostendit esse huius animi, quo iam diu fuit. Effutivit nescio
quid de ternis liberis tibi ascriptis et insolitis nocturnis moribus. Item
quod et te pensionem non modo a sanctissimo, sed et a Gallo
comprobare vellet (si urgeretur) accepisse. Preterea dixisse inter concionandum:
Ave Maria dicere, esset dicere: Gott grutz dich Grettlin
etc. Hec inter prandendum et postea in symposio. Non credis,
quot suo impudentissimo ore alienarit alias tibi faventissimos. Obiicitur
ilico nobis, ut scis: Hii, hi sunt mores euangelicorum. Testare
igitur, cum a seriis vacas, literis unicis, ne adeo tam sepissime bellum
frustra pro tua defensione suscepisse videar; nam profecto non paucis
apud nos es cognitus, quibus profuisse est ceteros adduxisse in euangelii
amorem. Nuper victus eras et a monacho illo Gallo et tuis
Iacobitis; posteaquam lectae litere sunt, quas de hac re Martino
Seger scripsisti, muti facti osores euangelii, et ceperunt te admirari,
qui prius te execrabantur. Rogo igitur, observandissime mi preceptor,
si tam est conveniens et necesse, quam lubens ego vellem, purga te
et obmutescere facias imprudentium ora, ne tua doctrina vel apud nos

--577--

Rhetos condemnetur ex levissimo huius gloriosi militis, ne peius dicam,
aut alterius falso sparso rumore. Si vero totum puerile visum
fuerit, quod peto aut timeo, saltem animulum hunc meum gratanter
accipe et iudica, quo tibi per omnia, ut sapio, bene esse et optare
vellem, charissime in Christo mi frater, atque inepte et immodice te
amantem et observantem melius doce et apud deum commendatum
habeto.
Altera post Barptholomei anno MDXXII.
Mira, que apud nos de vobis narrantur, scripsi magistro Gregorio
et claudicanti illi bibliopolę Andręae.
Ut vides, ocyssime et noctu post poterium scripsi.
Iacobus Salandronius tuus.
Euangelicae veritatis strenuo apud Tiguros Helvetiorum
recuperatori magistro Huldericho Zinglio, domino et preceptori
suo observando. - Zürich.