Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 111

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

111

<< Nr. 110 | Index | Nr. 112 >>

Absender: Nesen, Wilhelm

Empfänger: Zwingli

Ort: Löwen
Datierung: Ende 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 378-401




--378--

Epistola de magistris nostris Lovaniensibus, quot et quales sint,
quibus debemus magistralem illam damnationem Lutherianam.
G. N. N. domino Udalricho Zuinglio Helvetio apud Tigurinos
concionatori eruditissimo. S. D.
Pudor obstat, optime mi Zinli, quo minus tibi perscribam, quae
non pudet hic designare quosdam theologos, absque persona, tam
stulta, ut nullus histrio, quantumvis impudens, ausit similia facere personatus.

--379--

Huius fabulae praecipuas agunt partes: Ioannes Briardus
Atensis, homo vix bipedalis, sed idem fucatissimus simul et virulentissimus,
denique Galliculus. Est enim ex illa hominum colluvie,
ex Germanis simul et Gallis conflata, et ob hoc infensior est nostrae
Germaniae, quae nunc praeter caeteras nationes feliciter amplectitur

--380--

non modo bonas literas, verumetiam pristinam scribendi libertatem sibi
usurpat. Hic cum sit seniculus, et semper abundet pessimis humoribus,
quę [!] nunc pedes, nunc latera, aliquando etiam caput obsident:
tamen medicum habet Ioannem Winckel, iuvenem egregie indoctum,
sed sibi ob divitias ad insaniam usque placentem, pręterea nihilo minus
lingua sycophantica, quam sit Atensis ipse, qui nihil est nisi venenum
merum. Eum adhibet cum laborat mala pituita. Is hominem ex insano
facit insaniorem. Sunt et praeter alios instigatores non paucos duo
praecipui magister noster Iacobus Latomus, qui ex infima fece et
collegiaticis pediculis ubi emersit ad notitiam reverendissimi cardinalis
de Croy, cuius optimam indolem suo morbo, hoc est suis naeniis

--381--

sophisticis, in quibus bonam partem vitae perdidit, inficere conatur,
factus est intolerabili arrogantia. Praeterea Ruardus Encusanus,
homo miserabili balbutie et tamen maledicentissimus, ingenio, forma,
vultu, incessu, doctrinaque fratrali, etiam si non sit frater. Hi veluti
polypi transmutantur ad omnem habitum: cum Atensi aegroto ęgrotant,
cum insaniente insaniunt. Contemplatus sum omnes per otium
diligenter; animi morbum ipsa corporis spetie prę se ferunt. Aliorum
nominibus prudens in praesentiarum parco, quanquam et illi veluti
publico furore phanatici vociferantur acriter in optima queque, cum
est opus. Sed omnium stolidissimus est ac maxime perfrictae frontis
Nicolaus Edmundanus, dignus, qui ob insignem stoliditatem
Camelita vocetur. Hunc ipsa natura plane genuerat ad monachatum

--382--

sive fratralitatem. Nihil enim habet frontis, minus mentis, linguę et
loquentiae plurimum, eloquentiae nihil omnino; et cum omnia stultissime
et dicat et faciat, vix tamen dici possit, quam sibi in omnibus
placeat, ut mirum sit non verti in rosam, quicquid calcaverit ille. In
dialectica parum feliciter versatus est ob plumbeum ingenium, sed tamen
per gradus illos solennes hęc belua pervenit ad magistrum nostratum.
Atque ut interim tegeret stoliditatem asininae mentis, voluit videri textualis,
cum illi non sit opus acumine ingenii. Ergo factus magister
noster tanquam regnum assecutus cepit de splendore vitae cogitare.
Nec erat misero, unde vel famem sedaret. Nam ante hac utcunque
ex conviviis solennibus, ex pecuniola, quae a miseris scholasticis sordide
abraditur, sustentarat ventrem. Vidit autem apud nullos stoliditatem
et impudentiam esse feliciorem, quam apud monachos mendicantes
titulo, re satrapas ac tyrannos, inter quos prędicatores cum
primis placebant, quorum ordo semper habuit egregie seditiosos et ad
omne facinus imperterritos. Quam quidem laudem adhuc caeteris invident,
dum nobis suos Alvaros, Thomas, suos Sylvestres, suos
denique Hochstratos quasi formidabiles obtrudunt. Sed ex Scotista
Thomistam fieri erat difficile. In Minoritis displicebat nuditas
et vita non admodum delicata, in Augustinensibus paupertas absque
hypocrisi. Videbat Carmelitas in his regionibus ἀβελτέροις
pulcre regnare, maxime favore mulierum, quibus placent bene mutoniati,
quorum hic est maxima turba. Ergo Camelus Camelita
factus est Mehliniae, quę civitas, quia forma gignit insignes, Veneri
sacra est. Nec ob aliud mulieres hic favent adeo his nebulonibus,

