Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 445

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

445

<< Nr. 444 | Index | Nr. 446 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 29 I 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 513-514




--513--

S. Debemus miseris commodo esse, mi Zvingli, praesertim apud
fratres et maiores nostros. Quod me impellit, ut scribam pro misera
vidua Martini Hag, qui olim apud vos agebat et hoc biennio nobiscum,
non quidem optima fide atque integritate, quod pene sero rescivimus.
Is obiit diem, uxorem reliquit pauperem, quę ex monasterio
ditionis urbis vestrae. Simplex mulier est et claris natalibus, cui modis
omnibus subventum oportuit. Et liberalitas senatus vestri unam, ut
hic fama est, pensione annua providit. Hęc autem nostra eiusdem
monasterii, sed pridem egressa, antequam per magistratum licuit. Quę
res ei non erit fraudi apud equissimos vestros senatores. Simili conditione
nobis commendasti aliquando Marcum Ioannitam, quem
iuvimus fideliter, cui, sicut aliis, nihil denegabitur, imo dabitur certissime,
et hoc brevi. Rescribe, an senatus nostri literę ad vestrum
illum amplissimum sint aliquid ponderis habiturę, et curabuntur pro
modo illius scriptas [!].
Apotecarius inventus est, cum quo pactus cum precium pro unius
anni convictu; sunt auręi sedecim. Tempus constitutum in biennium.
Vir est probus et exercitus, ut ferunt. Scribit Oecolampadius disputationem
futuram. O diem felicem! quanto triumpho decorabitur

--514--

veritas! Utinam ad senatum nostrum vestri scriberent, quo ex nobis
aliquot mitterent. Sin minus, equidem per me curabo, ut adsimus auditores,
qui in optatissima scęna nullas simus partes habituri. Vanum
est, quod nugigeruli de concordia inter imperatorem et Gallum circumferunt.
Vale in domino.
29. Ianuarii anno 1526.
Vuolfgangus Fabritius Capito.
Huldericho Zvinglio suo. - Zurich.