Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 157

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

157

<< Nr. 156 | Index | Nr. 158 >>

Absender: Hedio, Kaspar

Empfänger: Zwingli

Ort: Mainz
Datierung: 15 X 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 355-356




--355--

S. Tametsi longe a te absim, charissime Zingli, volo tamen
praesens esse modo praesentibus literis. Moguntiam me vocavit
Capito, ubi sum a sacris concionibus, donec redierit a coronatione
regis et fortassis deinde quoque, si visum fuerit Christo; nam Capito
renunciaturus est officio, factus a consiliis domini Moguntini.
Quam prosit in ea conditione, vix credis. Lutherus in hoc districtu
dudum esset combustus, Luterani ἀποσυνάγωγοι, nisi is aliter persuasisset
principi. Miram tragediam recensuit nobis heri Buschius,
qui a Colonia advenit. Reuchlinus condemnatus est Romę in
gratiam monachorum; triumphant superbissime schedulis affixis nullibi
non Colonię in portis, in ecclesiis etc., neque temperant a convitiis.
Condemnationis summam lingua vernacula adiecerunt, in qua traducunt
episcopum Spirensem et quosdam alios magnates. Id fit praesente
episcopo; nam iam agit Colonię. Nonne apertissima contumelia?
De Luthero bullam misit papa, vere bullam, ut audio.
Angelos celi, beatum Petrum, Paulum, omnem creaturam prorsus

--356--

excitat in Lutherum et adherentes: trucidentur, comburantur, et huiusmodi.
Quod si talis est bulla, qualem ille nobis depinxit, parum habet
apostolici pectoris, nihil lenitatis Christianę. O liberam Germaniam
ubi nostra libertas? nec lingua libera est. Latitat Huttenus, cui a
Romanensibus paratum fuit venenum, subordinati qui caperent,
vinctum Romam ducentes, aut trucidarent. Nec tamen diu latebit,
quod monachi sentient, quibus haec provincia fuit commissa; sunt
enim furię pontificis. Princeps Saxonię magna liberalitate utitur in
doctos; aiunt neminem illo integriorem et magis principem. Lutherus
erumpet de vitiis personalibus, et ad futuras nundinas habebimus multa
tonitrua. Tu nihil cessa, adesto bonis viris, adesto pietati Christianę
apud tuos, ubi plurimum potes! Monachi nihil non tentant. Velim
Christus tandem aspiceret res afflictas; quod impetrandum sedulis
precibus et gemitibus, ut ille, inenarrabilibus.
Vale in domino.
Cum rediero Basileam, copiosius; iam non datur vel relegere.
Moguntiae. 1520. 15. Octobris.
῾Ο σός.
Ulricho Zuinglio. Turregii.