--383--

quam quod vocentur Fratres Dominae. O felicem sacram virginem,
quae tales tauros complectitur sub pallio suo. Hinc tamen
colliges, licebit, hanc beluam non religionis gratia factum Carmelitam,
cum eodem anno, quo professus est Carmeliticam vitam, factus
sit terminarius, ut vocant, Lovaniensis, ut pariter et ibi caseos
et ova colligeret et a solennibus illis prandiis et honoribus, quibus
assueverat, non abesset. Nusquam enim lautioribus conviviis mulctantur
accepturi gradum, neque alibi magistri nostri potant liberius,
quam Lovanii. Deinde regnum isti videbatur, invitari per bidellos,
quos vocant, salutari magister noster, sedere sublimis in schola, ut
crepitus et pedor pedum perveniat ad capita baccalaureorum, ac magistrorum
non nostrorum. Hęc homo mundo mortuus scilicet contemnere
non potuit. Et vide hominis impudentiam, qui ipse fugit
domum et religionem suam, ut reformet alia monasteria; alios includet,
quum ipse non potest ferre claustrum domus suae. Sed tamen interea
prospectum erat edaci ventri et bibaci gulae, atque etiam salaci πέει.
Nam nunc iucunde deliciatur, vel cum sacris virginibus, si desunt
matronae. Et vide, quam homo strenuus non defuit professioni suae.
Mox magna pecunia congesta ex interversis testamentis, ex impudenter
prędicatis veniis, ex compositionibus, ex intempestivis adulationibus,
quibus inter concionandum mulierum et maxime vetularum animos
sibi devincit, ex hypocrisi, ad quam se totum componit, nidum extruxit
Lovanii, futurum monasterium Carmelitarum. Quasi parum
sit huiusmodi mendicabulorum ociosorum, quibus mundus gravatur
nimium. Nec his contentus cauponem agit: alit domi non paucos, alit
pueros, quos doceat nihil scire; siquidem pro grammatica pręlegit illis
Salomonis proverbia; et hunc quaestum, qui multos alit Lovanii,
homo insatiabilis praeripit. Enarrat idem domi psalterium, in quo
novum praebet artificem. Nam psalmos, nec ab eodem, nec eodem
tempore scriptos, ita obtortos connectit, velut linum lino connectens,
quasi contextus sit continuus. Eas enarrationes condit suo more virulentis
obtrectationibus in oratores, in policiem dictionis, in Graecas
literas et literarum studiosos semper aliquid evomens, tali stipite
dignum. Quodam die apud Vestales virgines: Quid est, inquit,
poëtria? Nihil aliud quam sic loqui, ut loquuntur in lupanari. Hoc
portentum et oderunt et rident etiam alii theologi. Sed tamen postquam
conspirassent in meliores literas, visum est illis utile, ut ad hanc
agendam fabulam hunc histrionem aut potius Cyclopen adhiberent,
stupidum, impudentem, clamosum, pertinacem, furiosum. Nam animi
furorem non solum verbis, sed et ipso vultu ipsoque incessu declarat:
in summa, si cucullae adderentur auriculae cum tintinabulis, nihil in
eo desiderares. Hoc igitur morione sunt abusi in his partibus fabulae,
quas putabant sibi indecoras fore. Tam stolide frequenter hic clamavit
apud populum in linguas, in poëtriam (sic enim ille vocat poëticam,
ex "Catholiconte" opinor), in novum testamentum Erasmi,
quod interim confitetur, se nunquam vidisse neque velle videre. Omnes
suas conciones, quas ut in loco sacro sacras esse decet, infecit et
conspurcavit huiusmodi sycophantiis, oblique perstringens etiam viros
eximios et de bonis literis bene meritos. Et cum huiusmodi factis
homo sibi videtur sani capitis, nec medicum adhibet nec poscit elleborum.
Cum Lutherii opera prodirent, misere metuebat suo quęstui,
memor quantam vim pecuniae collegisset ex veniis apostolicis. Nondum
legerat ullam pagellam, et ob ingenii stuporem frustra erat etiam
lecturus, sed audierat inter pocula a combibonibus theologis, inesse
quae obsisterent illi quaestui. Ilico prosiliit ad populum, et insanis
clamoribus omnia commiscuit, nihil habens in ore nisi seductores,
haereses et antichristos, clamabat periturum mundum, nisi ipsius humeris
fulciretur. Non sum is, mi Zinli, qui Lutherii libros intelligam
ob quaestiones aliquot remotiores, nec me causę illius misceo,
cum ipse non egeat talibus patronis. Tamen adeo hebes non sum,
quin huius stuporem admirer. Ex hoc uno caetera coniicito, quam
hic asinus intelligat Lutherii dogmata. Plus centies clamavit apud
populum Lutherium docere, non esse necesse confiteri peccata mortalia,
nisi manifesta. Lutherus sensit manifesta nobis, id est quae
iudicaremus esse mortalia, quod certe (ut ego puto) non est cuiusvis;

--385--

ista belua putat non esse manifesta, nisi quę designantur in foro.
Quid facias quaeso huiusmodi bardis fratribus? Constanter etiam nunc
vociferatur in Lutherium et tantum profecit, ut passim emant libros
Lutherii, sibi persuadentes esse aliquid boni, quod huic caseario
tantopere displiceat. Et postea queruntur, esse qui emant Lutherii
libros, cum ipsi non solum irritent emendi appetentiam suis adeo ineptis
vociferationibus, verum etiam ecclesiae tranquillitatem in periculosum
vocent dissidium. Putat hic monachus se valde sanctum, si die
Mercurii non vescetur [!] carnibus, sed ovis et piscibus sese expleat
ad vomitum usque; et tam manifestis mendaciis, tam sceleratis calumniis
famam boni viri proscindere, talibus sycophantiis inficere animos
et aures auditorum non putat esse peccatum. Clamat Latomus,
clamat Edmundanus, balbutit Ruardus in Lutherium haereticum,
in indoctum, in ineptum, et tamen nemo illum commonet, nemo docet,
nemo redarguit, cum ille doceri postulet, cum audiri cupiat et audire.
Qualis sit Lutherius nescio, nisi quod libri, quos hactenus edidit,
testantur eum esse in literis theologicis, non tam veteribus quam
recentioribus, exercitatissimum; praeterea ingenium arguunt sanum, et
pectus multis variisque dotibus vere Christianis instructum. Hos vero
novi tales, ut si non essent alii Christiani, cum his, ita me deus
amet, Christianus esse nollem, siquidem avaritiae addicti sunt et
ambitioni. Nulli prosunt, nulli bene volunt nisi sibi ipsis, nocent plurimis
et timeri volunt sub religionis praetextu. Neque enim hoc
offendit eos in Lutherio, quod non satis molliter tractat pontificiam

