Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 153

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

153

<< Nr. 152 | Index | Nr. 154 >>

Absender: Ammann, Johann Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: Mailand
Datierung: 11 IX (1520)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 348-349




--348--

Domino Hulderico Zuinglio Iacobus Amanus S. D.
Ne plura nunc scribam, charissime Zuingli, tabellionis festinatio
prohibet; id tamen unum te nescire nolumus famam hic esse constantissimam
eamque quum Gallorum regis literis olim tum nuper
conductis in id negotium aedibus confirmatam, collegium Graecorum
adolescentulorum a pontifice Romae primum institutum paucis admodum
diebus, stante pace, regiis sumptibus Mediolanum translatum
iri. Huic academiae princeps praefectus est Ioannes Lascaris

--349--

Constantinopolitanus, Gręcae linguae scientissimus. Alia paucula
fortasse adhuc erant, quae scriberem; sed, ut dixi, nuntii festinatione
intercludor. Te a me scias amari plurimum, idque tuo merito. Verbis
meis salutem dices Conrado Grebelio et Bindero, ludimagistro.
Vale et da operam, ut valeas.
Mediolani raptim tertio Idus Septembris.
Erudito ac integerrimo viro Hulderico Zuinglio,
amico suo primo.