Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 114

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

114

<< Nr. 113 | Index | Nr. 115 >>

Absender: Rhenanus, Beatus

Empfänger: Zwingli

Ort: Schlettstadt
Datierung: 10 I 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 253-255




--253--

Beatus B. Rhenanus Zinlio suo S. D.
Apud librariam tabernam me heri stantem invenit Petrus hic
Frabenbergius, et cum de discessu percontarer, perendie se respondit
initurum iter. Postremo petiit a me, ut se tibi literis commendarem.
Enim vero, mi Zinli, videtur mihi Petrus dignissimus, cui
non solum abbas ipse, verum omnes vos impensissime faveatis, vel
hanc ob rem, quod tanta celeritate istuc non dico profectus est, sed
volavit potius, rebus suis hic non finitis, sed abruptis. Noluit enim
vos diutius sui desiderio cruciare, qui sciebat, suam presentiam esse
vobis omnibus optatissimam. Spero autem vestrum erga eum amorem
indies magis augendum, tametsi nunc hauddubie maximus est, ubi
videlicet hominis mores, quibus optimis praeditus est, plenius cognitos
habebitis. De eius doctrina quid attinet multa dicere, cum illius non
obscurum specimen nuper apud vos ediderit disserendo, praelegendo,
declamandoque? Hoc dico, doctrinam eum habere minime vulgarem.
Quam aequat aut pene superat iudicium, quod in eo sum mirum in
modum admiratus. Animadverti enim ex colloquiis, que et modica et
pauca cum eo mihi intercesserunt, minime crassum hominis iudicium.

--254--

Id quod totum Sletstadio debet, quod eum satis obesum accepit,
nunc dimittit sagacem; presertim Sapido, qui mira libertate veram
doctrinam depredicat in conciliabulis, in conviviis, in foro, in templo.
Vis scire, qualis sit Sapidus inter disputandum? Talis omnino, qualis
est Glareanus, quantum ad vehementiam dictionis ac παῤῥησίαν
attinet. Ceterum ingens est discrimen: nam Sapidus tantum de seriis
sermocinatur; Glareanus alienis plerunque nationibus insectandis
multum verborum insumit, non memor Paulinae sententiae: sive
Graecus, sive Barbarus, et quae sequuntur. Atque adeo libere
nonnunquam Sapidus loquitur, ut Vuimphelingius illi inquisitionem
aut delationem ad inquisitores haereticae pravitatis saepe minetur.
Per iuramentum, inquit, quod feci in licentiis meis, ego cogor id non
silere; nam non potest pati Wimphelingius, ut quiswuam contra
cerimonias loquatur. In summa, quantum ad doctrinam attinet, non
dubito, quin Petrus omnium vestrum calculos sit emeriturus. Porro
retulit mihi Sapidus dixisse Leonem hic in convivio, cui non interfui
ego, monendum esse Erasmum, ut dominum abbatem alicubi in
monumentis suis celebret. Videtur mihi non satis intelligere Leo,
quantus sit Erasmus; unum fortasse e nobis putat. Non venit communi
decempeda metiendus Erasmus, qui humanum fastigium quadantenus
est supergressus. Velim autor sis abbati, ut Erasmum aliquo
munere provocet, puta poculo 30 aut 40 aureorum, cui sit
inscriptum maiusculis literis: Erasmo literarum parenti Theobaldus
de Geroltzeck abbas etc. dono dedit MDXX; aut simile elogium
aliud. Non erit perdita haec pecunia; nec sit tam religiosus aut potius
superstitiosus, ut propterea virginis Mariae iram timeat, si paululum de
peculio illius decerpserit. Vult illa bonis benefieri. Quod si ita inter
vos convenerit, ut poculum sit mittendum, consulerem, ut id vas argenteum
theca coopertum Basileam mitteretur, involvendum novo Cypriani
volumine, qui propediem finietur; atque ita per tabellarium

--255--

abbatis salario conducendum deferri poterit ad Erasmum. Fallet
autem praedones, quibus circa Coloniam omnia sunt plena, sic chartis
circumvolutum. Forsan dimidium salarii, quod solvendum erit tabellario,
dabit Frobenius, tum ut ad eum de rebus suis scribat, tum
ut is aliquod referat exemplar ab Erasmo. Sed hanc rem tu melius
ordinabis quam ego possim praescribere. Minus mihi dolet, quod vos
deserit Myconius, postquam illum audivi ludum apud Lucernateis
aperiturum [!]. Doluissem maxime, si extra Helvetiorum se fines
aliquo contulisset. "Orationes de decimis" atque item "Artem inquirendi"
sparge, quantum potes; contemne paululum pecuniae, cuius
nunquam cupidus apparuisti, ut plurimum prosis bonis literis, maxime
vero noceas earundem hostibus. Parce meae loquacitati, mi Zinli,
quam nondum explevi. Sed cogor receptui canere; nam abit Petrus.
Saluta dominum Conradum Fabrum, commendatorem, et Vadianum
nostrum, amicum mihi charissimum, cuius nunquam intus obliviscar.
Bene vale, Zinli charissime
Sletstadii quarto Idus Ianuarii M.D.XX.
Cupio scire, ecquid valeat Glareanus noster apud Parisios et
quando sit rediturus. Salutabis eum nomine meo, cum scribes ad eum
proxime. Misit ad me literas amicissimas superiore autumno.
Rursus vale.
Eximio viro domino Uldarico Zinlio, amico incomparabili,
B. Rhenanus. Thuregi.