Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 722

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

722

<< Nr. 721 | Index | Nr. 723 >> 

Absender: Fagius, Paulus

Empfänger: Zwingli

Ort: Isny
Datierung: 7 V 1528

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 470-472




--470--

Alia ad te iam scribo vice ob simile fere negotium, ob quod
superioribus diebus tuam humanitatem meis adsperserim literulis,
Huldrice erudite; quare primum omnium, molesto ne suscipias animo,
te pro viribus precor. Non enim parvo affitior gaudio, sicubi mihi
occasio qualiscunque datur, te meis chartulis utcunque politis invisere.
Nullatenus enim aegreferimus, etsi inter eas, quae in scrineis tuis
reservantur, vel omnium maxime sordescant. Sed tu, quae dicturus
sum, paucis (ne inani forsan garrulitate doctas tuas aures plus nimio
obtundam) accipito.
Mitto tibi hic hominem, literarum praesertim sacrarum non ignarum,
euangelicę sane doctrinę studiosum. Annis ab hinc non multo
prolapsis κῄρυκον [!] τοῦ Χριστοῦ apud Memmingenses et pium et
fidum egit. Nomen est ei Ioanni Rott, ex nostro oriundus oppidulo,

--471--

natus parentibus undequaque et piis et honestis; ante complusculum
annorum penatibus etiam tuis familiaris fuit. Hactenus per
aliquod temporis spatium paternis laribus vitam transegit. Studio
texturę, cuius est peritus, more apostoli victum propria manu queritans
[Act. 18. 3]. At quia plerisque foelicius cum homine agi visum est, si
soli verbo Christi inculcando suęque vocationi non admodum infoelici
inniteretur, persuasus pius homo, ad tuas ecce navigat terras, sperans
scilicet se tuo beneficio provinciam aliquam subeundam sibi nacturum,
confidens, nusquam etiam se tutius ad Christo regnum parandum
quam apud tuos futurum, presertim post Christianum illum conflictum
Bernensem, quo omnia tranquilliora reddita speramus. Quare,
Huldrice haud non observande, tuum candorem, e quo nunquam non
indies ad plerosque multus redit fructus, ex animo precor, fratrem
istum ex me ut habeas tibi commendatissimum, tuamque operam, sicubi
opus habuerit, ei te non denegaturum oro; id ego pro mea
facultate, ubicunque potero, promerebor; audio enim non parum ex
te pendere, quotquot fere ecclesiis hinc inde sub imperio dominorum
Bernensium sitis praeficiuntur. Et quia frater iste cuipiam, si quę
pro foribus, praefici ambit, ad te ipsum relegavimus; tibi enim exactius
iudicandum relinquimus. Quantum vero mihi hominem explorare
licuit, videtur mihi sane ab omni parte syncerus, praeterea spiritu in
enodandis scripturis non admodum infelici praeditus, adeo ut maxime
sperem, commissum sibi talentum multo cum foenore foecundum redditurum
[Luk. 19. 13ff.]. Porro nec est, quod ipsum aliqua fece katabaptisticę
doctrinę contaminatum suspiceris, quam tibi prorsus invisam, nec
immerito, scio. Quantas enim tragoedias, quantos tumultus pestiferum
hoc hominum genus apud nos, proh deûm atque hominum fidem, non
excitat! Tollat e medio deus! Mittimus igitur tibi hunc hominem, ab
omni parte beatum, quem tua humanitas pro more exosculetur.

--472--

Vale in domino, et in hoc me commendatum habe.
Verbis meis plurimum salutato Pellicanum et Ioannem
Küferum, qui modo apud te exulatur.
Isnę 7. Maii anno 1528.
Tuus Paulus Fagius, ludimagister Isnensis.
Eximio viro magistro Huldrico Zuinglio, episcopo Tigurino
vigilantissimo, fratri et domino meo in Christo charissimo.