Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 234

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

234

<< Nr. 233 | Index | Nr. 235 >> 

Absender: Hummelberg, Michael

Empfänger: Zwingli

Ort: Ravensburg
Datierung: 4 IX (1522)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 578-579




--578--

ISXS
Salutem. "Archetelem" tuum obviis ulnis excoepi, vir candidissime.
Nemo mihi gratior fuit hospes elegantissimo "Archetele" tuo.
Quod Caiapham istum ficticium ἐπίσκοπον adeo dignis tractat modis,
adeo apte suis depingit coloribus, est, quod valde placuit. Nae, sic
acri aceto perfundendi sunt, qui suas sordes ipsi non detergunt. Et
qui nimium sibi ipsis placent, recte interdum audiunt, quibus displicent,
ut vel hoc modo, si fieri possit, ad meliorem deducantur frugem. Si
nunc sapit, desinet sibilare vipera, desinet coaxare rana, desinet insanire
mataeologus. Porro "Archeteles" iam meus statim, ut a me
fuit salutatus et exosculatus, abiit Vuittenbergam profecturus, ubi
meis tuisque verbis adulescentem illum tuum Melanchthoni et
Blaurero diligentissime commendabit. Alter vero, qui fuit Pauli
Hyrusii, "Archeteles" heri alii adherens comiti Augustam Suevorum

--579--

concessit, clarissimos viros Conradum Peutingerum et
Adelmannos fratres salutaturus, et summum illud Tigurinorum
erga reflorescentem divino munere Christianismum studium decantaturus.
Erasmum Fabricium et alios tuos insignes pietate viros
plurimum salvere iubeo.
Vale in Christo Ihesu.
E musęo nostro Ravenspurgi pridie Nonas Septembris.
Tuus quidquid est Michael Humelbergius.
Quod expediat in missa euangelium et epistolam vernacula lingua
legere, ferunt Oecolampadium scripsisse.
Domino Huldricho Zuinglio, piissimo Tigurinorum euangelistae,
domino et patrono suo colendissimo. Tiguri. - Zuo Zurich.