Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 145

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

145

<< Nr. 144 | Index | Nr. 146 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 19 VI 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 328-329




--328--

Vadiano suo Zuinglius S.
Transmisi Basileam tuam ad Dorpium epistolam, Ioacime
doctissime et carissime, altera mox die ab ea, qua acceperam. Bene
vortat! Aiunt enim hominem esse cothurno versatiliorem: ita quibusdam
omnis est angusta nimis gloria, nisi summi habeantur. Torquet
nimirum hominem splendor Erasmicus, a quo tamen posset lucis
plurimum mutuare, si gloriam, quę a deo est, quęreret. Quod quia
non facit, torquetur invidia et fame glorię haud secus quam Iudęi,
qui quod gloriam humanam anxie quęrerent et ob id in perfidia perstarent,
a Christo merito audierunt: "Quomodo vos potestis credere,
qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quę a solo deo est, non
quęritis, quę nimirum humilitate et simplicitate in cęlis, non hic, comparatur"?
- Glareanus optime tibi precatur, iterum atque iterum
se tibi commendans: nam quod ad Basiliense studium attinet, non
nihil est; quamquam in herba res adhuc hęreat, bene tamen speramus.
Libellos curabo, quos cupis, ut habeas quandoque. Rem autem facis
te et Christiano viro dignam, si festis diebus in his lectitandis verseris
magis quam in cursibus istis et frigidis et desidibus. Nam Christianum
oportet hominem non ut ethnicum summam in multiloquio spem
ponere, sed in vitę integritate, quę cum caritate dei primum, deinde
et proximi coniuncta est, quam nullibi tum fęlicius tum facilius assequemur,
quam dum huiusmodi legimus, qualia tu petis, in quibus et
Pauli et sanctorum patrum non modo spiritum spirare percipis, sed
et ignem charitatis flagrare sentis, quo demum ipse afflatus ita ardeas,
ut et alios accendas et illumines. - Libellum Hussitę, qui "De
ecclesia caput" inscribitur, vidi et secretario nostrę urbis commodavi,
ut iam non facile fuerit ad illum recurrere. At quantum primo gustu
unius aut alterę paginę potuimus assequi, videtur esse haud ineruditus

--329--

et hominis esse, qui supra suę ętatis alios eruditione antecelluerit;
quamquam quid opus est iudicium nostrum scribere, cum tamen cum
eo nobis res sit, cuius potius iudicium debeamus expectare, quam ferre?
Sed natura forsan comparatum est, ut, quę nobis maxime placeant,
tum sint maxime placitura, cum eorum quoque calculus accesserit, qui,
ut sunt inferiores, non sunt etiam ita ab eodem instituto alieni, ne
scilicet nimium sibi quivis fidat. Ecce quantum tuo in nos animo fidamus.
- Ecceus Romę sit, bullas excitet, et his maiores persecutiones:
bullę tamen erunt, etiam si ad eos usque pertineant, qui illis
sint indignissimi, quod didicerint scilicet eos contemnere, qui corpus
occidunt [cf. Matth. 10. 28]. - Frater Casęus (nam caseum haud
decorum est adpellari) valeat cum suis nugis: ego enim eas naucifaciam.
Quapropter tu quoque hominem ita tractes velim, ut plane
videat, et se et sua contemptum iri, si vulgaverit. - Erasmus nondum
Basileam venit; mox autem, ut venerit, rescies et tecum consultabis,
anne velis cum domino administratore ex Eremo et Francisco,
Utingero, aliis, nobiscum Basileam ad illum descendere;
id quod illis constitutum iam est, ubi ille venerit. Novarum rerum haud
quicquam est, quod te magnopere scire cupiam, quam quod Helvetiis
omnibus male timeo, studiis ita in diversa trahentibus. At hoc non
novum nec apud te inauditum. Margarita Zilina, soror nostra in
Christo, salva optetur nostro nomine. Meditor quottidie aliqua ad
hominem scribere, sed vetant negocia quottidie.
Opto te, frater in Christo, cum uxore semper bene valere.
Salvi sint amici tui omnes et mei.
Ex Tiguro XIX. die Iunii MCCCCCXX.
Ioacimo Vadiano, viro doctissimo et amico integerrimo.