Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 229

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

229

<< Nr. 228 | Index | Nr. 230 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 23 VIII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 565-567




--565--

S.
Quod rarius ad te scribimus, carissime Myconi, satisfactione non
putamus egere, cum ipse iam omnibus epistolis id agnoscas, tametsi
non putem, ad unguem te omnia agnoscere. Tam crebri sunt pulsus,
tam vehementes ictus, qui domum dei deiicere tentant, ut non iniuste
quis aliquando crediderit nec ventos esse, nec imbres, sed grandines et
fulmina; ac ni aperte viderem dominum custodire civitatem, iam dudum
clavum abiecissem [cf. Ps. 127. 1]. Verum qum eum videam rudentes
firmare, antennam dirigere, velum tendere et, quid multa? ventis imperare,
iners nec hominis nomine dignus fuero, si stationem deserens
nihilominus ignominiose perirem. Totum itaque me illius benignitati
permittam: regat, vehat, festinet, maneat, acceleret, moretur, mergat
nihil prorsus indignabimur. Eius enim vasculum sumus; nobis uti
potest et ad honorem et ad ignominiam. Quamvis crebro ab illo
petam, ut carnem nostram, quam semper sequi piget quęque instar

--566--

morosę mulieris responsitat et factorum omnium rationem postulat, in
ordinem cogat vetetque reclamando retinere. Quod item tum tandem
faciet, cum vel exercuerit nos ad satietatem, vel cum viderit id nobis
conducturum esse. Quamobrem te, o carissime Myconi, oro, ut ei
te totum permittas! Quod equidem non ignoro te iam dudum fecisse,
sed etiamnum dico, ut, si, quod paulo post consulam, minus successerit,
non te turbet: illud autem hoc est, ut senatum adeas ac illic
orationem habeas, Christo et te dignam, hoc est talem, quę illos
compungere possit, non concitare, quęque nullos perstringat, non solum
nomine, sed nec ulla suspitione, Luteranum te esse neget, sed
Christianum esse adserat, fidem docendi testetur, non tam quod
Helvetius sis et Lucernanus, sed quod nunquam nusquam non
docendo fidelissimus repertus sis: id quod amor in te discipulorum
tuorum testetur, qui etiamnum sponte sua adsint senatum oraturi, ne
se iam initiatos deseri patiantur. Atque puerorum hic manum habebis,
quam fieri potest, maximam, e quibus intrepide verbum faciat civis
elegans, doctus, cordatus, breve tamen, quale tuum quoque erit: verbum,
orationem inquam, habeat, qua et quantum urbi aliquando profuturi
sint, modo te ducem habeant, testetur et, quantum desidię daturi sint,
si te se privent. Et si, inquam, omnia ista nihil poterint [!], iam disces,
quantum patientia possis, nempe quod te, ubique repulsam, non tamen
abiicies, sed ad Zuinglium tuum, veluti proprium larem, Tigurum
migrabis, fautores habiturus optimos quosque. Nemo enim est, qui
non indigne ferat, quicquid tibi indigne fit. Nolo tamen ipse idem
facias, puta quod indigne feras, si quid immerito, imo bene merito
irrogetur mali. Lucerna non est nisi summo periculo cogente deserenda.
Fer interim ac, si id nescis, disce ferendo. Scio tamen
te scire, ac, nisi me fallit opinio, ferendo docebis alios aliquando tuo
etiam exemplo. Adde, quod Xilotectus deserendus non est. Iodoco
vero perierit dimidium solatii (cui cum salutem dixeris, id
quoque addas, episcopum Badensem profectionem facere ad aquas,

--567--

qui, ut primum redierit, convenietur); qui tamen omnes aliquando
Christi iugum suave esse [Matth. 11. 30] simul docebunt, cum dabitur
occasio. Sed iam receptui cano nesciens ferme, quid scripserim. Absolvetur
nobis die Martis aut Lunę libellus, tumultuarie quidem
scriptus atque ob id tibi gratissimus, quem, ut primum licebit, ad te
transmittam etc.
Vale cum coniuge, liberis, tuis omnibus.
Ex Tiguro etc. XXIII. die Augusti MDXXII.
Huldrichus Zuinglius.
Osualdo Myconio, amico sibi in Christo carissimo. - Gen
Luzern im Schwytzerlandt.