Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 143

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

143

<< Nr. 142 | Index | Nr. 144 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 10 VI 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 321-322




--321--

S. Literas tuas postremas in lectulo legi valetudinario, ut ita
dicam; sed valeo nunc dei benignitate satis bene. Timueram me a
febre correptum: ita morbus cum magno frigoris impetu irruebat et
omnia febris signa portabat secum; verum ita nunc sum, ut nihil mali
suspicer amplius. Accepi literas nuper ab Hedione, in quibus erat
scriptum, quam efficacibus argumentis ipsum adhortareris ad praedicationem
Christi, ut non posset non maxime obtemperare tibi,
etiamsi alioquin res contra sese foret. Ad quam cum sua sponte
esset pronus, non posse dici, quantum nunc tuis adhortationibus adcesserit.
Sed iterum peccasti. In festo crucis inventae pro concione
dixisti: Augustinum ambire aliquoties. Id quod huc detulit vetulus
quidam magister Parhisiensis cum tanta admiratione, ut, qui audierant,
ignari sacrifici, peccatum in spiritum sanctum perpetrasse te
omnino putarent. Hoc scribo non secus, quam aliquoties dixi olim,
ut scilicet rideas; ego enim satis id audiens risi. Miror tum hominum
iudicia tam esse nihil, ut nugas tantillas rem ita grandem esse
putent. Insuper comparationem inter Augustinum et Chrysostomum
quidam ausus erat proferre. Mirum quantum Chrysostomum
cedere oportebat. Argumentum eorum perpetuum, sententias cum
proferunt, librorum multitudo et disputatio de variis rebus. Non consyderant,
quam bene, sed quam multa quis scripserit. Ob hanc unam

--322--

causam invenio quosdam melius velle Luthero (cui tamen pessime
volunt, imo qui dicunt hoc sibi accidisse, dum Lutherum semel
legerint, ut putarent stubellam suam plęnam esse daemonibus, quod
aliquid tam nefandum inter legendum occurrerat) - ob hanc, inquam,
causam melius volunt Luthero quam Erasmo, quia Augustinum
non sic reiiciat ille. Ne rideas rogo; ridiculosius nanque est, quam
ut ridere debeas. Quae Lutherus "De censibus" scripsit, non vidimus;
sed venient forte ad nos quoque, postquam nemo non legit. Nihil
habeo novi, quod tibi scribam, nisi quod admodum timeo Helvetiae
nostrae. Tu semper fac, quod officii tui est. Adhortare bonos, ne
malis sese commisceant.
Vale meque redama.
Uxor, filiolus omnesque mei et tui tibi precantur optime.
Sodalitium tuum nomine meo salutabis plurimum.
Lucernae quarto Idus Iunias anno M.D.XX.
Myconius tuus.
Domino Huldrico Zinglio, eruditissimo euangelistae Tigurino,
amico charissimo.