--386--

maiestatem, de qua et ipsi non admodum magnifice sentiunt, quod
vellicat venias, quas nec ipsi probant, cum inter sese veris agunt.
Sed ideo his est haereticus Lutherius, quod Thomam despicit,
quem praedicatores quintum euangelistam videri volunt, quod incessit
magistros nostros, quorum autoritatem sacrosanctam haberi postulant,
quod scholastica dogmata non habet prę oculis, quibus, ut nihil aliud
dicam, debet mundus tot monachorum discrimina, tantum ceremoniarum,
et Christianam religionem, si non extinctam, certe misere afflictam
infectamque, tot indoctos theologos et bonorum autorum neglectum, de
quibus dogmatibus magister noster Latomus promisit tertium librum;
sed ubi videt primos duos tanto risu doctorum omnium exceptos, consultius
putat esse premere, quam tanto scholasticorum doctorum dedecore
iterum prodire in proscoenium. Hinc est, quod clamitant, hoc ulcus
illis dolet, hinc illi tumultus insani. Malunt, opinor, obrui doctrinam
Christi, quam aliquid decedere de maiestate duorum aut trium magistrorum
nostrorum. Certe Carmelitis et Praedicatoribus, quos
tantum inversio vestium seiungit, minus indignor: ventri serviunt, et
ventris negotium agitur. Demiror magis, cur his beluis alii subserviant.
Edmundensis putat timeri stultissimam illam linguam suam (nam hoc
subinde iactitat e suggestu, quod [!] Huttenus noster arcem impudentiae
vocare solet), propterea quod boni nolunt adversus rabientem
rabire [!]. Nunc audi, quaeso, horum dementiam, audi! exspectant, ut
Lutherius capiatur. Quid hoc aliud est, quam sitire humanum sanguinem?
Quandoquidem docere non possunt, at tamen perdere volunt.
Utrum hoc est carnifices agere an theologos? Quanta indignatio
posteritatis, si legerint Lutherium virum fuisse bonum et vitae ad
miraculum usque inculpatae, acutum, eruditum, ingeniosum, bene

--387--

Christianum, pręterea Germanum. Et tamen, quod primus in tanta
theologorum perversitate, in tam detestabili monachorum tyrannide
ausus fuerit libere monere, et Christum iam olim constitutiunculis
humanis indigne foedatum, imo conculcatum, vindicare, oppressum non
argumentis neque scripturae sacrę testimoniis, quibus innocentiam
suam usque tuebatur invictus, sed arte et conspiratione nebulonum
plane tyrannica. Quod si quidam haberent tantum insaniae, quantum
isti, brevi mundus totus sciret, quę probra, quae dedecora, quae flagitia,
quae facinora lateant sub illis albis et nigris palliis. Qui faverent
religioni, citius alerent ursos aut simias aut etiam viperas, quam multos
istorum generum: nolo enim gravare omnes, quos tamen opinor esse
perpaucos. Unde nobis hęc prophana religio, unde haec impia pietas,
unde indocta doctrina, unde spurcissimus iste coelibatus? Indigne
fero, hanc urbem elegantem, hanc academiam cum primis celebrem et
egregiis ingeniis abundantem sic infici per hos paucos nebulones virulentos
et indoctos. In cęteris literis non est omnino indoctus Atensis,
sed ira huic prorsus dominatur. Quid autem iudicet iratus? quid
diiudicet inimicus? Edmundanus plane stolidior est, quam ut vel
de re culinaria ferat iudicium, quod tamen affectat, et quidem sedulo,
et ob hoc frater Olla a quibusdam vocatur, quod plus palato quam
ingenio valeat. Et nunc ea damnat, quae nec legit nec intelligit. Si
sapiunt bonarum literarum cultores, in hos omnes acuent suos calamos:
indigni sunt, quibus parcatur, ferę sunt, non homines. Proferantur
horum mysteria, quandoquidem ipsi finem insaniendi nullum faciunt.
Et audio esse in manibus quorundam volumen quoddam, cui titulus
sit: "De memorabilibus Praedicatorum et Carmelitarum", cuius gustum
nobis praebuit Nicolaus Quadus in epistola quadam sua longe elegantissima.
Et dii faxint, ut ne torqueat nos expectatione longa.
Si moveret eos negotium fidei, ut simulant, inquirerent in libros

