Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 449

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

449

<< Nr. 448 | Index | Nr. 450 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 9 II (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 521-522




--521--

Gratia et pax. Charissime Zwingli
Quandoquidem in ore sumus fere omnium et tripudiant Brentii
et Regii atque id genus, nonnulli etiam ex his languescere incipiunt,
qui videbantur pie sentire. Urgendum est opus domini, urgendum.
Tu, non dubito, dabis ad nundinas tua. Habes enim typographos ad
manum. Videtur mihi facere ad rem, ut et mea, quae dominus dedit,
non desiderentur. Hic obstat Satan. Tantum impetravit Cratander
a senatu, ut plane nihil omnium, quę ex mea officina, sive ea parva
sint sive magna, bona vel mala, excudat. Igitur a Cratandro liber
ero. Scripserunt Argentinenses, ut mitterem ad ipsos exemplar.
Verum id integrum mihi non est, nisi Christophoro minus fuerit
integrum, laborem illum suscipere. Ego pro exemplari nunc nihil peto,
nisi mittat exemplaria quaedam sponte. Cuperem autem illi tantum
esse ocii. Imo tu pro sollicitudine, quam habes in ecclesiam Christi,
si possibile est, curabis, ut locus sit et nostrę lucubrationi excudendę.
Nunc nihil adeo angit, ut quod videam principem tenebrarum, ne lux
progrediatur, omnem movere lapidem. Nostrum erit, ne cedamus.
Persuasum enim mihi est, dominum nolle nos ulla in parte ignavos.

--522--

Igitur urgebis, quantum potes, Christophorum, ut hunc laborem
suscipiat, qui absque dubio nihil illum incommodabit et piis non erit
inutilis. Hac autem de causa valde mihi gratum erit Tiguri impressum
iri, ut et tu gustum eorum, quę scripsi, capere possis; nam,
quantum coniecto, ut perlegas, non sinunt negocia. Erit autem omne
tibi ius, si videris quippiam glorię Christi indignum, ut in totum
reiicias. Non enim hodie nobis et glorię scribimus, sed Christum
regnare cupimus. Satagat itaque charitas tua, ut et libellis meis isthic
excudendis locus sit. Opinor autem illos tibi non displicituros.
Quamvis autem decretum senatus nostri non usque adeo carni crucifugae
adlubescat, non tamen franget, ita Christum precor, animum,
ut ab eo annunciando desistam. Cęterum quod benedictione vestra
inopiam meam relevare cupitis, gratias habeo magnas et vobis et
Christo, qui hunc vobis animum dedit. Sat mihi nummorum ad
aliquot menses. Sunt privati quidam cives, qui obtulerunt et ipsi.
Sed libenter excutio manus. Honestius et Christianius fuerit, aliter
rem domesticam instituere, quam cuipiam esse onerosum. Tibi nunc
gratias ago. Oro dominum, ut fortitudinem tuam conservet. Si
fieri potest, cura, ora, urge et insta, ut libelli isthic excudi queant.
Hezerus, qui te salutat, Christophoro scribit, quibus conditionibus
ascendat. Ego nihil precii peto.
Vale.
9. Februarii, Basileę.
Tuus Oecolampadius.
Ora et pro me.
Huldrico Zwinglio, Tigurinę ecclesię antistiti valde pio,
suo in Christo fratri.