Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 108

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

108

<< Nr. 107 | Index | Nr. 109 >>

Absender: Fabri, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 17 XII 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 240




--240--

S. P. D. Quod e faucibus durissime pestis, Udalrice optime,
tam foeliciter ereptus es, maxime gaudeo; tanto enim te amore etiam
sincero amplector, ut nichil durius accipere possem, quam dum tibi
adversa, que deus avertat, contingere audirem. Econtra vero me
nichil tam exhilaratum efficit, quam dum tecum omnia salva ac prospera
esse intelligo. Illis adfectibus iuste me duci puto; nam adeo
propense in vinea domini desudas, ut etiam te periclitante non mediocrem
Christianae reipublicae iacturam imminere videam. Novit autem
dominus, quos ad studium vitę melioris flagello aliquantulo adhortari
debeat. Itidem tibi a patre coelesti contigisse cogites. Reliquum
est, in causa Carolostadii ac Lutherii propediem quid senserim,
intelliges. Hunc laborem ubi absumsero, curabo, ut et tu quantotius
videas. Interea Miconio, viro eleganti, meam amicitiam insinuare
non graveris.
Cum his bene vale.
Ex Constantia sextodecimo Kalendas Ianuarias anno salutis
nostre M.D.XIX.
Tuus Ioannes Fabri, a sacris responsis Constantiae.
Clarissimo ac humanissimo viro, bonarum artium magistro
ac divinę contionis declamatori Tigurino, suo amico ex corde dilecto
Udalrico Zwinglio - Zurch.