--388--

Alvari, in libros Sylvestri, in libros Thomae de Vyo, sed de
praedicatorum erratis nullum verbum. Quantum equidem coniicio,
non tendunt in Lutherium, qui satis tutus erit contra horum tyrannidem,
sed in omnes bonas literas, quas ipsi non didicerunt et piget
discere, sed praetexunt splendidum titulum homines ad hypocrisim
nati educatique. Quod si conatus eorum successerit, id quod superi
prohibeant, videbis, quo sit evasura rabies sceleratorum. In hanc rem
scio coniurasse quosdam, omnes insigniter sceleratos, quorum nomina
brevi, ut arbitror, cognoscet ac detestabitur mundus. Hos tyrannos
retundere magis puto esse e re Christianae religionis, quam profligere
Turcas turcissimos, aut his etiam sceleratiores Iudaeos. Demiror
lenitatem Erasmi, quod suo stilo felicissimo non saeviat in istos; sed
ille, ut est pure Christianus, abhorret ab omni dissidio, et interim
studiis vere sacris sese consolatur, reversus ad "Paraphrases in Paulum",
quas hac hyeme perficiet. Et ut ille in re quidem optima
occupatus est, ita non convenit alios studiorum causam deserere. De
hiis satis hactenus. - Proximis tuis literis respondi superioribus nundinis.
Hic quoniam et praeter spem et certus oblatus est nuntius,
nolui te nescire, quid hic ageretur; et placuit stomachum meum apud

--389--

te effundere. Hutteni postrema foetura mire probatur doctis
omnibus. Utinam ille vivat ultra Nestoris annos! ita semper vincit
seipsum felix illud et foecundum ingenium. Carinus noster plenis
(ut aiunt) velis ad utriusque linguae fastigium contendit; spes est fore,
ut brevi Germaniam nostram, non modo Helvetiam ingenii sui
opulentia sit illustraturus. Hic locus et tota fere Brabantia satis
tuta est a peste, sed laboramus alia peste nocentiore, quam sit ista
vulgaris.
Vale optime.
Lovanii apud sycophantas magistros nostros et fratres. Tu
perge, eruditissime Zingli, purum Christum tuorum populorum
animis inserere! Anno M.D.XVIII. Mense Aprili.
Sequitur vita s. Nicolai sive stultitiae exemplar.
Stultitiae exemplar.
S. Nicolai vita.
Sunt autores gravissimi, qui putent non minus pertinere ad percipiendas
honestas disciplinas, rectam artis rationem praescribere, quam
errata commonstrare eorum, qui artem nescierunt aut abusi sunt. Itaque
consequitur, non eos solum profuisse vitae mortalium, qui nobis
magnificis eloquentiae viribus descripserunt pulcerrimam illam sophiam,
verumetiam qui moriam huic diversam ob oculos posuerunt. Sed
idaea proposita plerosque minus movet, nisi in exemplari quopiam
noto ac familiari proponatur. Sophię exemplar Graeci proposuerunt
in Ulisse, Latini in Aenea, Christiani cum aliis multis tum praecipue
in Christo. Sed absolutum stultitiae exemplar nullus adhuc
mortalium proposuit. Cuius rei laudem mihi conabor vindicare, si
modo votis nostris aspiraverint superi. Id petam non ab antiquis,
non a longe semotis gentibus, neque fingam, quemadmodum finxit
Homerus, sed ipsissimum ut est suis expressum coloribus proponam.
Vivit adhuc Nicolaus Edmundamus Carmelita, magister
noster, et abbas brevi futurus, nisi mundus omnino resipiscat, quod
non est verisimile. In hoc uno quicquid suis dotibus potuit moria
cumulatissime expressit, ut, si quis hunc attente contempletur, plus
conspecturus sit, quam in tota Erasmi "Moria" aut "Navi stultifera"
Sebastiani Branti, aut si quis alius stultitię formam conatus est
exprimere. Sed priusquam rem tam arduam aggrediar, duo quaedam
faciam. Primum implorabo opem virginis deiparę, mulieris omnium
purissimę, ut hunc spurcissimum et illius extremum dedecus depingam
ita, ut meretur, ad gloriam Christi et salutem populi Christiani.
Deinde monebo lectorem, ut, quoties hic viderit scriptum s. Nicolaum,
ne putet esse sanctum Nicolaum, cuius hic est dissimillimus,
sed stultum Nicolaum; nam "s." utrunque declarat.
Natus igitur est s. Nicolaus anno millesimo quadringentesimo sexagesimo
secundo, cum sol esset in Capricorno, luna in Scorpio, et
utrunque respiceret Silenus, qui situs solet gignere fatuos, sed qui
sibi videntur valde sapientes, nisi quod Scorpius addit etiam aliquid
insaniae venenatę. Natus est autem Edmundę, id est oppidum
Hollandię, ubi non solent nasci nisi viri graves et prudentes. Sed
statim mihi dices lector: unde igitur hoc stultitiae exemplum? Quemadmodum
allia et caepae admixtae rosariis, quicquid est mali humoris
ad se trahunt et rosas reddunt meliores, ita hic cum suis totius
patrię stultitiam ad se trahens nihil aliis reliquit, nisi meram sapientiam.

