Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 140

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

140

<< Nr. 139 | Index | Nr. 141 >>

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 18 V 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 315-316




--315--

Salve in Christo. ᾿Ανεμώλιον fuit, Zuingli eruditissime, quod
quidam invulgarunt de Martino Luthero. Optime habet et pergit
σῶσαί τ̓ εὐσεβῆ γράμματα. Video masculum tuum pectus, ut firmaveris
in omnem eventum. Sequar te, quoad potero, diligentissime.
De oblationibus quis pius non tecum sentiat? Ex canonibus Grecis
idem ferme olim mihi disseruit Capito noster. Agnosco, ὅτι λαλεῖς
ἀλήθειαν καὶ οὐ δολοῖς ἐν γλώσσῃ. Et cave putes me quicquam tui
male consulere, aut quod suspicer te quicquam dicere preter scripturę
autoritatem et rationem. Syncerissime omnia. Sed coram multa
Brevi aderit Erasmus; heri literas vidi Frobenio scriptas. Cum
adveneris, aperiam tibi penetralia pectoris mei et te utar non tantum
fratre, sed preceptore. Mira tibi refero. Oecolampadius, si vera
est fama, factus est monachus; secessit in ordinem divę Brigittae.
Miror equidem, quid hominem huc adegerit, tametsi non ignoraverim

--316--

illum huiusmodi diu versasse animo. Alemanica illa Lutheri ad
te mittam, quamprimum fuerint excusa.
Vale et gratia dei tecum. Expectabo laborem tuum in capita
Matthaei. Commenda me omnibus bonis viris, in primis Leoni
nostro et eius Mecenati. Capitoni quoties scripsero, habebo tui
memoriam.
Raptim. Basileę postridie Ascensionis 1520.
Iacobus Nepos uxorem duxit, puellam elegantem. Habet,
quo se oblectet post ardua studia.
Caspar Hedio.
Doctissimo viro Hulricho Zuinglio etc., amico incomparabili. -
Gon Zirch.