Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 142

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

142

<< Nr. 141 | Index | Nr. 143 >>

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 10 VI 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 319-320




--319--

Salve in Christo. Glareanus noster narravit abunde, quam
me ames, charissime Zuingli. Quod iam non scripseris, cum illo
negociis, quibus es occupatissimus, tribuo. Gavisus sum plurimum,
quod forti animo tu et cives Tigurini resistunt quęstui monachorum
sive avaritię, utut visum fuerit appellare. Non pessime de illis
Quadus dixit, qui inique tractant virgines suę curę commissas.
Fuerunt iam multis annis impudentes et erunt, quamdiu presserint
inutiliter terram. Capito nonnihil negocii cum illis habuit Moguntię,
ut ubique sunt θερμουργοὶ καὶ μεγαλαυχούμενοι. Sed bene vicit,
quantum ex literis illius proxime ad me datis intelligo. Euangelium
illic annunciat, ad quod avidissime convolant. Patronos habet humanissimos.
Magna libertas est, et elegantioris literaturę multi sunt
ex magnatibus studiosissimi. Ubique fęliciter incipiunt habere literę.
Petrus Mosellanus expulsus aliquamdiu a sophistis iam agit rectorem
studii Lipsensis, ubi 4 sunt, qui publice profitentur Gręcas
literas. Wittenberga floret Martino et Philippo. Apologiam

--320--

scripsit Lutherus contra 2 universitates Coloniensem et Lovaniensem;
videbis brevi. Mitto tibi dono Lutherum impressum vernacula
lingua; intra octavum diem aut 12 excusus est. Citius misissem,
si adfuisset, qui portasset tibi. Boni consule, quod bono animo ad
te do. Invenies "De censibus" etc.. Pergo in euangelio. Ferendum
nonnihil a mataeologis ob honorem Christi. Tu beatus plane, qui
non tuis solum, sed toti patrię Helvetiorum prodes. Nemo te non
suspicit. Sic itur ad astra. Equidem conabor pro viribus, quicquid
in me fuerit, ne omnino male collocem. Beatus nondum adest, aut
Erasmus. Fieri potest, ut hac ęstate te semel invisam; adeunda
est Constantia.
Vale in domino, charissime frater.
Basileę, subito 1520 dominica post corpus Christi.
Tuus Gaspar Hedio.
Ulricho Zuinglio, euangelico homini meo incomparabili.