Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 149

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

149

<< Nr. 148 | Index | Nr. 150 >>

Absender: Ammann, Johann Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: Mailand
Datierung: 23 VII (1520)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 337-338




--337--

Hulderico Zuinglio Iacobus Amanus S. D.
Ex literis partim tuis, partim paternis, mi charissime Zuingli,
intellego amorem in me tuum admirabilem, quo nil, me Hercle, mihi
hac in vita aut optabilius aut iucundius potest accidere, quam ab eo
deamari, qui doctus iuxta ac pius sit, idque supra fidem. Plurima
sunt tua erga me officia, inaudita quędam benevolentia ac amor, cui
fortasse in redamando par sum, cum innumerae tuae alioqui beneficentiae
respondere haud queam. Dabitur tamen opera, sicubi facultas
aut occasio sese mihi obtulerit. Obsecro te etiam atque etiam, doctissime
Zuingli atque adeo mi frater, ut, si quando pater in consilium
te adhibuerit, id suadeas potissimum, quod illi nec inhonestum, mihi
utile ac laudabile futurum sit. Audio Conradum Grebelium, meum,
ni fallor, amicum, dudum in patriam remigrasse, quod sane eius causa
plurimum gaudeo. Tu, si illi tecum aliquid familiaritatis intercedit, ut
intercedit nimirum arctissima utpote studioso cum studiosissimo, meis
verbis diligentissime salutabis, et Binderum quoque, breviter omnes
tuos amicos, idque unum in praesentia tibi persuasissimum habe, te
a me amari, quantum aut pater aut frater. Salutat te et Clivanus
et Iaspar Eleutherius.

--338--

Vale, mi charissime Zuingli, atque me, ut facis, ama.
Mediolani X. Calendas Augusti.
Alias quas vides tuis adligatas literas Primlüter, quem vocant,
debentur, ratus non inofficiosum ad amici epistolam respondere.
Domino Hulderico Zuinglio, viro et doctissimo et amicissimo,
Tiguri.