Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 446

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

446

<< Nr. 445 | Index | Nr. 447 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 29 I (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 515-516




--515--

Gratiam et pacem.
Agit apud nos pia quaedam mulier, Barbara ex Salgans, quae
ex primo isthic coenobio nupsit pridem Martino Hag, homini tibi
quam nobis notiori, quanquam tandem, non sine ecclesiae nostrae incommodo,
nobis plusquam satis inotuerit. Is nuper diem suum obiit,
filiolo et aere alieno huic relicto. Haec ipsa, inocentia inocentior et
ove minus sibi potens prospicere, debet nobis tanto esse commendatior,
quanto ipsam agnoscimus Christo magis deditam, suique curam ipsi
commisisse. Est autem domino deditissima et se ipsa penitus exuta.
Ratio vero, qua iuvari possit et iure debeat, est, ut senatus vester
acciperet alendam, postquam proventus coenobii, in quo agebat, sibi,
ut audimus, usurparint. Neque enim obesse illi debet, quod maturius
ex solitiore illa vita in matrimonium concessit. Hic sane nullum discrimen
habetur eorum, qui mature vel sero monasteria deseruerunt:
singulis aequa portione, habita tamen ratione aetatis, prospicitur
annuis reditibus. Si vere viduam et solide piam mulierem quaeque
aliena ope egeat, ut quae maxime, volueris iuvare, hanc iuva et cave
a marito, qui erat, ipsam estimes. Cuius caussa erat, ut tibi irasceremur,
si ulla tibi ratione possemus irasci, quod non initio nobis illum
suis coloribus pinxeris et fęnum in cornu monstraris. Idem nobis usu

--516--

venit περὶ τὸν φρανζισκον τὸν λαμπερτον, quem nobis citra commendationem
miserunt οἱ %ψολορ=μαροον%Βιττενβέργιοι, hominem quam nihili tam
sui amantem, qui, si posset, nobis multum adeo negotii exhiberet.
Assertores carnis tibi commendo sic tractandos, ut memineris, primores
iam non tam carnem asserere, quam a vulgata nostra verborum
expositione videri velle vindicasse verba Christi. Etiam habebis rationem
infirmorum, quos non reiicies a caulis Christi [Joh. 10. 16],
si fucus eis fiat a summis, praesertim praetextu verborum Christi.
Denique ita scribes, ut Christi gloriam solam, quae tum illustrissima
est, quum ipsius imaginem summa cum charitate prae nobis ubique
ferimus, quesisse videare. Hic iam ludos parturiunt nostri literarios.
Obsecro mittas nobis rationem, qua vestrum ludum instituistis et quo
pacto decreveritis vestram pubem instituendam. Male hic audimus
apud Wittenbergenses, quod studium linguarum maturius adhibendum
censeamus, neque declamandi Latine tantum tempus tantumque
studium insumendum nobis videatur, hoc est, quod Latinam non
Graece atque Hebraicae linguis praeferamus. Optamus vero magnopere
tuam hic cognoscere sententiam, quam nobis proximo nuncio
scribes; nam spero brevi ludos nostros instituendos.
Optime vale.
Salutant te fratres.
Saluta nobis Leonem tuum ac alios.
Argentorati 29. Ianuarii.
Martinus Bucerus tuus ex animo.
Huldericho Zvinglio, episcopo Tigurinorum
observando et charissimo fratri.