Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 115

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

115

<< Nr. 114 | Index | Nr. 116 >>

Absender: Guilelmus a Falconibus

Empfänger: Zwingli

Ort: Glarus
Datierung: 12 I 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 256-257




--256--

Recepi literas tuas, suavissime Zuingli, quę mihi quidem charissimę
fuere; sed multo charior fuisset desiderata tui praesentia.
Veruntamen, quia hora iam appetit, ut coniungamur, coniuncti postmodum,
quicquid desyderatum est, spero, cum faenore resarcietur.
Proin in praesentibus ero brevior, in multis alias occupatior; unum
tamen non praetermittam, eruditissime Zuingli, Guilelmum tuum
illum esse illumque semper durante vita futurum, de quo tibi omnia,
quae a vero amico sperari possunt, polliceri possis et valeas. Et hoc
pro comperto habeas: si ullo unquam tempore mihi aliquid obtigit in
votis, unum illud alia omnia longe evicit, quando te, cuius desyderio
animę meę partem vi a corde sentiebam divelli, ab inferis ad superos

--257--

cognovi revectum. sed haec coram, ne videar, quod supra accusavi
impedimenti, nunc amore impellente aliquo pacto inficiari.
Quod ad Ioannem Herum: antequam tuę mihi consignarentur
literę, et salutaram et omnia mea illi obviis, ut aiunt, manibus obtuleram;
nunc autem accedente tuo probatissimo calculo, qui alias
rerum et cordum sagacissimus es perscrutator, nullum est officii genus,
quod in eum non velim expendere.
De Paulo autem nostro Bombasio nil aliud dicam, nisi quod
proximis ad me ex urbe suis intellexi, illum genio frui fęliciore. Orabis
deum optimum maximum, ut opus continuato, ut dicitur, prosequatur
filo frontemque exporrigat diu hilariorem, quippe qui abs te
venit amandus, quem alias ipse et suspicit et admiratur.
Vale, et haec nostra tumultuarie et horis, ut inquiunt, succisivis
deprompta lege et, ne videantur a multis, in cineres redige.
Ex pago Claronę xij Ianuarii M.D.XX.
Viro consummatissimo Hudalrico Zinglio, concionatori dignissimo.