--391--

Nam totum fere huius genus fato quodam stultitiae obnoxium est, sed
ita, ut s. Nicolaus reliquos omnes obscuret sua praecellentia, non
aliter quam foetor allii obscurat caeparum foetorem. Est tamen unus
huic proxima in cognatione coniunctus, multi putant esse fratrem, qui
nec figuram habet hominis, mentem plus quam pecudis. Is instinctu
naturae, quo moventur et scarabei, rogatus, in quem diem hoc aut
illud festum incidit, non sermone, qui illi non est humanus, sed gestibus
et balbutie significat absque errore. Quod tamen ipsum non est
mentis argumentum, sed furoris. Hic primam stultitiae laudem erat
ablaturus, ni palmam praeripuisset s. Nicolaus. Verum quanquam
stultissimus erat, non tamen usque adeo stultus, quin metueret, ne
ipsi cuculla aurita cum tintinabulis adderetur data veste versicolori;
poterat et hoc pati, sed plagas ferre non poterat.
Igitur dedit se in ludum literarium, didicit "Alexandrum", "Floretum"
et "Mammetrectum", et quicquid egregie stultum erat in
literis, id facillime didicit, ut dicere possis, illum rebus stultis esse
natum iuxta illud adagionis: ipsa olera olla legit. Sed quia domi

--392--

male parcebatur caulibus et pane furfuraceo, Lovanium fugit, quod
audiret illic omnes subito fieri sapientes.
Hic multa diu passus proficiebat in omni stultitiae genere, donec
pro cuculla morionica aucuparet capitium magistrale, ac deinde ventri
cepit esse melius. Nam crebro vocabatur ad actus, ut vocant, hoc est
ad pinguia convivia, quos dies ille multo melius tenebat, quam alter
ille tenebat dies festos. Et quemadmodum vultures procul etiam olfaciunt
futurum cadaver et advolant, ita ille mensibus aliquot praesentiebat
futurum convivium, ad quod se pręparabat biduano ieiunio,
sic ut etiam post biduo satur esset; adeo gratuitis epulis saburrabat
capacem alvum. Iam sibi videbatur aliquid, quod metueretur a pueris,
quos non aliter territabat, quam ignaros hospites asinus ille Cumanus.
Quid multis? successit negotium moria favente, factus est baccalaureus
theologię, mox licentiatus, postremo magister noster. Nec
sic tamen potuit efficere, quin pro stulto haberetur. Adeo totus vultus,
gestus, incessus, sermo stultitiam prę se fert, ut et procul et a tergo
statim agnoscas fatuum ac dementem. Ridebatur etiam a pueris,
monstrabatur digito stultissimus magister noster. Tanta est fati ac
naturę vis. Et interim cum omnibus videretur Corebo stultior, sibi
uni videbatur Salomon ipse. Tandem cum passim apud omnes quereretur,
quod mundus excęcatus non agnosceret ipsius divinam sapientiam,
incidit in facetum quendam, qui dedit illi hoc consilium: si vis,
inquit, effugere omnem stultitiae suspitionem, fac induas cucullam
monachalem; nulla res melius tegit et stultitiam et dementiam, et
quicquid alioqui est sceleris. Ibi multis mensibus deliberatum est,
quam vitę cultusque formam potissimum susciperet. Obversabantur
animo varię monachorum species non aliter, quam in rotundo speculo
in foro frequenti suspenso ostendunt se diversi [!] imagines virorum ac
mulierum, avium et quadrupedum. Apud atros Benedictinos et
albos Pręmonstratenses blandiebatur spes abbatię; sed timebat
aleam fortunae raro faventis sapientibus, cum ipse sibi sapientissimus
videretur, deinde, cum sępius ad speculum sibi mitram e chartis compactis
capiti suo imponeret et clavam, qua lecti sternuntur, pro pedo
pastorali teneret, offensus in auriculis a mitra pendentibus et metuit,

--393--

ne palam non abbas, sed morio videretur, pręsertim cum vultum
mutare non possit. Apud Minoritas offendebat nimia sanctitas ac
nuditas, cum ipse semper amaverit bene tegi. In Iacobitis oderat,
quod abstinerent a carnibus, et quod pro Scoto Thomam sequerentur,
quem ille nondum legerat, in quo tamen tantundem sapiebat,
quantum in Scoto; in Augustiniensibus, quod apud illos quaestus
frigeret nec in pretio sit fucata sanctimonia. Breviter cum atros,
candidos, lineos, laneos, cinctos, discinctos, barbatos, imberbes, calceatos,
incalceatos, pisculentos et carnulentos omnes percurrisset animo,
solus ordo Carmelitarum placuit, qui nunquam laboravit infamia
immodicae sanctimoniae et gignit obesos et rubicundos procos verius
quam monachos. Proinde gratissimi sunt foeminis, quibus placent bene
mutoniati; simplicibus autem et stultis commendantur candido pallio,
tametsi reliqua omnia sint picea. Habent et titulum gratiosum apud
foeminas; vocantur enim Fratres nostrę dominę. Eam passim pingunt
late porrigentem pallium candidum et sub hoc gregem Carmelitarum.
O sanctam picturam, o bellum satellitium, purissima virgo scilicet sub
pallio claudit tales nebulones, quales sub pallio nollet habere ulla proba
mulier! Ergo s. Nicolaus futurus Carmelita, ut res bene succederet,
triduo ieiunavit beatae virgini, sic ut non commederet nisi ova
et ius carnium bis in die, nec biberet nisi duplicem ut vocant cervisiam,
orans interim, ut tanta res, quam moliretur, cederet in laudem
et gloriam totius ecclesiae catholicae, cui putabat homo stultissimus
ingens lumen accessurum, si ipse induisset cucullam Carmeliticam; et
processit res, e camelo factus est Camelita Mechlinię, hoc est non
procul a Lovanio, ne procul abesset a nidore solennium conviviorum.
Et vide quomodo divinitus res illi successit. Eodem anno tres amplissimas
dignitates est assequutus: factus est magister noster, Carmelita
et casearius Lovaniensis. Is magistratus est huiusmodi:
quemadmodum aquilae certos tractus inter se dimetiuntur, in quibus
praedas agunt, ita Praedicatores et Carmelitae certos habent

