Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 109

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

109

<< Nr. 108 | Index | Nr. 110 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 28 XII 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 241-242




--241--

S. Quotidie expecto literas tuas, quas dum non accipio, vivo
acerbius, quamvis nolim tamen te scribere vel unicam literulam, ni
viribus ad eam rem abundes, imo ni velis: tam nihil expeto, quod
voluntati tuae sit adversum. Cur autem eas cupiam adeo vehementer,
hoc causae est, quia vexationibus, quibus petor sine intermissione,
mederentur. Fac ergo, si poteris, ne diutius sit mihi expectandum.
Insuper significes de dialogo, quid velis; prius enim nihil scribam
Hedioni, quam sciam, quid tibi potissimum sit cordi. Venit in manus
mihi per monachum praedicatorem disputationis Lutheranae cum
Eckio "Epitome"; quod si scissem te non habere, misissem. Est id
scriptum a Luthero ipso, cui tantam fidem tribuo, ac si ipse praesens
omnia audivissem. Spero Eckium cum sua eckeitate aliquando corona
decoratum iri, quam nunc longo tempore quaesivit. Gloriam adeo adfectavit,
quae, si pro natura sua ipsum prosequitur, inglorium penitus
tandem dimittet. Solet enim fugere eos, qui sese maxime adpetunt.

--242--

Exiit praeterea in lucem paraenęsis Chrysostomi versa a Capitone,
quae antehac nunquam fuit Latina; illam quotidie ab amicis,
qui pollicitati sunt, expecto. Sed, ut chartula haec impleatur, dicunt,
nos duos solos non esse eos, qui Christi religionem queant sustentare;
quamobrem nobis esse tacendum, quod parum proficiamus. Tum
autem diaboli nostram doctrinam esse, non dei, quia sit contra consuetudinem
omnium Christianorum, qui hactenus victitarint. Illam
consuetudinem legem faciunt; quam ob rem piaculum committit, quicunque
contra eam vel tantillum protulerit. Satis nunc est. Brevi
scribam, quae miraberis, imo in quibus oblectaberis mirum in modum.
Tu interim valeas, charissime mi Hulderice, et valeas in Christo.
Salutant te mei omnes millies.
Lucernae quinto Kalendas Ianuarii anno M.D.XIX.
Myconius tuus.
Domino Hulderico Zinglio, parocho Tigurino,
theologo Christianissimo, fratri suo.