Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 141

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

141

<< Nr. 140 | Index | Nr. 142 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 26 V 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 317-318




--317--

S. Miror, dum apud nos in plerisque conviviis intersis, maxime
conventus nostris celebrantibus, ut nunquam ad me venias, cum te
tam intimum habeam et contra quoque de te sperem. Sed forte haec
causa, quod, quamvis intersis, absque tamen ore interes, absque manibus,
absque pedibus, ut neque inter haec loqui possis neque ad me
venire. Quare mirari desino. Sed non desino indignari his, cum
quibus sic versaris. Evomunt contra Zinglium non quidem vera
male interpretantes, sed omnino pervertentes. Haec qualia sint, audies
forte a Glareano - is nanque in convivio erat, ubi talia evomebantur - et
a Grebelio, apud quem pariter effutitum est. Dicebaris
olim vocem habere, quę tam esset obscura, ut, quę diceres, vix ad
treis audirentur passus; at video mendacium id esse, cum audiaris
per totam Helvetiam. Vinum fortassis Tigurinum ita gutturis ob
acrorem aperuit organum, ut Stentorem nunc voce referas. Sed quid
nugor in re apud me tam seria? Vere dico nihil esse ferme omnium,
quae mihi possunt accidere, vehementius movens, quam dum Zinglium
audio dilacerari, imo non Zinglium, sed euangelium; nam quid
ille dicit, quod non sit euangelicum? Aiunt, res Helveticas (scis,

--318--

quę illę sint) nihil ad te pertinere, sed euangelium interpretari, proponere
populo, hortari hunc et dehortari; sed brevibus, non singulis
concionibus idem repetere, tanquam data opera nihil statuas tibi
agendum, quam te toti Helvetiae reddere invisum. Quid hęc dicendo
dicunt aliud, quam: non pertinet ad Zinglium esse pastorem, esse
sacerdotem, esse Christi vicarium? Et habent isti ex sacrificis innumeros,
qui illa adprobant subinde dictitantes: sacerdotes deberemus
sacerdotes esse, neque nos immittere rebus saeculi; habent proceres
nostri prudentiam, habent experientiam rerum tantam, ut sciant
optime, quid faciendum, quid non faciendum sit. Tanquam hoc sit
agere sacerdotem, cum neque exemplo bono neque doctrina ab nequiciis
dehortamur populum, cui tamen ita sumus praepositi, ut via
ad coelum per nos solos indicetur atque impleatur, quo ille et recta
nos sequatur et libenter, cum videat nihil periculi huic itineri inesse.
Ecce hominum nugamenta, qui, ne nihil dicant, obloquuntur, ut aliquid
agant. Ego quoque non alia causa hęc scribo, quam ne nihil
tecum conloquar. Scio, quam te ne tantillum moveant, ad ea iam
olim adsuetum. Scio etiam nihil novi perscribi; frequens hoc circa
aures tuas murmur. At quia Grebelius legatus admonuit, ut tibi
scriberem, hoc scripsi, nullum interim aliud argumentum habens.
Tu vale et perge feliciter meque ama.
Lucernae in vigilia Pentecostes anno MDXX.
Myconius tuus.
Domino Huldrico Zinglio, eruditissimo parocho Tigurino.