--394--

limites, in quibus colligunt ova et caseos. Ei rei praeficiunt aliquem
insigniter impudentem, qui penetret omnia, qui nihil non ausit, vel vi
erepturus caseos, si illi non dederint. Et ideo quoties cucullam induunt,
solent omnem pudorem exuere, alioqui non admittendi ad virgineum
illum habitum. At in s. Nicolao nihil erat opus. Nunquam
enim habuerat ullam pudoris micam in omni vita. Itaque non potuit
exuere pudorem, quem non habebat, sed tamen, quod potuit cucullam
induens, multum addidit impudentiae. Ergo iam mortuus mundo statim
revolavit Lovanium; non enim placebant olera monasterii, et
semper in naribus versabatur suavissimus ille nidor conviviorum.
Iamque venter ceperat defluere. Nusquam enim lautioribus conviviis
mulctantur accepturi titulum aliquem professionis scholasticae, quam
Lovanii. Quin et ipsi magistri nostri peculiares habent periodos
conviviorum, ne sint ullae feriae a sanctis compotationibus. Iam sibi
s. Nicolaus videbatur esse deus; populus existimabat eum metamorphosi
quapiam in alium virum esse transformatum propter albam cucullam.
Non enim satis fidebat capitio magistri nostri, timens ne
quando et illi adderentur auriculae asininae. Sed illi cucullae nemo
auderet addere propter beatam virginem Mariam, cui sacrae sunt
istę latrinae. Regnum quoddam magnificentissimum illi videbatur,
solenniter invitari per sceptrigeros, per viatores salutari magister noster,
sedere sublimis in schola, sic ut thus crepitus et pedum pedor, imo
et lutum pertingat ad capita baccalaureorum ac magistrorum non
nostrorum, sedere inter primos in conviviis, sperare primum etiam
locum, si quidam abirent aut morerentur. O sanctam religionis professionem:
effugit malam paupertatem, posteaquam professus est paupertatem,
effugit obedientiam, posteaquam professus est sanctam obedientiam,
et professione castitatis hoc assecutus est, ut nunc gratis
permolat etiam sacras virgines, et tamen ope Mariae virginis, quam
colit, virgines maneant. Erant qui negabant hominem hic omnino
stultum esse, etiamsi quidam affirmabant hanc non esse prudentiam,
sed naturę sensum etiam senibus et asinis insitum ad tuendam naturam

--395--

suam. Sic renunciavit mundo s. Nicolaus. Induit cucullam, ne in
mundo pro fatuo habitus esuriret, aut cogeretur laborare manibus,
ac mox Lovanium repetiit, ut simul et colligeret caseos et conviviorum
nidore frueretur et regnaret inter scholasticos simplices et timidos,
qui, tametsi vident auriculas asini prominentes, tamen sibi metuunt a
calcibus. Est enim asinus quovis mulo calcitrosior. Sed posteaquam
semel professus fuerat paupertatem, cepit totum animum ad omne
quęstus genus adiicere. Ex veniis pontificiis non parum pecuniae
collegit a stultis, deinde ex compositionibus post inventis. Nunc
enim hoc agunt cum deo, quod cum probo iudice non liceret. Praeterea
ex testamentis, ex restitutionibus optimas agebat prędas. Nusquam
illius non pendebant retia. Quicquid quocunque casu in illius
manus venerat, in nassam inciderat. Ex hiis manubiis extruere cepit
pandochion Lovanii, ex monacho factus caupo, nullum genus hominum
non receptans: Carmelitas, magistros, pueros, quibus pro
grammatica pręlegit proverbia Salomonis et horum natibus vertendis
fallit tempus, si quando a negotiis feriatus est. Favere videtur beata
virgo huius comitibus sanctissimis. Nam nulla mulier ingressa est
eam domum, quae paulisper commoraretur, quin exiret gravida. Tentatum
est hoc a multis, et compertum est, esse verissimum, adeo ut
periculum sit, ne divus Iodocus esuriat, ad quem solebant mariti
segnes suas uxores mittere, ut redirent gravidae. Habet s. hic Nicolaus
domi quindecim aut sedecim Carmelitas iuvenes, robustos et
bene pastos otio, qui sic incumbunt precibus, ut intra paucos dies
mulieri turgescat uterus. Quod ubi factum est, pulsantur campanae
et aguntur gratię beatae virgini ob editum miraculum. Erant qui
dicerent agendas gratias mutoni Carmelititio. Sed s. Nicolaus
iurat, se non esse autorem, quanquam de aliis non vult iurare, quod
in rebus humanis multa cadant inter calicem supremaque labra. Quidam
dicebant, Carmelititium illud collegium nihil aliud esse, quam
novum lupanar; sed s. Nicolaus mota manu dextra respondit hoc
esse falsum, potius esse hortulum beatae virginis, in quo quicquid

