Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 228

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

228

<< Nr. 227 | Index | Nr. 229 >> 

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 21 VIII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 563-564




--563--

S. Tantum potest invidia, ut homines ferme reddat insanos, ut
loquantur nulla omnino ratione personarum habita. Effutivit exprobrandi
quasi more apud legatos Tigurinos hic praefectus durae
cervicis, duri lapidis inquam: ecce remittimus vobis ludimagistrum
vestrum (privavimus enim officio); videte ergo, ut quam optime habeat;
certum est enim ad vos rediturum. Ex legato Berger haec scribimus.
Hic autem respondit: tantum veniat! Efficiemus enim, ne dormiendum
sit ei sub dio. Caeterum omnes consulunt, ut adeam senatum;
non enim sese dubitare, quin gratiam inveniam. Mihi vero nihil
minus est cordi. Rogare non possum, multo minus petere, ut priorem
noxam remittant (sic enim suadent), quam nescio. Nil feci, nil exprobrarunt,
nisi quod sim Lutheranus. Quid facerem ergo, aut
quam veniam peterem? Te consulo, quid faciendum putes. Si adnuis
sententiae meae, multa milia non illinc me abstrahent. Sunt alia

--564--

quaedam, et ea profecto magna, quae faciunt, ut alibi essem lubentius;
quocirca fac, consilio me adiuves! Hoc, quod nunc factum est, si
manerem, propediem rediret. Non enim possum cessare ab euangelicis
moribus docendis; quod statim ut fiet, clamitabunt iterum Lutheranum
esse, et erunt posteriora prioribus longe peiora [cf. Matth.
12. 45]. Fac per hunc aliquid respondeas, si per ocium licebit; non
credis enim, quam omnis nunc mora, dum expecto aliquid abs te
tempore tam adverso, longa mihi sit.
Vale in Christo felicissime.
Id mei omnes optant.
Lucernae XXI. Augusti anno M.D.XXII.
Myconius tuus.
Olim persuaseram mihi ob te et Tigurinos huic homini odiosum
me esse; nunc certius scio, postquam effutivit, quae diximus.
Domino Huldricho Zinglio, parrocho Tigurino,
Christianissimo amico suo.