Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 146

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

146

<< Nr. 145 | Index | Nr. 147 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: (Zürich)
Datierung: 6 VII 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 330




--330--

Myconio suo Zuinglius.
Mitto Erasmi epistolam preciosissimam ab exemplari descriptam,
quod ipsum improbe descriptum erat, et epistolam Eccei, quam ad
vicarium Constantiensem misit, cum "Capite Hussi de ecclesia".
Quę omnia, posteaquam legeritis, remittas velim. Xilotecto omnia
communica! At quid opus est ista iubere, cum omnia, ut reor, sint
vobis communia, quę ad literas pertinent et amiciciam. Nunc non datur
plura scribendi locus, quam ut hanc Eccaei epistolam, si aliquibus
communices, non tamen ex me habere prodas. Quidam enim dederat,
ut legerem, non ut describerem; et ubi invenies dictiones aliquas plus
quam barbare scriptas, scito hoc dedita opera a nobis factum, ut
hominem barbarum et fastuosissimum imitaremur; nec tamen in universum
tempus fuit imitari, mox reddenda erat. Ex prototypo enim
descripsimus, ut fastuoso ita infantissimo.
Commendo me tibi, ut nostris amicis communibus quoque commendes.
Vale.
Pridie Nonas Iulias MCCCCCXX.
Salvi sint omnes tui etc.
Myconio suo Lucernano.