Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 154

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

154

<< Nr. 153 | Index | Nr. 155 >>

Absender: Hofmeister, Sebastian

Empfänger: Zwingli

Ort: Schaffhausen
Datierung: 17 IX 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 350-351




--350--

Felicitatem. Volui multociens literas ad te dare, mi Huldrice,
quibus testarer, quam te ob singularem tuam erudicionem et amo et
veneror, maxime cum sciam (nec me fallit opinio) me quoque in
eorum numero, qui tibi sunt amicissimi. Verum hactenus manum
prohibuere tua illa in literis impeditissima negocia; timui enim, ne importunus
tuis auribus, cultissimis literis addictis, meis obstreperem
inepciis. Et quidem nunc rumpo silencium, amicum confidens quicquam

--351--

succisivum temporis meis literis insumpturum, que fortassis tales
sunt, ut diffidam pene eas tibi placituras. Continuissem me, nisi ingenium
tuum michi cognitum esset, quod raro sibi excidit, deinde admodum
ingenuum ac modestum, ut eciam iniurias paciencia vincat.
Itaque ex animo dico, que institui, nichil omnino dissimulaturus.
Audivi te perseverantem veritatis eclesiasten. Laudo constanciam
et invictum muneribus animum. Placet Christianus ille animus tuus.
Utinam liceret me tibi commilitonem esse, apud Tiguros praecipue,
ut capite felicis patrie nostre a morbo erepto sanitas tandem
in reliqua membra reciperetur. Amant te hic multi eruditissimi viri,
quibus te sepe tue erudicionis mencionem faciens conciliavi. Hortantur,
pergas, uti cepisti. Ceterum, quod ad me attinet, simul hortor,
ut pergas, modo severitatem illam tuam in religiosos parum rescindas,
quibus iniquior videris, quamquam meo iudicio non sis, quam ista
nostra secula adhuc paciantur. Elapsus [!] (audio) tibi diabolicum
dixisti inventum, satis, ut opinor, licenter apud populum huiusmodi
concionibus, et si verissimis, non dum asuetum. Scio, scio, mi Huldrice,
omnes a suo instituto longe decidisse, humana esse figmenta,
omnes religiosorum cerimonias iniustissimis causis a Romanis pontifficibus
auctas firmatasque agente demone et nostris criminibus demerentibus;
sed sustine parum, donec in melius resipiscat mundus. Resipiscet
autem, cum Martinus Lutherus, Christianus ille doctor,
altius eorum mentibus insederit; prope est, ut omnia hec figmenta ad
euangelicum terantur lapidem. Quare, quantumvis vera dicas, maiorem
tamen, quam pro re, severitatis speciem praebent populo rudi adhuc
et non secus edocto a superciliosis illis magistris sathane, hoc est
Aristotelicis. Sat sit te monuisse. Ex animo scripsi, amicus amico.
Tu boni consule, quidquid excidit.
Vale.
Ex Constancia 1520. 15 Kallendas Octobris.
Sebastianus Hoffmaister, Schaffudanus, quondam lector
Tiguri apud Minores.
Erudito viro magistro Huldrico Zwinglio,
apud Tiguros pastori, amico suo, dentur [literae].