Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 104

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

104

<< Nr. 103 | Index | Nr. 105 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 26 XI 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 230-231




--230--

Myconio suo Zuinglius S.
Meminisse vis, Myconi, huius diei, qua divulsi sumus, vel deo
sic volente, ut uterque illic laboret, ubi eius opus est maxime, vel
iniquitate fortunę. Ego non modo meminisse volo, sed tui iacturam
in diem sentire cogor. Nam res meę te abeunte non sunt minus accisę,
quam si exercitui in procinctu stanti altera alarum abstergatur.
Nunc sentio, quid inter cleros, quid inter plebeios Myconius meus
potuerit, quoties me nesciente Christi negocium et meum sustinuerit,
cum iam adeo linguis sęviant aliqui, tanquam velint et possint viribus
destitutum mediis opprimere. Quod verum scire te esse volo; nam
is, cuius in ędibus sumus sępius epulis excepti, cuius filius Pisis agit
fors potius quam studet, pessime de me sensit his diebus, pręsente
quodam fide digno. Ego hominis levitatem semper veritus sum. Quod
Lucernę male audio, non te admodum tristabit, si vel illos diversorum
a nobis studiorum, vel me rusticiorem, quam qui sciat eiusmodi

--231--

hominibus placere, consideres; rursus quod non magni facimus eos,
qui veritati obstrepunt. Nam si aduc (ut Paulus inquit) hominibus
placerem, Christi servus non essem. Quoniam, inquam, nos sic animatum
vides, decet te non magnopere dolere primum, deinde non importunius
famam nostram defendere, ne tales tibi reddas osores nostros,
quales in nos sunt. Qui me cardinali nimis deditum queruntur, in
suspitionem apud me vocantur, ne personati sint amici vel fautores,
idque vitio vertant, ad quod, etiamsi indecorum esset, amicum erat
connivere. Nam malo in eam partem peccare, ut de malo (modo me
lateat malum esse) magnifice sentiam, pręsertim de nobis bene merito,
quam de bono iniquius. Ipse scis, quid ego de homine sentiam. Dialogus
tuus mire placuit Hedioni, ut literę eius ad nos missę testantur,
auguranti, ut par est, non minus placiturum Capitoni, quique
sit eum prelo subditurus. Scripsit tamen ipse ad te Hedio. Ferrate
iste, qui simplices ad idololatriam trahere meditatur, sermones 4 Basileam
tulit typis everberandos; rem autem ubi rescivit prepositus
noster, qui cum cardinali descenderat, per eundem curavit, ut episcopus
Basiliensis et senatus caverint, necubi in illorum id urbe fieret.
Capito Argentorati idem cavebit. Mitto ad te titulum sesquipedalem
libri per Hedionem scriptum et appendicem in fine adpositum,
in quo te credo non minus quam nos notari.
Vale et me tuum sinas esse perpetuo tuum.
Salvi sint uxor, liberi, Clivanus, Xilotectus; nam per amiciciam
non licet eum trahere in suspitionem personatorum. Glareanus
scripsit ad nos.
Vale. Ex ędibus nostris etc. ipso die Cunhardi 1519.
Theodori quartum Latinum Clivanus, si habet, mittat, ut eo
citius collatus tuus non sine fęnore ad te redeat.
Myconio suo, viro vere Christiano. - Ben Lucern.