Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 448

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

448

<< Nr. 447 | Index | Nr. 449 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 7 II (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 519-520




--519--

Gratia et pax.
Literę tuę, quibus tropi rationem indicasti, frater charissime,
supra modum placuerunt. Non est mihi cura, quomodo veritas vincat,
et maledicis istis bestiis occurratur. Respondi Billicano et Suevis,
opinor, satis copiose. Cratander hodie supplicabit senatui, num
possit impetrare, ut hic excudantur; quod si denegabitur, tum alibi
tutius erit. Oportet enim, ut modis omnibus humiliemur coram magistratu,
quantum per deum licet. Pellicanus expectat adventum tribuni
plebis, et tunc, opinor, maturabit ad vos iter. Dura mihi provincia,
perpetuo hic sub talibus agere. At dominus prospiciet in tempore nec
permittet tentationem ultra vires nostras increscere [1. Cor. 10. 13], qui
et te custodiet. Liber meus complectitur arcus Xiiij, quantum coniecto.
Argentinenses valde timent, ne supramodum adversarii per
nos premantur, unde minus placabiles sint futuri. De qua re et nuper
scripsi. Est periculum a spectatoribus papistis; nam si adversarios
convincemus, plebem illorum in doctores alioqui Christianos exasperabunt.
Ubi igitur in paucioribus locis erunt episcopi, facile rerum

--520--

necessitudine etiam pauci illi desiderabuntur. In summa: res tota est
in manu dei, cuius gratia negocium prosperabitur. Nondum scio, quid
Badę sit decretum. Omnibus modis disputationem impedituri sunt,
etiam si cras habenda. Aliis autem viis nos aggredientur. Sed nos
timebimus dominum, cuius negocium agimus, et bene tuti erimus.
Vale.
Basileę, septima Februarii.
Tuus Oecolampadius.
Christianissimo Huldrico Zwinglio Tigurinorum episcopo,
dilecto fratri in Christo.