Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 113

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

113

<< Nr. 112 | Index | Nr. 114 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 4 I 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 250-252




--250--

Myconio suo Zuinglius S.
Cum datur, scribo, ut, cum non detur, susque deque feras.
Hieronymum statueram apud memet tibi comparare conari; verum
nolui te id rescire, donec omnia essent pacta, ut, sicubi non processisset,
nihil aut minus movereris. Ego omnia Basileę excutiam
volumina, ni quid prohibeat, et, quodcunque te scire dignum putavero,
indicabo. Nunc contraham undique, ut iustam expleam epistolam.
Scripserunt ad me Zasius et Birkeimerus. Hic etiam occupatus
muneribus publicis coactus est per impudentiam nostram scribere, quod
scilicet ausi sumus hoc petere; amicissime tamen (ne hoc taceam)
scripsit. Ille, ut senex est, continere non potuit, quę essent cum eo
inolita. Lutherum verbis eius (ut nosti) Heliam nuncupaveram; ille,
quod Romanum pontificem agnoscat quidem, sed esse universalem
pontificem non extare iure divino, iubet tantopere temperare ab Helię
nomine, donec Romanum pontificem agnoscat universalem, quod
quidem nunquam obtinebit. Nam Christus semel pro peccatis nostris
mortuus, iam amplius non moritur [cf. Röm. 6. 9f.]; quod si non moritur,
non nascetur humanitus, neque corporaliter, hoc est visibiliter,
habitabit nobiscum, ut novas leges sanciat: alioqui nec Christus fuerit.
Dixit enim, novum hoc testamentum ęternum futurum [cf. Matth. 26. 28f.].

--251--

Sed vide, quam sumus dediti affectibus! Omnem argumenti vim
unica Leonis cuiusdam pontificis decretali firmat, quam Lutherus
tantumnon lacerat. Expectat tamen senex nostrum iudicium. Ego,
sicut ad respondendum sum instructissimus, sic senem turbare cunctantissimus,
rescribam tamen quandoque. Erasmus dialogum bi- et
trilinguium auxit festivissime. Scripsit ad me Rhenanus interea bis
e Selestadio; nunc posteriore loco tui quoque meminit atque hanc
epistolam tibi signavit. "Paraphrasim ad Timotheum" Erasmus
complevit. Iubent te salvere, quoties tui mentio incidit - incidit
autem crebrius, quam qum Tiguri esses - Rheius, Engelardus,
Utingerus, Luchsinger, omnes. "Paraenesin" mitto promissam.

--252--

Salvi sint uxor, liberi, Xilotectus, provisor proin, proin
Clivanus, Nicolaus, omnes tui. Ego dominica proxima solvam.
Comites erunt Gregorius ex Wesen, Caspar olima diutor meus.
Vale ex Tiguro etc. MCCCCCXX, 4ta Ianuarii.
Myconio suo. - Dem schuolmeister zuo Lucern.