Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 101

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

101

<< Nr. 100 | Index | Nr. 102 >>

Absender: Zwingli, Andreas

Empfänger: Zwingli

Ort: Glarus
Datierung: (um Mitte XI) 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 223-224




--223--

Huodalrico Zinglio suo Andręas Zinglius S. D. P.
Inspectis tuis litteris incredibilis quidam aestus lętitię pectus meum
subiit, germane charissime, in quibus concepi, te indies magis convalere.
Quid enim mihi iucundius auditu tua valitudine? qui tam bene
meritus sis de me, ita ut haud possim tibi ἴσον ἴσῳ ἐπιφέρειν. Nihilominus
nunquam non paratus ero tibi inservire pro viribus, manibus
pedibusque. Atque vivum non videbit Andręam, qui videbit oblitum
tui. Scribis quoque, ut semper conferam aliqua Gręca Latinis, nę
forte abeant in oblivione, quę didicerim haud parvo sudore. Tamen
scis (ut opinor) nullos nobiscum habitare, qui pili pendant Gręcas
litteras, excepto ludimagistro, quem tot res distrahunt, ut nihil fuerit
ocii. Adhortaris etiam, nę posthac adeam eiusmodi beluas. Adhortationem
tuam non possum non probare, quod me ita germanicę
adhortatus es, ne plus adeam beluas equinas. Ita certe faciam, et
cum meo periculo atque damno sapiam, ut proverbium ait: ῾Αλιεὺς
πληγεὶς νόον οἴσει. De libellis, de quibus scripsisti, habeas manifestum,

--224--

quod omnes receperim et Elmeri et meos, deditque ipse mihi pecunias.
Scias, me nunc vere conyaluisse, nec non cupio, qua tu sis
valitudine reddas me cerciorem.
Vale.
Ludimagister et Hirudęus Elmerusque te plurimum salvere
iusserunt, nec non soror nostra.
Vale itterum atque itterum ac ęquo animo suscipias oro, atque
me semper pone in eorum numerum, qui sunt tui amantissimi.
Ex Glareana anno 1519.
Salutabis mihi adiutores et famulam. Fac etiam mihi diligentissime
salutes mea causa Miconium, preceptorem meum, atque illum
Luchsinger.
Tuus Andreas Zinglius.
Magistro Huodalrico Zinglio, germano suo charissimo. -
Meister Uorich Zwingli, lüpriester [!] Zürich zum großen münster etc.