Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 51

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

51

<< Nr. 50 | Index | Nr. 52 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Jud, Leo

Ort: Einsiedeln
Datierung: 17 XII 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 119-120




--119--

Leoni Iudę Huldericus Zinlius S.
Quam arcta mihi fuerit olim tecum amicicia, Leuncule doctissime,
haud pręsentibus explicandum duxi, qum huius rei memoriam
sciam te pro tua humanitate non minorem habere, quam nos. Quo
fit, ut, qum tui perpetuam mentionem habeam, perpetuo quoque bene
velim, atque adeo bene velim, ut cum tibi quędam accidisse non ex
animi tui sententia audirem, ilico cęperim, quo nam modo rebus tuis
consuleretur, cogitare. Quoniam vero ingenio naturave (licet extra
natum) in Helvetios propensiorem novimus, eruditione interim haud
vulgari, fide vero prope Catoniana: hinc est, ut, que nos e re tua
futura existimavimus, speremus tibi quoque probari. Nuper itaque

--120--

Tygurini pastorem nos sibi legerunt, Eremi (ubi ędicula deiparae
sacerrima, Germanis item omnibus celeberrima conspicitur) tunc
caularum Christi curam habentem. Dominus autem Theobaldus
Geroldseggius, monasterii eius administrator, quo in nos est animo,
iussit, ut ad te accersendum has scriberemus. Est itaque, est oblata tibi
ansa, qua te inter Helvetios trahere, immo inter medios Suitzeros
sistere possis conditione plus quam honesta. Nam domini expensis
ubi adveneris, nihil non exigi credas pro voto tuo. In manu nostra
non nihil situm est; agemus partes tuas, sicut et hactenus hac in re
egimus. Nam te a literis commendavimus, quod arcanas istas et vere
sacras digne colas, et sis ille simplex, prudens Leunculus, quem nos
omni perspexerimus parte. Qua re d. administratorem ita accendimus,
ut te prę cunctis mortalibus sibi vendicare cupiat. Proinde occasionem
istam crinita corripito parte: etenim parte nequit calva posteriore capi.
Populus, cui pręfuturus eris, simplex est quique Christum vel nobis
pręitore libenter audiat annunciari, victus affluens, dominus mediocriter
eruditus, literarum vero avidissimus et eruditorum ita amans, ut
nullius rei magis. Ego preterea non longius sex horarum itinere a
te abero, ne fors praesentiam nostram desideres. Movere (ut tandem
finiam), mi amatissime Leo, his nostris temporariis quidem, verum ex
animo scriptis, atque, ut diximus, domini expensis ad nos transcendito
Nulla te (scio) capiet rei pęnitudo et ubi optimi omnia consulueris,
bene vale.
Ex Eremo divę Virginis apud Helvetios, XVI. Kalendas
Ianuarii anno MCCCCCXVIII.
Leoni Iudę, S. Hippolyti oppidi pastori, amico singulari.
An her Lewen, kirchherren zuo sant Pult. - Pult.