Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 152

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

152

<< Nr. 151 | Index | Nr. 153 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 21 VIII 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 346-347




--346--

S. Nunquam scivi, optime Zingli, quam fueris ad persuadendum
in scribendo accommodus, nisi dum proximis literis me convenisti.
Tam enim omnem dolorem, quem conceperam ob nostra tempora,
ademisti, ut interim tranquillissimo fuerim animo. Nescio enim, ut
unquam interea temporis res illae molestissimae animum tetigerint; id
quod vel hinc potes coniicere certo, quod tam diu nihil ad te querelarum
solitarum perscripserim, cum tamen te excepto neminem habeam,
ad quem in huiusmodi molestiis confugiam, nemo item sit, qui mihi
succurrat. Facit ea res, ut mirum in modum gaudeam, meipsum
consolans etiam de futuris calamitatibus, si quae forte accident, quia
tam certum atque praesens refugium adeptus sim. Sed apud te inquis:
non hoc prius novisti, qui me intus et in cute novisti tamen?
Non novi, fateor, quia nunquam incidit, quod sciam, ubi opus fuerit
experiri. Quid potueris dicendo, millies expertus sum, quid vero
scribendo, nunc primum. Nihil est hodie, quod insigniter me urgeat,
nec quicquam scio futurum, nisi novus lector Minoritarum, qui ante
octo dies huc venit ex Lutecia, aliquid ferat novi. Dixit in secunda
declamatione sua ad populum, Aristotelem se molestius inculcaturum
his, qui eius nomini infestiores sint. Quid parturiat, nescio, et
quicquid tandem est, minime curo. Alioqui veterem ego continuo
cantionem repeto, omne tempus hic mihi discendi ereptum, et me indies
stultiorem reddi. Insuper anxie nuper disputatum est apud nos
inter pocula: an diabolus homines obsidens substantialiter intret
hominem nec ne, adductusque est locus ex Didymi libro tertio de

--347--

spiritu sancto, qui rem negat. Et mihi forte in mentem venerat de
angelo bono, qui eiusdem substantiae cum diabolo videtur esse; nunquam
tamen dictum est, illum substantialiter intrasse hominem. Didymus
apud illos, adversae partis dico, nihil fuit, et habetur tamen
ab Hieronymo tantus, ut eum interpretatus sit et apostolicum nominet
virum. Si quando nugari libet, ad nos tuam sententiam tradito
Iosephum historiographum emi his diebus tam inemendatum, ut me
poenituerit. Si tuus est correctior, rescribas, et videbo, quacunque
id tandem ratione, ut meus de tuo sanetur. De orationibus quinque
nobis relatum est, quas Huttenus habuerit contra vel scripserit
Wirtembergium. Miror, quod non ad nos etiam perveniunt.
Postremum, quod in postremis tuis literis fuit, tam mihi displicuit,
ut instituerim propriam de hac re ad te dare epistolam, an forte
aliam tibi mentem dare queamus.
Vale felicissime in Christo
Lucernae XII. Kalendas Septembris anno M.D.XX.
Salvum optant te mei omnes.
Myconius tuus.
Domino Huldrico Zinglio, theologo Christiano,
euangelistae Tigurino, amico primo.