Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 156

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

156

<< Nr. 155 | Index | Nr. 157 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 12 X 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 353-354




--353--

Rhenano suo S.
Cum his diebus, carissime Rhenane, abs te profectam epistolam
hilarissime exciperem cum munusculis et ad me et ad alios missis,
hoc paulisper indoluit, quod haud plus 3 bus horis antea ad te literas
amandassem per quendam humanarum literarum candidatum deferendas,
qui sub Sapido meret. Vereor enim tardius ad te venturas,
quippe quod is adulescens ignoret te Basileę degere, quod et ego
hactenus ignoravi. Nunc autem quandoquidem illic es, cupio te diu
illic manere; facilius enim hoc pacto dabitur occasio ad nos quandoque
ascendendi, qui te Eremum divae Virginis comitabimur ad
dominum Geroldseggium tui videndi cupidissimum, quique non satis
potest sibi gratulari, quod epistola Erasmi se donaveris. Venit ad
te Iacωbus Κήπωρος, adulescens trilinguis, quatenusque nos possumus

--354--

iudicare omnigene doctus, tui videndi avidissimus. Nam vitam
et mores tuos tanquam e numerato ita recensuit, ut mihi opus esset
interrogare, numnam tecum aliquando fuisset versatus. Respondit:
minime; at ita tuum sibi candorem, tuam eruditionem perspecta esse
ab iis, qui vera consuessent de bonis prędicare, ut non possit non
dolere, si ei negetur tecum congrediendi copia. Eum inter tuos accipias
precor; referet plurima de Capnione, de aliis, auditu non
iniucunda. Preterea Hieronymus Frobenius commodo dederat
nobis Euripidem Gręcum, quem nunc, ut par est, reposcit; spem
tamen facit apud Curionem coëmi posse. Mitto itaque florenos 3,
ut ipse apud illum coëmat atque liget in eius locum, quem nos habemus.
Quod si id non placet, renunciet, et benevole hunc suum remittemus,
et pecuniam ipse patri pendat pro bibliis Gręcis, quę
nobis decem florenis indicavit. Hui magni! Sed tu, precor, illum
admone, ne mecum agere velit tanquam cum circumforaneo et rudi
licitatore; equum lucrum a nobis recipiat, id quod ipsi ultro semper
obtulimus; nam accipio 6 aut ad summum 7 hunc codicem rudem
coëmptum quandoque. Utcunque tamen habeat, non remittam, etiamsi
10 pendere oporteat; at hoc tibi dico. Salutat te Myconius,
administrator Eremi, Johannes Faber, vicarius Constantiensis,
qui omnes hoc tempore apud nos sunt.
Vale, meum decus.
Ex Tiguro 4. Idus Octobris MDXX.
Beato Rhenano, amico carissimo. - Gen Basel zum Saessel.