Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 105

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

105

<< Nr. 104 | Index | Nr. 106 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 30 XI 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 232-233




--232--

Myconio suo Zuinglius S.
Non habeo, quod summopere te cupiam scire, quam quod spero,
pestem brachia remissuram Tiguri, quę mihi tamen abiens non nihil
reliquiarum dimisit, memoriam labefactavit, spiritus exhausit, ut inter
concionandum quandoque halluciner, postremo tantumnon exanimi similis
omnibus ferme membris langueam. At deus optimus maximus
dabit his quoque finem. "Philirinum" tuum in "Philirenum" mutavimus,

--233--

quod εἰρήνη Gręcis dicatur etc., quod proxime fuimus obliti
scribere. Insinues te pręterea pastoribus, qui circum vos sunt, doceasque,
ut sint εἰρηνόφιλοι, pacem ac quietem constanter prędicantes et
οἰκοσιτΐαν, quatenus populo ad dulcem quietem inclinato lucriones vel
lurcones isti non habeant, quos principibus adducant. Videtur mihi
non alia commodius via posse illorum conatibus contra iri, nisi unica
hac arte, qua tamen, ut dicitur, uno saltu lepores duo capiuntur, dum
illi discunt iras frenare, ferrum in Christianos hebetare; isti, dum
nullo sunt principibus usui, coguntur illorum aulas atque studia deserere.
Hęc scripsi, ne nihil scriberem ad te carissimum amicum, scripturus
forsan plura, quę scilicet Minerva suggesserit, si me, ut dixi,
non habita concio, a qua primum sum digressus, isti fecisset ingratum.
Vale cum uxore, Fęlice Myconio, Xilotecto, aliis.
Ex Tiguro etc. die Andree MCCCCCXVIIII.
Myconio suo. - Ben Lucern, dem schuolmeister.