--396--

gigneretur miraculo ad devotas preces Carmelitarum. In hoc igitur
horto cum satis suaviter habitet s. Nicolaus, metuens ne quando
revocaretur in monasterium, impetravit a pontifice Romano exemptionem.
Iam agit securus, protrudit alios in monasterium et, si discedant,
vocat apostatas; ipse curavit, ne possit in monasterium protrahi.
Corrigit ac reformat alia monasteria, in quibus collapsa dicitur disciplina
religionis; ipse vivit suaviter et prorsum Hollandico more.
Interim tamen venatur abbatiam aliquam et miratur, quod mitra
non ultro deferatur a pontifice. Nuper ausus est etiam cardinalitium
galerum sperare homo dignus, qui cribro coronetur. Adeo vociferabatur
in Lutherum, cuius libros non legerat, clamitans se sustinere
totam ecclesiam Christi et Romani pontificis maiestatem. Sed adhuc
nihil aliud est quam corvus hians. Spes tamen bona saginat hominis
animum. Habes, optime lector, summatim utcunque deliniatam
hominis vitam; nunc carptim attingemus nonnulla, quo magis cognoscetur,
qualis sit intus et foris s. Nicolaus.
De temperantia s. Nicolai.
Diebus Mercurii vix unquam vescitur carnibus; tantum ovis et
piscibus explet sese usque ad vomitum, et iure carnium, si quod elegans
forte contigerit. Ante prandium utcunque sobrius esse solet, nisi
fuerit concitatus ira, aut nisi pridie in multam noctem largius bibisset.
A prandio semper madidus est; sed hoc partim excusat patria, partim
stultitia. Nam aiunt philosophi, fatuos semper sitire. Hoc igitur naturę
est, et ob ea, quę nobis natura insunt, nec vituperare debemus
nec laudare. Sed cum sit bibacissimus, tamen adhuc tantum lippus,

--397--

cum multi oculos suos bibendo perdiderint. Non bibit autem nisi
duabus manibus, et in hoc differt ab ebriosis laicis. Hic religiose fit
ebrius.
De castitate s. Nicolai.
Antequam factus est ex camelo Camelita, raro coibat ob paupertatem
et non nisi cum publicis scortis, sed a professione sanctae vitae
nunquam compressit nisi honestas matronas aut deo dicatas virgines,
et hoc saepius facit propter oculos viciatos, quibus medetur coitus.
De constantia s. Nicolai.
Constantiae laus huic est peculiaris; nam nihil unquam in vita
tam nequiter aut tam stulte cepit, in quo non perstiterit. Nihil tam
absurde dixit, cuius poenitentiam egerit. Si forte dixisset silicem esse
aurum, pertinacissime defenderet. In scholasticis disputationibus nullus
unquam illum vicit; etiamsi quis adducat tota plaustra argumentis
onusta, ille coccicis in morem repetit suam cantionem, iurans sic esse,
quemadmodum ipse dixit. Sepe reclamant omnes uni, sed nihil aliud
quam laterem lavant. In omnibus suis concionibus ac pręlectionibus
damnat nova, laudat vetera, et quod docet, facit ipse: servat adhuc
veterem stultitiam, veterem impudentiam, veterem ingluviem, veterem
stoliditatem, veterem barbariem, veterem temulentiam, veterem insaniam.
Nihil in eo novi. Rupem citius loco moveris, quam illum a suo
instituto deflexeris.
De doctrina s. Nicolai.
Doctrinam prorsus habet monachalem; quod olim didicit, utcunque
tenet; nihil autorum legit pręter glosam ordinariam, postquam
factus est Carmelita. Nunquam venit pręparatus lectione ad docendum,
sed quicquid in buccam venit, hoc magno supercilio docet; ubi
non habet, quod dicat, subinde repetit eadem, asseverans ac deierans
sic esse. Aut exponit etymologias ac differentias vocabulorum.

--398--

De concionibus s. Nicolai.
Cum alii se praeparant ad ecclesiasticas conciones non solum
studiis, verum etiam attentis precibus ad deum fusis, iste semper illotis
pedibus accedit neque quicquam putat indocte dici posse, quod ab
ipso dictum non habeatur pro oraculo. A prandio semper uvidus vino
accedit, vacillans, balbutiens, huc et illuc movens caput, et cubito innixus
frequenter inter concionandum obdormiscit. Dicit quidvis: id
dictum repetit decies. Ubi deest, quod dicat, aut seipsum laudat aut
alios vituperat, nunc vociferans in Gręcas literas, nunc in poetriam
(sic enim ille vocat poeticen), in Martinum Lutherum, cuius libros
non legerat, sed audierat illum negligere venias pontificias. Unde s.
Nicolaus tantum pecunię collegisset ad structuram sui lupanaris?
praeter antichristos, haereses, schismata nihil habebat in ore. Ac mire
profecit. Nam Lutherus innotuit, et libri illius melius distrahebantur
magno lucro bibliopolarum, et qui antea male de Luthero senserant,
ceperunt bene sentire, quod sibi persuasum haberent, non tantopere
displiciturum fuisse s. Nicolao, ni vir bonus ac doctus esset.
De patientia s. Nicolai.
Ob hos mores ridetur etiam a pueris et palam invisus est omnibus
magistris nostris; tametsi huius stultitia frequenter ad suum quęstum
et commodum abutuntur, intolerabilis est baccalauriis et toti
scholae, quae mallet asinum audire rudentem, quam illum docentem
aut argumentantem. S. Nicolaus tolerat omnia fortiter. Ridetur ab
aliis, ipse sibi blanditur; exsibilatur, ipse sibi plaudit; invisus est aliis,
ipse se deamat; aliis est stipes, ipse sibi deus, adeo ut admiretur non
verti in rosam ilico, quicquid calcaverit. O fortem animum et invictum
pectus, ille clamoribus sufficit unus adversus universos, paratus

