Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 155

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

155

<< Nr. 154 | Index | Nr. 156 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 6 X 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 352




--352--

Myconio suo Zuinglius S.
Audio te convaluisse, id quod nobis est multo gratissimum, tibi
vero summe necessarium et, ne tam utilem olim futuram sationem
brachiorum languor intercipiat, commodaturum Christianis omnibus.
Proinde plurima sunt, quę ad te scribere vel ipse postulasti, vel ego
opus haberem, quę tamen omnia in adventum tuum repono, quem
quotidie pręstolor, et domus nostra, quę nunc gestit te hospitem
excipere. Quare cavendum tibi est, ne eam frustreris; nam sic liberior
erit confabulatio.
Iam non plura scribam, quam ut bene valeas et id unice etiam
cures. Salvos opto uxorem, liberos, Xilotectum, provisorem Nicolaum,
amicos prorsus omnes.
Ex Tiguro pridie Nonas Octobris anno etc. MCCCCCXX.
Myconio suo Lucernati paedotribę. - Ben Lucernn.