Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 150

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

150

<< Nr. 149 | Index | Nr. 151 >>

Absender: Clivanus, Rudolphus

Empfänger: Zwingli

Ort: Mailand
Datierung: (23 VII 1520?)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 339-340




--339--

Domino Vlderico Zinglio S.
Etsi iure quidem impudencior cuiquam videar, doctissime vir, qui
te Christi negociis adeo intentum interpellam, tamen singularis tua
eximiaque humanitas ac meritorum in me tuorum cumulus eciam
verecundantem id facere impellunt. Maior enim est amor erga te
meus, maior tua in me benevolentia, quam ut non mecum perpetuo,
quo quo terrarum vixero, tu quoque victurus sis. Vivo autem nunc

--340--

Mediolani apud Amanum, doctissimum et integerrimum iuvenem;
imo si verum fatear, Mediolani quidem sum, sed apud Zinglium
meum vivo. Nam dici non potest, quam tu utrique in ore sis, de
utroque enim optime meritus. Attamen dii facerent, quo meum adversus
te animum non verbis duntaxat declarare aliquando liceat, aut
verbis tanto talique amore dignis. Abs te vero unicum id expostulo,
ut, quam facile, quam benigne tua me tibi iunxit humanitas, ita et
posthac tam integre clementerque conservet.
Vale.
Mediolani.
Rudolphus Clivanus, perpetuo tuus futurus.
Domino Vlderico Zinglio, viro doctissimo integerrimoque,
amico incomparabili. Tiguri.