--399--

etiam depugnare, si clamore parum profecerit. Est publicum odium
huius academiae, et conati sunt excutere; sed haeret ille non secus,
quam fici oculis imminentes. Quod si quis occiderit, sperat se pro
martyre colendum.
De autoritate s. Nicolai.
Solus hic habet autoritatem damnandi, quos nunquam legit, solus
probandi aut improbandi quodlibet non reddita ratione - sufficit
concussisse caput illud stolidum et mota manu dextera dixisse: sic
est, aut falsum est - solus abiurandi se dixisse, quod modo sexcentis
testibus dixerit.
Fides s. Nicolai.
Iam operępretium est audire, quam excellat in fide catholica,
quantaque plus credat quam vulgus Christianorum.
Primum hoc credit supra nos, quod pontifex est omnium rerum
coelestium, terrestrium et subterranearum dominus, quodque in Christianos
omnes habet merum ac mixtum imperium.
Quodque omnes principes Christiani pendent a nutu Romani
pontificis. Et ille verbo ex summo rege aut etiam imperatore potest
facere calcearium aut agricolam sine causa, si tamen ei libeat absoluta
uti potestate.
Item quod non solum habeat imperium in omnes Christianos,
sed etiam in Turcas et novas terras, et quicquid illic invenitur opum,
hoc ad pontificem pertinet.
Quod in novis terris nulla potest ędificari ecclesia, nisi pontifici
numerarentur aliquot millia, et pręstare nullum posse templum in
mundo, quod non pontifici numeraret suam pecuniam.
Quod Romanus pontifex habet imperium in demones, adeo ut
possit illis pręcipere, ne pergant punire animas in purgatorio, sed
eiiciant illas foras.
Deinde quod potest praecipere angelis dei, ut sub poena excommunicationis
deportent certas animas in coelum.

--400--

Praeterea quod potest quosdam ex iis, qui damnati sunt in aeternum,
eximere a poenis et subito ponere inter choros angelorum, ita si
numeretur pro illis magna pecuniae summa.
Ex adverso quod potest detrahere animam e coelo et ponere in
tartaro, si posteritas illius animae offenderit s. d. n. sanctitatem.
Adhaec quod pontifex etiam sceleratissimus, qui ipse nulla habet
merita sua nisi mala, tamen habet in manu sua thesaurum omnium
bonorum meritorum totius ecclesiae.
Ea distribuere potest, quibuscunque vult, spoliatis iis, qui illa
bona opera fecerunt.
Quodque hanc potestatem habet immediate a Christo, sic ut,
etiam si velit, Christus non possit eam retrahere, nisi vellet huc
redire et sedere Romae, sicut fecit, quoties mortuus est Romanus
episcopus, et sicut fecit, priusquam Petrus Romae sedisset.
Adhaec quod pontifex, cum possit esse haereticus, cum possit
esse veneficus, incestus et item de caeteris, tamen errare non possit,
etiam si velit, quoties de fide ac moribus pronuntiat, quum cęteri
omnes episcopi et cardinales possint esse caeciores talpis. Causa est,
quia spiritus sanctus, ad caetera connivens, unum illud non pateretur.
Item quod si pontifex catervatim duceret ad inferos populos totius
mundi sua pernitiosa vita ac doctrina, tamen non deberet illi obsisti
nec a quoquam increpari, sed tantum blande rogari possit, et hoc a
maximis principibus.

--401--

Si totus mundus in re quapiam consentiret, et Romanus episcopus
dissentiret, omnes irent ad inferos, et hic solus, exclusis aliis,
ingrederetur coelum.
Post hac non erunt scholae neque consilia neque consistoria neque
consultationes. Quid enim his opus, si Romanus pontifex tam certe
pronuntiat de omnibus, quam Christus ipse pronunciaret?
Hanc tamen omnem potestatem amitteret pontifex, si lęderet ordines
mendicantium, hoc si eis praeciperet, ut abstinerent a mendicando
et viverent labore manuum, nec admiscerent se negotiis pastorum,
nec habitarent in urbibus, sed extra moenia. Quod si ille vellet
eis adimere sua privilegia, tunc illi vicissim adimerent illi suam
potestatem.
De Praedicatoribus et Carmelitis non oportet male scribere
neque loqui, imo non oportet nominare quenquam illorum sine honoris
praefatione, etiamsi sit pessimus, et hoc propter honorem ordinis.
Hanc fidem nisi nobis tradidisset ac defendisset s. Nicolaus,
totus mundus erat brevi periturus. Lector age gratias deo et ora
longam vitam s. Nicolai. Anno M.D.XX.
Germanis omnibus.
Potes ex hac cognoscere epistola, optime mi lector, quas fraudes
struant omnibus bonis literis, non tantum Luthero (qui est inculpatissimę
vitę), magistri nostri simul et personati illi ματαιολόγοι, ipsi vero
omni in spurcitia ac libidine vitam ducentes inquinatissimam. Et tam
pestiferas beluas multoque iniquiores Christianę reipublicę, quam vel
illa truculentissima gens Mahometica, nondum extirpamus radicitus?
non propellimus? non profligimus a nobis hos scorpiones venenatissimos,
moriones stultissimos, morychos - monachos volebam - cucullatos
theologistas? Hos igitur antesignanos, hos pręcipuos duces
Sathani excindite tandem, eradicate, profligite a vobis, Germani
viri invictissimi, alioqui strenui ac bellicosi; sinite nos vestram in hac
parte experiri magnanimitatem, quo tandem restituta pace ac unanimitate
charitatem Christianam et verum excolamus Christum.