Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 721

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

721

<< Nr. 720 | Index | Nr. 722 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: nach 6 V 15(28)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 468-469




--468--

Audio te respondendi Luthero munus Zuinglio demandasse,
quod vel ideo probo, ne uterque a melioribus interim cogatur se subducere.
Illum tamen velim diligenter respondere, quanquam et brevitatem
adesse oporteat, quo et ematur et legatur responsio. Nimis
multos adhuc tenet Lutherani nominis praepostera admiratio, ut quamlibet
blasphema et verbosa scripta eius emptores suos semper inveniant.
Nostri non ita. Quanquam hac vice, forte propter molem
libri et quod blasphemiarum quoque tandem obveniat satietas, liber
hic Lutheri non ematur cupide. Nullus hinc ausus fuit, eum hic
rursum excudere. Quod indubie fecisset aliquis, si spes fuisset distractionis.
Ego apud Lutheranos nostros valde male audio hic,
quod in disputatione Bernensi negarim ex euangelistis posse probari,
Christum per clausum sepulchrum et clausas fores transiisse, quia
Lutherus ex his duobus novam adessendi aliquo corporaliter rationem
commentus ubique eam obiicit. Vocat esse in aliquo corporaliter,

--469--

non tamen comprehensive vel localiter. Si quando scribes Zuinglio,
et ad rem facere videbitur, moneas eum, ut diligenter hoc commentum
reiiciat, quando Lutherus tam multis et confidenter adeo ipsum
simplicioribus obtrudat.
Saluta uxorem, familiam et fratres.
Argentorati 6. Maii 1528.
Capito ipse scribet.
Martinus Bucerus tuus.
Iohanni Oecolampadio, theologo praestantissimo,
observando praeceptori.
S. in Christo.
Nihil pręterea novi; sed vides, quid a te expectetur.
Vale.
Oecolampadius. Zuo Zwinglio.