Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 236

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

236

<< Nr. 235 | Index | Nr. 237 >> 

Absender: Erasmus von Rotterdam

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 8 IX 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 582




--582--

S. Eruditissime Zuingli. Legi paginas aliquot "Apologetici" tui.
Obsecro te per euangelii gloriam, cui scio te unice favere, et omnes,
quotquot Christi nomine censemur, favere debemus, ut, si quid ędes
posthac, rem seriam agas serio et memineris euangelice tum modestię
tum prudentię. Consule doctos amicos, antequam aliquid edas in vulgus.
Vereor, ne ista apologia conciliet tibi magnum periculum et
euangelio officiat; etiam in his paucis, que legi, multa sunt, de quibus
volebam te admonitum. Non dubito, quin tua prudentia sit hec boni
consultura. Scripsi enim animo tui studiosissimo, ad multam noctem.
Bene vale.
Natali virginis matris anno 1522.
Erasmus tuus.
Integerrimo domino Ulricho Zuinglio, pastori Turicensi.