Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 112

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

112

<< Nr. 111 | Index | Nr. 113 >>

Absender: Tschudi, Valentin

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 2 I 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 248-249




--248--

Zinglio suo Valentinus Scudus S.D.P.
Glareanus noster, Zinglie doctissime, literas tuas ad se missas
mihi legendas tradidit, quibus lectis vix dici queat, quam animo consternatus
sum, cum tantum Helvaetiae casum legerem atque adeo per
omnes urbes pagosque singulos perniciosam pestem grassari ac tot
hominum millia mortifera lue absorberi audirem: quae vel hoc etiam
crudelior, quod nec illis pepercerit, qui totae [!] Helvetiae sua doctrina
lumen praebuerunt, quorum casum olim lugebit patria, cum pristinae
serenitati reddita has stellas, quae lucidissimum iubar toti mundo
reddebant, occidisse viderit. Sed quid hos lugeo, cum propinquior
luctus me attigerit: nempe te in supremo vitae discrimine constitisse
cum ab aliis audio tum literis tuis testaris. Quod si execranda haec
contagio te quoque, meum solem, meam fortunam, meam denique
salutem indigne absumpsisset, quid nisi luctus, lachrymae et aerumnae
mihi reliquum fuisset! Tibi enim quicquid fortunae, quicquid doctrinae,
si quae est, acceptum referre debeo, ac totus meae vitae eventus ex
te pendet; porro quod Hector olim erat Troianis, qui vivus urbem,
moenia et populum solus tutabatur, quo occiso Troiani Graecos ultra
sustinere nequibant, id tu mihi es. Qui si occidisses, navis instar,
quae gubernatorem amisit, fortuitis casibus expositus essem. Atqui

--249--

cum generoso tuo animo in hac lucta superior evaseris, quam te victum
flevissem, tam nunc tibi victori gratulor, nec tantum tibi, verum
mihi, verum literis, verum studiosis omnibus, quorum hii suum Mecaenatem
tanquam ab inferis rediisse gaudent, illae accerrimum ipsarum
vindicem recepisse laetantur, ego meam salutem, meum praesidium iam
amissum recuperasse prae gaudio exulto. Utinam tandem serpentem
hanc luem deus nos misertus e finibus nostris abigat ac Helvetiam
sibi reddat, quae a multis iam annis ab omni tyrannide immunis
tyrannum nunc omnium immanissimum adepta est, quem non movent
blanditiae, non minae, non rhetorum phaleratae orationes, non theologorum
graves disputationes, non vitae probitas et castimonia, non
infantium vagitus, non veneranda senectus, sed, in quemcunque inciderit,
sine delectu necat, qui totum ferme Christianum orbem hoc
anno irrepsit et vastavit; nunc vero apud nos vires remisit, quibus tota
hac aestate Parrhisios oppressit (aiunt enim ultra triginta milia hominum
Lutaetiae occubuisse), adeo ut omnes, qui eius causa aufugerant,
nunc ad urbem redierint. Nam ex tot modo scolasticorum
millibus vix quingenti paulo ante relicti fuerant. Helvetiorum quoque
iuvenes alio alii dilapsi fuerant, cum ego, Petrus Ricardus,
Conradus Grebelius, quos nosti, cum duobus aliis Melodunum
oppidum, id est ad Sequanę ripas supra Lutetiam ad viginti millia
passus [!], concesseramus. Illic sex actis mensibus tandem ad Calendas
Ianuarias ad urbem rediimus. Quod effecit, ut nullas interim
a me literas acceperis, cum nusquam scribendi occasio se obiiceret.
Caeterum de matre mea et familia, si quid scias, quam primum mihi
scribas! nil enim est, quod aeque me suspensum teneat. Timeo enim,
ne quid mali ipsis acciderit, quod maxime illic saevisse hoc malum
audio.
Vale, o et praesidium et dulce decus meum
Parrhisiis quarto nonas Ianuarias MDXX.
Ulderico Zinglio viro doctissimo, summo nostro patrono, Tiguri.