Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 235

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

235

<< Nr. 234 | Index | Nr. 236 >> 

Absender: Erasmus von Rotterdam

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 5 [?] IX 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 580-581




--580--

S. Habeo summam gratiam pro tuo tueque civitatis in me affectu.
Ego mundi civis esse cupio, communis omnium, vel peregrinus magis.
Utinam contingat asscribi civitati coelesti. Nam eo tendo tot morbis
subinde repetentibus, nec video [!], quur, quod offers, expetam. Certum
habeo, cesarem esse amico in me animo; ordo cardinalicius totus mihi
favet, nec est ullum periculum, nisi a quibusdam furiosis Iacobitis.
Nec ista civitas posset istos compescere, quo minus blaterent in me

--581--

et libros meos, que velint. Vadianus non minus placet conspectus
quam ante lectus. Nihil eo candidius. Accepi hominem frigido colloquio;
id enim postulabat valetudo, que fugitat convivia. Brevi videbimus,
quorsum inclinet res Christiana. Habemus pontificem theologum.
Ego, quantum hoc seculum patitur, quoad vixero, non deero
negotio Christi. Tu pugna, mi Zuingli, non modo fortiter, verum
etiam prudenter; dabit Christus, ut pugnes et feliciter.
Bene vale.
Basileę 5. Nonas Septembres anno 1522.
Erasmus vere tuus.
Vigilantissimo pastori Huldrycho Zuinglio. Thuregii.