Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 447

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

447

<< Nr. 446 | Index | Nr. 448 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 3 II 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 517-518




--517--

Gratia tecum, charissime frater.
Quod colligis tribus articulis τὴν ἀρτοσάρκωσιν et deum impanatum
repugnare, labor est utilis, sed vereor, ne pro conditionibus pacis
vehementius agas. Quod si mihi omnino esset animus eiusmodi conandi,
testarer non esse articulum fidei alterutrum credere; alterum
verum tamen esset, ac repugnet oppositum necessariis articulis, ut
fratribus via ad nos redeundi non praecludatur. Homines sumus,
offensionem accipimus facillime. Et videntur modo quidam ex grege
adversarorium ad nos inclinare. Sentio Galliam omnium maxime illum
unicum articulum detestari. Disputatio Eckiana repandet multa,
quam superbus Suevus non omittet. Spero nos etiam affore ceu
spectatoribus [!] iucundissimę comediae.
Fama est, Baltasarum traditum Enshemensibus. Dominus
viro turbulento in horis [?] deinde adversis firmum det animum
Ensshemenses negant, se ullum euangelii causa trucidasse, quod
persuadent neminem [!]. Sed ea vox indicat fore quiddam lucis in
posterum et ocii. Fracti sunt tandem truculentissimi hostes, ut olim
apud veterem ecclesiam. Utinam et nos grati essemus deo, et omnes
ad publicam utilitatem, quatenus glorię Christi coniuncta est, respiceremus.

--518--

Vobis consistorium est et usus in dubiis variis matrimoniorum.
Diversificamur in coniugio leprosorum, quibusdam asserentibus vinculum
insolubile iuxta illud: "Quod deus coniunxit" etc. [Matth. 19. 6].
Nos a domino solutum affirmamus, qui per magistratum separat, quos
coniunxerat. Item omnino in morbis perpetuis, quibus nulla spes est
usus martialis. Deinde an lex magistratus civilis prohibeat, quo minus
consobrini legitime coherere possint, qui quidem lege Mosaica non
astringuntur, et quod Moysis olim, nunc idem ius habet; tametsi
vicinius videretur charitati, ut suas leges ad divinas corrigeret. Sed
quid interea, antequam id factum, an privatus affectus impune esse
possit offendiculo, repugnando receptis legibus. Quę tu sentias et
serves, paucis notis indica.
3. Februarii anno 1526.
Vuolfgangus Fabritius Capito.
Huldricho Zvinglio, episcopo Tigurino,
maiori suo observando.