Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 103

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

103

<< Nr. 102 | Index | Nr. 104 >>

Absender: Pirkheimer, Wilibald

Empfänger: Zwingli

Ort: Nürnberg
Datierung: 23 XI 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 228-229




--228--

S. P. Fuere mihi litterae tuae, Zvinglie optime, admodum
gratae, non solum quia ex illis te nostri memorem esse videbam, sed
etiam quia te antea convaluisse, quam egrotasse perciperem. Igitur,
et si ob adversam tuam indoluerim valitudinem, longe tamen magis
ob sanitatem tibi restitutam gaudeo, optoque ut illa sit diuturna et
longaeva. Quid enim attinet te virum doctum et rerum humanarum
apprime peritum hortari, ut fortiter, quicquid deus iusserit, feras, cum
propria tua prudentia adversa cuncta tolerare calleas? Potius itaque
deo gratias agamus, qui percutit et sanat, occidit et rursus vivificat,
et qui paulo minus a sepulchro tuam reduxit animam: cuius nomen
sit benedictum in secula. De Zoilis nostris nulla nobis cura: quid
enim aliud agerent, quam quod assidue agere non desinunt? quonam
illorum honore, imo utilitate, ipsi viderint. Verti diebus superioribus
"Luciani fugitivos", quibus epistolam ad Neuenar comitem adiunxi,
quam si legeres, forsitan rideres. Misissem tibi libellum, si ab impressoribus
absolutus fuisset. Videbis illum, deo dante, aliquando

--229--

cum sex orationibus Gregorii Nazanzeni [!], quae nunc imprimuntur,
a me versis. Capnio noster heri ad me literas dedit. Profectus
est vir bonus ob patriae suae calamitates Ingolstadium, ut
et periculum fugeret et invidiam pariter declinaret. Adversarii illi sui
libenter ei notam inussissent; sed nil valet contra innocentiam malicia.
Albertus non tam meus, sed et tuus, te salutat. Beatus Rhenanus
nil rescripsit, quamvis illum tua diligentia literas meas
accepisse reor.
Bene vale mi Zuingli, et me, ut facis, ama, idque pariter a me
expecta
Nurenbergae nono Kalendas Decembris anno salutis M.D.XIX.
Tuus Bilibaldus Pirchheymer.
Summae praestantiae viro Hulderico Zvinglio, Turegorum
concionatori etc., amico suo amando.