Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 444

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

444

<< Nr. 443 | Index | Nr. 445 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 28 I 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 510-512




--510--

Gratia tecum, charissime frater.
Lutheri libellus, quem "De servo arbitrio" inscripsit, iam hic excuditur,
perquam argutus ac pius; nam aliquot folia legi. Erasmi
nomini vehementer officiet, plurimum autem conducet pietati. Nam
quis usus spiritus et gratiae, si quiddam nostris viribus per se tribuatur,
sicut Erasmus modiculum istud suum tribuit? Quam mihi dolet
virum tantum non habere reliquas dotes! Maxime autem acerbum
est, quod ad elementum panis ac vini nos revocet, etiamsi talis videri
nolit. Pura sententia passim recipitur. Obstant episcopi Sueviae
quidam; pars aliqua bene sentit. In certamen arduum deducemur,
vereor, et tamen propterea simulare fidem, cuius rei nullam habemus,
non possumus. Verum, si quid in me situm, cautione uterer magna,
ne quid ultra praescriptum verae dilectionis. Omnia donarem, omnia
dissimularem uni causae intentus, quę, opinor, declarando subinde
repetitis vicibus potius quam lacessendo adversarios subsistet. Nam
formido me tenet perniciosissimi dissidii, adeoque putarem, nostra
potius confirmanda in posterum, quam illorum praesidia infirmanda.
Sinas, mi frater, priores in nos incurrant illi. Umbone veritatis protesti
gravissimum impetum secure feremus. Qua moderatione concordiae
locum relinques, quę prorsus dissipabitur animis utrinque
odiosius intentis. Video fore, ut occultis anfractibus ad veritatis confessionem
deflectant, quam rimam apertam illis cupio. Iam nesciunt

--511--

subsistere, qui nos, dum ipsi elementis cohęrent, ob nostram libertatem
damnant; nos contra, qui potius papistas quam fratres tales initio
respeximus, invicti hactenus obstitimus, ut qui Christiano affectu,
gustum veteris salivę referentes, pertulimus. Pomerani liber in
Oecolampadium ad nundinas veniet. Is erit aut caduceator aut
fecialis. Tum integri utramlibet conditionem accipiemus, et orbis
nostrae parti malorum sementem non tribuet, sed illis, qui ultro pacifice
ac pie conantibus φιλονικῶς obturbant. Hic agimus more
nostro lente et frigide, sacerdotibus cursum nostrum remorantibus, qui
ex concordia Galli et Hispani spem conceperunt amplissimam.
Adeo norunt sibi solatia fingere vanissimi isti. Dum hęc scriberem,
literę perferuntur, quibus amicus significat rem apud plerosque ad indicendum
concilium spectare, cuius potissimum rei gratia huc Spiras
sit imperator venturus ante Kalendas Iulias. Id quod ęque subventaneum
ac stultum est. Quid ad nos enim istorum consultatio? Verbo
domini connitimur, quod est invictum et ęternum.
Vale, et Leonem Iud, Myconium et reliquos fratres ex me
plurima salute impertias. Iube tuam uxorem ac piam prolem valere
in domino.
De apothecario scripsi non semel; cum quodam pio et industrio
conveni. Annue sedecim pendendi aurei, sed ut biennio in suum ille
convictum se daret; citius enim absolvi omnia non posse affirmabat.
Praeterea eo pacto ad talem usum explorandum etiam alibi et in
biennium astringuntur. Quę preposito dicas, cui cupio bene ex animo.
Fideiussoribus opus est, quos ego curabo; nam me illi obtuli.
Cęterum respublica nostra multis auditis minis tranquilla etiamnum
est neque serium bellum expectat. Erunt forte, qui prędonum
more fugitivo pugna et privatis damnis cives afflictabunt. Et tamen
nihil contemnitur. Quę ad urbem tuendam praesidio esse possunt,
apparantur fortiter. Nullum militem conduximus. Adsunt parati in
hoc, ni fallor, duces, quos in stipendio senatus habet. Concordia est
hic inter cives, qualis aliquot annis vix fuit. Senatus omnium optimus,

--512--

superiorum senatorum admodum exiguum quiddam superest,
quod sit obnoxium papisticę factioni.
Stephanus Liechtstallanus, vir pius et integer, innocentia
presertim morum et scientia pietatis magnus, in vinculis modo detinetur,
deferente illum ac procurante senatu Basiliensi. Optimum virum
Satan in argumentum dissidii parandi inter illas coniunctas respublicas
obiecit. Nam illi ad vim, nostri ad cuiuslibet ius, et alteri alteris
in hoc egerrime convenient. Ora dominum cum ecclesia, quę tecum
est, pro hoc fortissimo milite Christi, ne oppressus rebus adversis
deficiat.
Iterum vale.
28. Ianuarii anno 1526.
Vilhelmus Farellus, Iacobus (is se nominat Antonium
Peregrinum) Stapulensis et reliqui fratres te plurimum salutant;
item mea familia te optat agere quam felicissime. Bucerus idem,
quod ego, de respondendo Wirtembergensibus orat. Sed pro
voluntate domini et iuxta consilium spiritus, qui in te est, agas, nobis
permittentibus. Nostram libuit indicare rationem.
Vuolfgangus Fabritius Capito tuus.
Sapientissimo viro Huldricho Zuinglio, ecclesię Tygurinę
episcopo ac maiori suo observando.